Lemma
SAcrilegium

SAcrilegium

/ Peccatum est mortale ex suo genere: quia violationem / hoc est irreuerentiam seu iniuriam rei sacre ponit.
Est autem triplex sacrilegij species. Vna qua fit iniuria persone sacre vt sic: vt si clericus percutiatur / aut a seculari iudice puniatur: si contra votum personale (puta castitatis vel abstinentie) peccetur: & sic de similibus.Alia qua fit iniuria loco sacro: vt si de loco sacro extrahatur ibi salua tus / aut inde furto vel rapina res accipiatur / aut sanguine vel semine humano voluntario locus sacer violetur.Tertia species est qua fit iniuria rebus sacris seu dicatis deo. ita ꝙ non solum iniuria que fit sacramentis & vasis sacris & reliquijs sanctorum ac imaginibus eorum / sed etiam que fit rebus ecclesie mobilibus vel immobilibus, quia deo dicate sunt / dum ad vsum ministrorum dei mancipate sunt/ sacrilegium committitur.
Et si vis cognoscere quando proprie committitur sacrilegiũ in omnibus eius speciebus, considera ad quid persona/ locus vel res sanctificata est: & vide si contra illud ad quod sanctificata dicitur actum est. Verbigratia. ager ecclesie est sanctificatus quo ad hoc ꝙ est exemptus a secularibus oneribus & iurisdictionibus. Committitur ergo sacrilegium si grauetur seculari authori tate &c. non autem siquis ibi fornicetur: quia non est ab hoc exemptus per hoc ꝙ est ecclesie. & similiter sacrilegium est siquis in loco sacro fornicetur, non autem siquis ibi detrahat: quia loci sanctitas est ad exemptionem ab effusione seminis humani, non autem a detractione. Similiter sacrilegium est si sacerdos fornicetur/quia sanctificatus est ad castitatem. nō aũt si blasphemet: quia non est ad eius oppositum directe sanctificatus. & sic de similibus.Ex his nan habes vnde potes discernere que sint sacrilegia ab his que non sunt sacrilegia etiam si sint peiora sacrilegio.

SAgittarii Ars seu officiũ

/ꝗ̈uis secundum se non minus liceat ꝗ̈ aliorum armorum vsus, quia tamen ab ecclesia prohibetur contra christianos (vt patet in ca. artem extra de sagit.) sub pena excommunicationis/inter prohibita computatur. Sed quia glosatur inhibitio hec/& restringitur ad bellum iniustum contra christianos, pro miscue pro nihilo haberi videtur canon iste/dum quilibet bellũ suum vt iustum habet.

SAtisfactio Sacramentalis

(que scilicet est tertia parssacramen ti penitentie quum distinguitur in tres partes, scilicet contritionem/ confessionem & satisfactio nem) que vulgariter vocatur penitẽtia iniuncta a confessore, consideranda est primo a confessore si imponenda est/& que/quanta/qualis/& quando.
Regulariter siquidem in omni cōfessione sacramentali imponenda est satisfactio aliqua/vt sacr̃m penitentie oẽs materiales suas partes habeat. Dico autem regulariter: quoniam in tribus casibus omitti potest.
Primus est si constaret penitentem satisfecisse integre. nam tunc nulla esset satisfactio iniungenda: quia sacerdos debet dei iudicium imitari / vtpote christi minister: ac per hoc penitentem / coram deo non amplius obligatum ad satisfaciendũ pro confessis peccatis/debet non ligare ad satisfaciendum pro pecca tis illis.Secundus est quando impotentia penitentis excusat: vtpote quia in extremis constitutus tantam non potestsatisfactio nem exoluere. Potest enim tunc absolui, & satisfactio indicari tali infirmo/& diuino relinqui iudicio/adiuuanda tamensuffra gijs ecclesie: vt habetur. xxvi. q. vij. ab infirmis.Tertius est in dispositio penitentis, quia nullam vult penitentiā hic peragere/ sed offert se in purgatorio subiturum. Talis enim videtur absoluendus & relinquendus purgatorio ad satisfaciendum/si casus sit possibilis: quia saltem semel signare se signo crucis / nullus refutaret.
Quid autem imponendum sit/constat: scilicet vel ieiunium vel oratio vel elemosyna, extenso ieiunij nomine ad omnes corporales exercitationes propter deum &c.
Quanta autem & qualis debet esse/ considerandũ est vt sit cōmensurata tribus: scilicet peccatori/pctō & fini, hoc est sanitati anime: sicut medicina debet eẽ ꝓportionata primo infirmo/ secũdo infirmitati/& tertio sanitati. Opʒz. n. videre fortẽ vel debilem infirmũ secundũ animā/& qualiter dispositus seu prōptus est ad satisfaciendũ. nā sicut infirmo secundũ corpus forti & bñ disposito pōt dari fortis medicina/debili aũt minime, ita peni tenti bñ preparati & robusti animi satisfactio quā meret̃ imponenda est/debiliter aũt dispositis detur satisfactio paruula iuxta debilitatẽ sui animi: & paruulus ignis foueatur apposita palea/ | & non suffocetur appositis magnis lignis desuper. Similiter con siderandum est quali morbo laborat̃: nā luxuria ieiunio/ auari eia elemosyna/blasphemia diuinis laudibus &c. curatur. Oportet & plurimũ aduertere vt sanitas anime cōseruet̃ / iniungẽdo penitenti vt excidant̃ cāe pctō℟: puta tollere talẽ conuersationẽ/ manere in tali domo/& sic de alijs.
Qñ demũ imponenda est, nihil refert imponere ipsam añ vel post absolutionẽ: sufficit siquidẽ preparatio penitentis ad illam.Caueat aũt cōfessor, ne illo℟ vsum sectet̃ qui dant pro sacr̃ali pñia semel pr̃ nr̃/aut aliquid pa℟ tunc tunc implendũ / vt pñia fiat in gr̃a, & nihilominus multa imponunt pro satisfactione. Nociua est hec cautela penitẽtibus: ꝗa tota illa reliqua satisfactio imposita nō est sacr̃alis, ac ꝑ hoc non tm̃ valet sicut si esset absolute imposita. Timetur quo plus ꝗ̈ oportet: quia non oportet iterare cōfessionem/vt isti forte putant aut dubitant si penitentia quecũ facta est in pctō mortali: vt alibi declaratum est.
Estet Secũdo satisfactio exequẽda a penitẽte necessario/in charitate/tota/qñ/vbi / et sicut ĩposita ac acceptata ẽ.Vbi scito ꝙ regułr exequutio pñie seusatisfactionis fructuose/ oẽs dictas condōnes reꝗrit. Et licet varia videat̃ opinio circa hec (vt diffuse scripsimus in fine cōmentario℟ super tertia parte) cōclusio tñ ẽ ꝗ̈tũ ad necessitatẽ/ ꝙ omittere satisfactionẽ ẽ pctm̃/ sed nō mortale/si desit cōtemptus: quia nō omittit̃ aliꝗd necessariũ ad salutẽ: quiasatisfactio est solutio pene tꝑalis amice debite, que si hic non soluatur/in purgatorio soluetur.
Quantũ vero ad charitatẽ/ꝙ si nō fit in charitate licet valeat in foro ecclesie sicut valent hore canonice dicte in pctō mortali a sacerdote, nō tñ tunc valet ad expiationem pene debite coram deo pro peccatis: quia sine charitate nihil mihi prodest inquit apostolus. Valebit tamen quo ad hoc qñ redibit pctōr ad cor: quia sacramentalis pars est/sicut cōfessio informis & baptismus informis incipit valere postea. Vide ibi si vis.
Quantum vero ad integritatem/tempus/locum &c. nulla est ambiguitas. Si tamen debito tempore penitens non impleuit ora tionem aut ieiunium/impleat post: quoniam principale in satisfactione est ipsum opus/non circunstantia temporis.
Potest Demũ satisfactiosacr̃alis exolui per aliũ ad hoc volũtariũ: siue ille alter a confessore sibi imponi acceptet/siue acceptatā a penitente suscipiat in se, de consensu tñ confessoris qui imposuit vel alterius / vt mutatio sententie quātũ ad personā satisfactricem a iudice fiat. Posset tamen in articulo necessitatis sub ratihabitione hoc fieri.
Exigunt̃ aũt ad fructuosam satisfactionem vnius pro alio/ duo. s. charitas/qua oꝑa vnius cōicant̃ alteri & cōputantur vt vnum in chr̃o, & cā rōnabilis: qm̃ declinare a bono ad minus bonũ non debet quis abs cā rationabili. satisfactio aũt per alte rum est minus bona penitenti: quia non est nisi pene solutio: si autem ipse per seipsum satisfaceret, esset & pene solutio/& sibi ipsi meritum/& remedium seu medicina.
SCandalu

SCandalũ

(hoc est dictũ vel factum minus rectũ occasionẽ spũalis ruine prebens) pctm̃ est: quia charitati (qua spũale bonũ ꝓximi amare ita debemus vt nō in periculũ ruine ponamus) opponit̃.Cōmittitur aũt dupłr. Vel ꝑ se: hoc est ex intentione vt alter peccet. Et sic est spāle pctm̃. & est mortale, nisi intẽdat vt alter imꝑfecte hoc est venialiter peccet: quia tũc esset veniale. Vel per accñs: hoc est non ex intentione vt alter peccet.Et hoc duobus modis fit. Aut cōmittendo aliquid quod habet spẽm mali. Et sic etiā est spāle pctm̃: quia ad scandali spẽm hoc pctm̃ reducitur/ sicut detractio preter detrahendi intentionem reducitur ad detractionis speciem. Aut cōmittendo aliquod vere malũ: puta adulteriũ publicũ, vnde alijs prebetur malum exemplũ non intentũ ab adultera. Et hoc nō est spāle pctm̃, sed circunstantia peccati puta adulterij: quia grauius est si est publicum.
Vtro autem modo scandalum per accidens pōt esse peccatũ mortale & veniale. Nam vltimo modo si pctm̃ publicum est mortale/constat scandalum esse mortale: si vero est veniale/ scandalum quo est veniale.Sed primo mō non est ad quali tatem actus in se spectandum (quia sola apparentia mali in illo ponitur) sed ad periculum ruine aliene, consideratis conditioni bus personarum/locorum/temporum & causa℟. Si. n. ex facto meo habente mali speciem audio a fidedignis ignorantes aut in firmos scandalizari (hoc est disponi ad ruinam peccati mortalis) abstinere debeo donec informentur & clarificentur de veritate & bonitate operis: ita ꝙ peccarem mortaliter non curando de pusillorum ruina. videte inquit christus de hac materia loquens/ne contemnatis vnum ex his pusillis. & apo. ad ro. xiiij. noli cibo tuo perdere pro quo christus mortuus est. Si vero venialis tantum peccati periculum est in proximo/ constat non esse mortalem incuriam talis periculi. Et similiter non est mortale si ex ignorantia facti latet me/talem meum actum esse occasionem ruine alijs.
Ethec De actiuo scandalo intellige. Nam de passiuoscan dalo nihil dicendum est/nisi ꝙ est generale pctm̃: est nan quodlibet peccatum in quod homo ex alterius minus recte dicto vel facto ruit. Vnde nec circunstantiam aggrauantem peccatum sed monstrantem infirmitatem peccantis addit: de perfecte siquidem firmis in charitate scriptum est. non est illis scandalum.
SCisma

SCisma

(hoc est separatio ab ecclesie vnitate ex intentione) peccatum est mortale: vt pote contra vnitatem catholice ecclesie.
Incurritur autem scismatis crimen dupliciter. Primo siquis ex intentione non se habeat vt pars vnius vniuersalis ecclesie: ita ꝙ operationes suas (credere/ sperare/ministrare sacramẽta/ dare elemosynas/orare/ieiunare/&c.) nolit facere vt pars vnius | sancte ecclesie, sed ipse se velit hr̃e tanꝗ̈ sit quoddam totũ seorsum/ita ꝙ nō sit alterius. i. vniuersalis ecclesie pars: sumus. n. oẽs membra vnius corporis christi mystici quod vocatur ecclesia ca tholica. Et similiter iuxta hunc quo modũ incurritur scisma siquis non se habeat ex intentione ad christi vicarium in terris romanum pont. indubitatũ vt caput vice christi istius corporis: quoniam hoc est subtrahere se ab vnitate corporis in ordine ad vnum caput.
Et aduerte ꝑspicaciter: ꝙ ho℟ vtrũ dupłr incurrere hō pōt. Primo stando in fra limites volũtatis p̃cise: hoc est quia nō vult recognoscere vnitatẽ ecclesie/seu capitis, ꝗ̈uis credat illā. & tũc est scismatis crimen purũ. Altero modo extendendo malā hanc volũtatẽ ad actus fidei. ita ꝙ nō solũ vult vnitatẽ ecclesie scindere aut vnum caput nō recognoscere, sed etiam credit nō esse vnā omniũ fideliũ christiano℟ ecclesiā/aut si credit vnā ecclesiā in seipsa nō tñ vnam ẽt secundũ vnũ caput christi in terris vicariũ. Et sic est nō scisma purũ, sed admixtũ heresi cōtra illũ articulũ/et vnā sanctā ecclesiā catholicā. Et si ꝗdẽ vnitatẽ eccłie nō credit, manifesta ẽ heresis. si vero vnitatẽ capitis hoc est pape nō credit, ꝗ̈uis in dubium forte reuocetur an sit hereticus ꝑꝑea quia non inueniri videtur a sacris concilijs dānata hec heresis/ cōis tamen doctrina hereticum reputat.
Alio aũt mō incurrit̃ scisma / quũ aliquis mauult voluntatẽ suā implere seu opus aliquod efficere vel ꝑficere ꝗ̈ seruare vni tatẽ ecclesiasticā: vt cōtingit his qui vłes synodos contẽpto capite celebrant aut celebrare volunt quasi ipsi sint ecclesia catholica. Tunc. n. secundũ effectũ scisma incurrũt, sicut homicidiũ ẜm effectũ incurrit̃ ab illo qui etsi nō intendit occidere / intendit tñ potius suam implere voluntatem sagittando in loco non deserto ꝗ̈ homicidij periculũ vitare: dum. n. vsurpant isti ecclesie nomẽ, ab vnitate vere ecclesie catholice que secũdũ vnitatẽ capitis est/ seipsos separant. Vtro autem modo scismatis crimen cum suis | penis incurritur, sicut homicidij crimen vtro simili modo incurritur.
Siautem Tempore dubiorũ pontificum incertitudo veri pontificis hominem dubium reddat de certo christi vicario, teneatur primo quod certum est: scilicet vt quilibet se reputet & habeat vt vnius ecclesie catholice / & ad vnum ipsius caput in celo christum, & dubios vicarios christi habeat vt dubios / nulli vt certo & indubitato pontifici inhereat: quoniam errandi periculo non se tenetur exponere. nec dubia tenetur habere pro certis: immo temere ageret inherendo dubio pontifici tanꝗ̈ certo. Deinde consulat peritos viros simul ac bonos: a quibus si certum consilium tute se habendi habere poterit sequatur illud: si vero in ambiguo consilium manet/eligat tutiorem partem. Et hoc ideo summarie pertranseo/ quia longo opus est tractatu de modo se habendi quo ad obedientiā tempore scismatis propter multitudinem dubiorum ex vario facto causante scisma emergentium: quem si deus cōcesserit/ intendimus seorsum condere.
Aduerte tamen perspicaciter ꝙ scismatis peccatum tendit con tra vnitatem siue ecclesie siue capitis formaliter, & non contra vnitatem cum ista vel illa persona determinate. Et propterea si rōnabiliter dubitatur has personas esse partes seu mẽbra ecclesie/ & similiter fi rōnabiliter dubitat̃ hāc ꝑsonā esse caput ecclesie/ & ꝑꝑea nō hr̃ hic pro papa certo aut non hr̃ totaliter pro papa rōne ad hoc ducẽte, nō incurrit̃ crimen scismatis ẽt si error interueniret: quia nō interuenit scisma formaliter. Et rō probabilis excusat vt scisma materialiter non redeat in naturā sue forme/ hoc est in formale scisma in casu quo sic erraretur.
SCrupulosorum

SCrupulosorum

Medicina diuina/est gratia dei non solum intus habitans sed exteriori affistentia custodiens: que proprijs & alienis orationibus/ieiunijs & elemosynis continue | querenda est humiliter/deuote & cum fiducia diuine largitatis ex ipsius misericordia immensa. Humana autem medicina est consulere & acquiescere. rursus vitare principia scrupulorum/ hoc est vitare cogitationem de illis in quibus est scrupulosus: quoniam in hoc videtur consistere naturalis causa scrupulorũ, scilicet ꝙ mota vna phātasia oportet multos motus consequi/ita ꝙ non est in potestate sua compescere sequentes commotiones: sicut in lateribus ordinate herentibus est videre / ꝙ moto vno ceteri sequuntur cadendo vnus post alium. Ipsa siquidem attentio ad scrupulum vitandum/scrupulum parit: quia mouet phan tasiam impedientem libere incipere vel prosequi.
Medicina autem particularis contra preteritorum peccatorũ reconfessionem/est habere credulitatem propriam ꝙ de illo pec cato confessus sit pro certitudine ita ꝙ non amplius confiteatur. Et in hoc acquiescant consilio meo omnes scrupulosi timorem dei habentes / qui confessionem suam diligenter perfecerunt.Nec hoc dico volũtarie sed rationabiliter: quia que apud istos est credulitas/apud ipsosmet si non essent impediti haberet̃ pro certitudine. In cuius signum multi horum fatentur se pluries de eisdem oportere confiteri/quia pluries post confessionẽ occurrunt vt dubia. timor. n. facit eos dubios, sed consilium hoc ratio nabile reddat eos quietos vt certos.
Medicina rursus vniuersalis scrupulosos sanans aut quasi sa/ nans est quotidiana examinatio cum diligentia & contritione proprie conscientie, notando commissa & suas inclinationes seu passiones cum frequenti confessione.
Est & magna ac vtilis medicina solicitudo cum factis ad cauendum ea que sunt manifeste pctā. qui. n. parum curat com mittere venialia (ita ꝙ quum scit aliquid non esse mortale/par uifacit incurrere illud) solicitus non est ad curam anime sue vt fructũ reddat in tꝑesuo. Et ꝑꝑea mirũ non est si angelica deest custodia ad preseruandũ illũ/qui sibijpsi deesse paruipendit.
SCurrilitas

SCurrilitas

(qua homo ad risum pro uocat inuerecunde non ha bita ratione dignitatis/locorum/temporũ &c.) peccatũ est: vtpote honeste vrbanitati opposita. Sunt autem huic negocio dediti quasi infames: & vocantur scurre/ex scurrilitate viuentes. Qui vero opus hoc raro exercent/licet peccent, ab infamie tñ nota excusantur.
Et quia scurrilitas non est mortalis ex suo genere, considerabis si admixtum habet aliquid cōtra dilectionẽ dei aut proximi/ ad hoc vt discernas si in aliquo casu est mortalis: nam ex sola tali admixtione potest effici mortalis.
SEditio

SEditio

(qua vnitas multitudinis dissoluit̃/ discordātibus cōtra seinuicẽ partibus illius multitudinis) pctm̃ est mortale: vtpote cōtra pacem multitudinis vnite. Vñ seditiosi sunt non solũ authores discordie, sed ẽt sequaces scindentes ciuitatẽ/regnũ/exercitũ/aut etiā domũ. Et si vtra pars hoc malo gaudet (ꝗa neutra ad cōe bonũ sed ꝓpriũ tendit) vtri seditiosi sunt. Si vero vna ex ꝑte conatus est ad cōe bonũ/et ideo resistũt seditiosis, nō inuoluunt̃ seditionis vitio/sed tuẽtur laudabiliter cōe bonũ pugnādo cōtra seditiosos. Sicut. n. quũ ꝑsona vna inuadit̃ / licite pugnat ad sui cōseruationem illesam, ita quũ cōe ciuitatis bonum precipuum (quod est vnitas/pax/libertas) inuadit̃ aut inuasio p̃parat̃ a seditiosis/licite ciuitatis pars bona tuetur cōe bonũ & p̃parando se & alios & pugnando vt illesum seruetur cōe bonum.
SJmonia

SJmonia

(hoc est emptio vel vẽditio spũalis rei) pctm̃ est mortale: ꝗa iniuriosa est religioni/vilipendendo res spũales dũ sub p̃cio ponunt̃.Vt aũt clara casuũ notitia habeat̃/tria sunt capita pertractanda. s. res spũalis/emptio vel venditio extrinseca/& rursus emptio vel venditio interior seu mentalis tm̃.
1
Circa Caput primum (quid appellatione rei spiritualis intelligatur in proposito) scito hic appellari rem spiritualem a spiritusancto vt est spiritualis ratio vite qua in christo viuimus/ sentimus/intelligimus & operamur. In cuius signum simonia vitium est ecclesiasticum non habens locum in prophanis.
Section
Sunt autem res spirituales multis modis. Vel quia sunt mere spirituales: vt dona dei gratuita que ad vitam ecclesie spectant/ virtutes/gratie gratis date/potestas spiritualis tā ordinis ꝗ̈ iurisdictionis/ sacramentales effectus, ius spirituale quodcun etiam viuendi ex altari/habendi decimas/bñficia ecclesiastica & simi lia. Vel quia sunt cōposite ex spũali & corporali/ sed formaliter ac principaliter sunt spũales: vt sacr̃a ecclesie omnia: & similiter sacr̃alia, vt consecrationes virginum/ bñdictiones nubentiũ/ misse / orationes vocales / ecclesiasticus cultus/predicare/oleum sanctum/chrisina/ecclesiastica bñficia/ & alia hmōi. Vel quia composite sunt ex spũali & corporali / sed principale in illis est corporale: vt calices/cruces: officia ecclesiastica, vt officium iudi cis/doctoris/sacriste/economi/ & huiusmodi.Multis igitur modis quũ inueniantur res spirituales, notande sunt regule sex/ vt non erretur in istis.
1
Prima regula est. Nulla res spũalis quatenus spũalis/est licite venalis aut ratio maioris precij. Ita ꝙ ex hac regula habes tria. Primo ꝙ res pure spiritualis non potest emi aut vendi. Secũdo ꝙ res composita ex corporali & spirituali / non potest emi aut vendi ex ea parte qua spiritualis est, quātũcun spũalitas illius sit minima. Tertio ꝙ si aliqua res composita ex spirituali & corporali vendi aut emi licite potest (vt calix consecratus / aut officium docendi &c.) non tamen potest pluris estimari / nec pluris vendi aut locari &c. ratione spiritualitatis, sed solum/ modo tanti quantum valet ratione rei corporalis: alioquin simonia committitur.
2
Secunda regula est. Nulla res composita ex spirituali & cor porali sic vt principale illius sit spirituale / potest vendi vel emi absolute: quia ex quo principale in istis est spirituale, si simpliciter & absolute sub precio ponitur/intelligitur vendi spirituale. Vnumquod nan quum absolute tractatur & iudicatur/intel ligitur tractari & iudicari secundum suum principale: vt quũ tractatur de homine/tractatur de homine secundum ꝙ est ratio nalis: & quum tractatur de naui/tractatur de illa secundum ꝙ quid artificiale: & quum tractatur de episcopo/tractatur de illo secundum ꝙ pastor ouium christi: & sic de alijs.Et ex hac regula habes, ꝙ non licet predicatori pro predicatione/sacerdoti pro celebratione/pro officio mortuorũ/ ordinatori pro collatione ordinum & ceteris similibus pro similibus pacisci / aut quouis modo hec sub precio ponere absolute.
3
Tertia regula est. Res quecun composita ex spirituali & corporali sic vt principale in illa sit corporale, potest abs simonie vitio vendi vel emi absolute/nisi ex positiuo iure inhibeat̃. Ratio regule est: quia ex eo ꝙ principale est corporale/non in/ telligitur vendi nisi corporale quum absolute venditur, & seruatur antedictum moderamen ꝙ non pluris estimatur ratione spiritualitatis / sed pure tanti venditur quantum corporalis res valet. Addidi autem nisi ex positiuo iure inhibeatur: quia quan tuncun res secundum se venalis sit, si iura disponunt ibi inter uenire simoniam/ non quia secundum se sit sed quia prohibita oportet parere iuri: vt de multis officijs canonica iura sic disponunt: vt sunt economi/castaldi &c.
4
Quarta regula est. Stipendium sustentationis exercentium spiritualia/licitum est velle & accipere/& in articulo necessitatis etiam pacisci.In hac regula dicuntur duo. Primum ꝙ pro sustentatione ministrantium spiritualia licitum est accipere temporalia. Et hoc satis clare patet ex doctrina domini in euangelio/& pauli apostoli. Et ex ratione: quia hoc non est vendere | spiritualia nec locare operas pro mercede, sed est velle habere necessaria ad vitam corporalem / sine qua non possumus spiritualia exercere.
Secundum est/ꝙ in articulo necessitatis licitum est deducere in pactum stipendium sustẽtationis. Hoc nan articulus necessi tatis tunc supplet quod & iustitia deberet efficere apud populum recipientem spiritualia (quia tenetur sustentare ministros spiritualium) & ad quod superiorum authoritas deberet cogere populum. Et licet hoc licitum sit, quia tamen habet speciem mali/& prohibitum regulariter est ex iure positiuo pacisci in hmōi/ideo non est faciendum.
Habes tamen ex hac regula/ꝙ licitum est cogere ad subuentiones statutas authoritate superiorum vel cōsuetudine exhiben das in consecratione ecclesiarum / virginum / in benedictione nubentium / in visitationibus & alijs huiusmodi: quia hec in subsidium ministrorum intelliguntur statuta vel consueta/sicut decime & prouentus alij ecclesiastici. Debent tamen prelati & eorum officiales prius exhibere gratis spiritualia hec / & post cogere ad seruandas laudabiles consuetudines: ne nomen clericorum blasphemetur tanꝗ̈ auarum / & quasi venalia spiritualia reputans.
5
Quinta regula est. Locare operas suas ad exercitia spiritualia que principaliter sunt spiritualia/non est licitum nisi per ac cidens.Vbi scito ꝙ tribus titulis res qualitercun spirituales contingit afficere. Primus est venditionis & emptionis: secundus est sustentationis ministrorum: tertius est locationis & conductionis non spiritualium sed operarum suarum. Primus qui (vt in fra declarabitur) comprehendit sub se omnem con tractum debiti legalis/est totaliter prohibitus: vt in primis tribus regulis declaratum est. Secundus est secundum se totaliter lici tus: vt in quarta regula explanatum est. Tertius autẽ qui secun dum rem species est venditionis & emptionis (quia locare est | quoddam vendere & conducere est quoddam emere) & qui non refertur ad spirituale nec vt rem locatam nec vt rationem locandi/sed refertur ad operas humanas concurrentes ad exerci tationem spiritualium, venit in questionem/vtpote medius. & de ipso dicuntur duo in hac regula.Primum est ꝙ locatio operarum non habet per se locum in exercitationibus spiritualibus que principaliter sunt spirituales: vt sunt misse / predicationes, consecrationes virginum/ecclesiarum, collationes sacramentorum/orationes & huiusmodi. Et ratio iam dicta est: quia quũ illa que sunt secundum suum principale spiritualia / tractantur absolute, intelliguntur tractari secũdum suum principale quod est spirituale: ac per hoc intelligitur locari & cōduci spirituale/ vel vt res conducta vel vt ratio conducendi. & consequenter appreciantur opera ex spirituali: quod constat esse simoniacum.Secundum est/ꝙ per accidens (hoc est propter adiunctum vinculum) locum habet in istis locatio operarum consueta & approbata ab ecclesie consuetudine: multi. n. sacerdotes locant operas suas ad officiandum aliquam ecclesiam per annum vel menses/toties celebraturi in hebdomada &c. Quāuis enim nō liceat sacerdoti locare operam suam ad celebrandum missam (quia hoc esset locare spirituale: quia missa secundum suũ principale est spiritualis/vt dictum est) licet tamen eidem locare libertatem suam, contra quam toties debet occupatum se tenere/ & impeditum ab operibus alijs. & breuiter tot concurrunt tem poralia in istiusmodi annuis / menstruis / hedomadarijs &c. obligationibus/vt intelligatur non spiritualem rem aliquam sed temporalia locari & conduci.
6
Sexta regula est. Locatio operarum in illis exercitijs spiritualibus que principaliter sunt corporalia/ locum habet abs scrupulo cōscientie: vt patet de officio vicarij/sacriste/iudicis/doctoris etiam in theologia/& alijs huiusmodi quibus debentur certa stipendia. Et possunt in istis interuenire conuentiones ac pacta | de quantitate stipendij: quia de corporali ac venali opere pactio fit, non de spirituali iustitia/veritate &c.Et hec intellige ex parte operarij. Ita ꝙ ille qui in vicarium aut iudicem &c. petitur, potest locare operas suas ad huiusmodi officia. Et similiter is cuius est dare officium illud / potest illum conducere sub certo stipendio. Et non intelligas hoc ex parte prelati, quasi ipse possit locare huiusmodi officia sub certo precio: quoniam hoc est vendere officia spiritualia, & est expresse prohibitum ne prelati committant vices suas sub annuo censu &c.
2
Circa Secundum caput (scilicet extrinsecam emptionem vel venditionem / in qua consistit ipsa simonia) scito tam emptionem ꝗ̈ venditionem ex tribus constare: scilicet intentione/conuentione & exequutione. Ex eo. n. ꝙ humanus actus est/intentionem sui requirit ad hoc vt per se fiat: hoc est vt intendat quis vendere seu emere.
Ex eo vero ꝙ commutatio voluntaria est / oportet conuenire vtrin de precio. Nec refert vtrum tunc disceptando cōueniāt/ an primo verbo conueniant / an sciendo precium seu mutuum affectum detur & accipiatur precium: semper enim interuenit conuentio vel prius statuta aut scita aut tunc facta / etiam si subito & imperceptibiliter fiat / & breuiter explicita vel implicita: alioquin resileretur ab altera parte, & non subseque/ retur emptio & venditio: vt patet in quotidianis venditionibus & emptionibus.
Ex eo aũt ꝙ actus talis exterior ad alterũ est, exigit̃ ad sui con summationem datio & acceptio rei que vendit̃ & p̃cij. non. n. cōsummata est venditio nisi det̃ res que vendit̃, & siłiter non est cōsummata emptio nisi detur preciũ: quia neutrũ ab altero cōsummate transfert̃ nisi tradat̃, & similiter neutrum cōsummate acquiritur nisi habeatur: constat aũt per emptionem & venditionem cousummatam debere transferri hinc rem / inde precium, & similiter acquiri hinc precium/inde rem.
Vnde iuxta hec habeto pro regula / ad simoniam que ab ecclesia punitur exigi duo. Vnum ex parte venditoris: scilicet venditionem consummatā rei spiritualis. Alterum ex parte empto ris: scilicet conuentionem implicite vel explicite de precio / aut traditionem precij.
Vbi nota quin. Primo differentiam partium penes hoc ꝙ ex parte rei spũalis exigitur actus consummatus ad hoc ꝙ ecclesie censuris subsit: ex parte vero precij non exigitur actus consummatus. ita ꝙ si simoniaca conuentio inter aliquos sit de ordine/ beneficio/sepultura/missa &c. pro tali precio, si ordo/bñficiũ/ & breuiter res spiritualis non datur etiam si pecunia pro precio fuerit data / non incurritur simonia subiecta censuris ecclesie: ꝗ̈uis incurratur crimen simonie. Et ratio est: quia non est consummata venditio rei spiritualis, sed inchoata & in mente & in conuentione. Pene siquidem restringende sunt ad consummatos actus.
Secundo disiunctiuam seu alternatiuā equiualentem ex parte precij penes conuentionem vel traditionem precij: ita ꝙ ex parte emptoris equipollent pactio vel traditio precij. Ita ꝙ licet simonia punita ab ecclesia exigat conuentionem seu pactum, si tamẽ concurrit traditio precij/equipollet conuentioni. Immo (vt me lius loquar) inuenitur plusꝗ̈ pactio: quia ipsa traditio precij claudit in se conuentionem/vtpote consummatio illius: nam cōsummata emptio conuentionem explicitam vel implicitā adimplet. Et propterea non fallaris inspiciendo solum ad pacta explicita: sed intuere si interuenit solutio seu traditio precij: & perspice pessimam ibi simoniam.
Tertio formalem loquutionem de precio. quum. n. dicimus traditionem precij includere pactionem/ loquimur de precio inquantum precium: hoc est sub ratione precij. Potest siquidem multis modis tradi aliquod temporale: scilicet vel per modum liberalis doni/ vel per modum sustentationis / vel per modum | reuerentie/vel per modum oblationis/vel per modum debiti ex lege aut laudabili consuetudine/vel per modum precij. Et hoc solo vltimo modo vocatur precium & vocatur traditio precij.Quarto nota qui timoratam habes conscientiam/ꝙ licet sacer dos minus bene faciat exigendo id quod secundum laudabilem consuetudinem solet dari/si ante collationem spiritualiũ exigat/ aut si negat aut differt spũalium collationẽ vt illud habeat, non tñ propterea simoniacum iudices: quoniam si vt conseruet se in/ demnem/cognoscens precipue ꝙ postea oportebit illum litigare hoc facit, simoniacus nō est secundũ rẽ: quia nō vendit spũale. Nec hmōi exactio inducit modum precij, qm̃ non mutat modũ debiti. ꝗ̈uis speciem quasi simonie habeat hmōi preuentio & cautela: & propterea reprehenditur.
Quinto nota ꝙ triplex muneris genus (scilicet a manu: vt pecunia & alia bona mobilia vel immobilia. ab obsequio: vt seruitia. & a lingua: vt laus/adulatio/preces &c.) ad hoc vt simoniam ab ecclesia punitam constituat/exigitur ꝙ precij rationem habeat: alioquin ad venditionem spiritualium non spectabit vt emptio. Et propterea si laus/adulatio / preces non nisi per modũ laudis/per modum adulationis/per modum precũ concurrunt, quantũcun sint nepharie & carnales/ ac pro indigno & efficaces ita ꝙ inducant prelatum ad dandum beneficium / ad con ferendum ordinem &c. simonia vere & proprie non incurrit̃/ ꝗ̈uis crimen aliud incurratur: quia nulla est hic venditio aut emptio nisi mentalis, si intentio adulantis aut prelati est adulationem vt precium ponere. & sic de alijs.
3
Circa Tertium caput (scilicet emptionẽ seu venditionẽ mentalem) scito simoniam mentalem cōsistere in intentione precij: ita ꝙ ex hocipso ꝙ homo intendit sub precio ponere siue emendo siue vendendo rem spũalem/aut vt venalẽ rem aut vt rōnẽ app̃ciandi, simoniā mentalem incurrit. Et hoc est qñcun intendit prospũalibus temporalia hr̃e aut ecōtrario, | ita ꝙ li pro/precium denotet: & similiter quandocun principalis intentio ad temporale habendum ex collatione spũalis aut econtrario tendit. Qui enim temporalia ex spiritualibus intendit non vt precium sed vt sustentationem necessariam ministro rum ecclesie liberaliter seu elemosynaliter/aut statutam seu laudabiliter consuetam, simoniam mentalem non incurrit. Et simi liter econtrario qui ex temporalibus spiritualia intendit non vt ex precio debita/sed vt ex his excitata ac prouocata aut expedita (vt contingit in elemosynis / oblationibus / legatis / & quasi stipendijs sacerdotum & orantium ac predicantium/& in seruitijs honestis que prelatis exhibentur / & alijs hmōi) simonia nulla in animo est: quia gratis dandum spirituale expectatur/ & temporalia non vt precium intenduntur.
Potest autem mentalis simonia tripliciter inueniri. Primo ex eo ꝙ in solo actu interiori consistit: vt sicut homicidiũ men tale est deliberatus animus occidendi, ita simonia mentalis sit deliberata voluntas emendi vel vendendi rem spiritualem.
Secundo ex eo ꝙ exterius imperata latet intus: vt quũ aliquis seruit aut munus offert pro spirituali consequendo/vel econtrario spirituale dat pro temporali consequendo, nō tamen declarat prauam suam intentionem / scilicet ꝙ intentione emendi seu vendendi hoc facit. Est siquidem tunc simonia nō solum intus/ sed in exteriori actu imperata et exercita, sed latente intus vene noso semine: & propterea inter mentales simonias locatur.
Tertio ex eo ꝙ non est consummata ex parte rei spiritualis: vt quum conueniunt simoniace aliqui, & postmodum aut penitentia ducti/aut propter impotentiam aut quāuis aliam causam receditur a pacto / & breuiter non mandatur exequutioni promissum spirituale. Hec etiam simonia quo ad crimen/non mentalis sed exterior est, sed quo ad penas censurarum inter mentales collocatur: quia non est simonia consummata. Quod si pecunia in hoc casu vt precium recepta fuisset / restituenda | proculdubio est. Et ꝗ̈uis prima facie appareat ꝙ danda esset ecclesie & non emptori/quia datio fuit contra legem, rōni tamen magis consonat vt reddatur illi qui dedit / vtpote adhuc ipsius: quia nō plene abdicata ab eo intelligit̃ pendente cōsummatione cōtractus simoniace emptionis & venditionis. Vt sic & pene simonie non amplientur sed restringantur ad cōsummatā simoniā, & fides naturalis qua venditor receptũ ab emptore preciũ tenetur illi si nō sequit̃ exequutio venditionis restituere/seruet̃: quasi perfidus nan hr̃etur si promissum spũale non dans/nec acceptũ preciũ redderetsub ecclesie vel pauperũ obtentu. Et hoc intellige ꝗ̈tum est ex parte illius qui accepit: nam si authoritas iudicis interueniret, non crederem ei restituendam / sed in penā ab illo tollendam & pro christi honore exponendam.
Aduerte simoniacos nō teneri ad resignationẽ tam spũalium ꝗ̈ tꝑalium que nullo pacto sed affectu animi precedente vtrin acquiruntur: qm̃ pro hmōi simonia sufficit delinquentibus per solā penitentiam suo satisfacere creatori. Textus est clarus & vniuersalis ac vniuersaliter intelligendus extra de simonia ca. vlti.Et hinc habes vñ infinitas qōnes de seruitoribus/de precibus carnalibus &c. soluas: quia hinc clare patet nō teneri ad resignationẽ bñficio℟ sic adepto℟ abs pacto aliquo, nulla facta dr̃ia inter manũ/ obsequiũ/linguā/ & ꝗcquid aliud tꝑale interuenire pōt, & similiter nulla facta dr̃ia spũalium.
SJmulatio

SJmulatio

Qua hō mentit̃ facto, pctm̃ est sicut mendaciũ quo mentimur verbo. Est aũt pctm̃ veniale si iocosa aut officiosa est, mortale aũt si perniciosa: sicut de mẽdacio dictũ est et eadẽ rōe.
SOcietas

SOcietas

Mercature seu artificij illicita reddit̃ duobus modis. Primus si capitale vnius substet lucro & non damno: hoc enim constat iniquum esse. Secundus est si lucrũ aut damnũ nō respōdeat proportionaliter | socijs vnicui pro rata sua: interueniret siquidem manifesta iniquitas, dum non redderetur vnicui quod ei debetur secundũ equalitatem iustitie.
Et quoniam in huiusmodi societatibus frequenter contingit diuersarum rationum cōcurrere socios (dum vnus ponit pecuniam & alius operas seu industriam) nec par est vtrius periculum, ideo aduerte & nota diligenter/ ꝙ societas huiusmodi/ ex sua natura. hoc habet ꝙ ponens pecuniam substet duplici pe riculo. s. perditionis pecunie & perditionis negociatorij vsus eiusdem pecunie: qui vero ponit industriam seu operas suas/ substet vni tantum periculo, scilicet perdendi vsum industrie seu operarum suarum.Quod vt melius intelligas/considera triplicem euentum societatis: aut. n. in fine inuenit̃ lucrum/aut sine lucro capitale tantum/aut damnum capitalis in toto vel in parte. Et si quidẽ inuenit̃ damnũ capitalis in parte vel in toto, sentiet quicquid damni est dominus pecunie qui illam posuit. Si vero capitale tm̃ inuenit̃, saluũ erit dño eius ꝗ illud posuit: nam ex eo ꝙ posuit pecuniā in societate/nō desinit eẽ illius dñs. Si aũt lucrũ inuenitur, reddet̃ ante omnia capitale domino/& diuidetur deinde lucrũ equis portionibus: supposito ꝙ pecunia posita in societate & industria equiualeant. Et omnium horum vna est rō: quia scilicet qui posuit pecuniam/substat duplici periculo, scilicet perdendi substantiam pecunie & perdendi negocia tionis vsum/tenendo scilicet vane tanto tꝑe suā pecuniā occupatā tali negocio: ex hoc. n. fit vt iustitia exigẽte ei capitale saluũ sit si saluat̃ in toto vel in parte/cui deperderet̃ si periret. Ponẽs autem industriam vel operas / quia solum potest perdere vsum industrie vel opere sue (scilicet inuanum laborando) ideo nihil de capitali saluo ei debetur: substantia nan operarum suarum nō ex negociatione sed ex necessitate materie perit, quia scilicet est res successiua in motu consistens: si. n. res permanentes essent/ei essent salue.
De societatibus autem in materia animalium / que soccide appellantur, tam varia est materia & cōsuetudo vt forte scribi completc non possit. Et propterea in qualibet patria vide vt ibi fieri consueuit a viris probis: vel secundum morem approbatũ viris probis.
SOdomia

SOdomia

/ Qua cōtra naturam venerea exercentur (vel dũ com miscentur persone eiusdem sexus: puta mares inter se aut mulieres inter se. Vel dum commiscentur mas & mulier sed non in loco naturali/aut consummando innaturaliter) pctm̃ grauissimum est.

SOmniorũ Obseruatio

quadruplici pctō explicite / & quinto periculo afficitur. Prima duo pctā sunt in opinione. dũ somniũ vel temere attribuitur alicui certe cāe/puta celo: quia quũ possit a multis causis prouenire, temerarij erro ris est vnam determinate inferre. Vel temere determinat̃ ad futurũ vnum aliquid significandum: ex eo. n. ꝙ nescit̃ cā somnij, incertũ oportet restare an somnium/ illud futurum significet: qm̃ ex cā pendet significatio, & nullũ videtur somniũ procedens ex certa cā quod nō possit ab alia cā prouenire. & ꝑꝑea semꝑ temerariũ inuenit̃ iudiciũ si vt certũ fiat. Vtrũ aũt pctm̃ veniale est: vtpote iudicium temerariũ de re singulari in nullius damnũ. Tertiũ pctm̃ est in vsu, quum quis ꝑꝑ somnia cōmittit vel omittit cōtra necessaria ad salutẽ. & hoc est pctm̃ mortale: vt patet. Quartum pctm̃ in vsu quo est, quum quis tantā fidem dat somnijs vt ꝑꝑea omittat vel cō/ mittat cōtra aliꝗd ad quod tenet̃ ꝗ̈uis non sit de necessitate salutis illud. & hoc est pctm̃ veniale: quia nō cōtra sed p̃ter charita tem & erratur in intellectu & peccatur in affectu.
Periculum autem quod imminet omnibus his / & precipue secundo/tertio & quarto, est cadere in crimen superstitionis diuinatorie per somnia: quoniam vanis ac incertis opinionibus seu coniecturis vtens quasi certis/ad cognoscendum vel operan dum aut omittendum circa futura contingentia, meretur vt diabolica illusio se immisceat/ac de vanis fiant perniciosa. Et sic in tacitam demonum societatem incidatur, dum paulatim tantum homo credit somnijs vt somnijs vtatur pro regulis suarũ actionum: aut incidat in scelera que diximus de obseruatione astro. ℟
SOrs Triplex

SOrs Triplex

quum sit (diuisoria/cōsul toria & diuinatoria) tertia damnata est; vtpote demonum societati innixa. & propterea peccatum est mortale ex suo genere.Secunda autem qua consulimus quid agendum sit, tot exigit conditiones ad sui rectitudinem vt raro sit licita. Exigit siquidem primo articu lum necessitatis: ne tentetur deus vbi opera humana potest prouideri. Secundo reuerentiam: ne irreuerenter consulatur deus. Tertio proportionatum modum: ne scilicet diuina oracula aut sanctorum reliquie ad secularia negocia conuertant̃: quod aug. reprehendit. Quarto debita materia: ne pro electionibus spiritualibus hoc fiat.Prima vero qua determinatur quid ab hoc vel illo hñdũ sit boni aut patiendũ mali in tꝑalibus bonis & malis/ illicita inuenit̃ dupłr. Primo si imprudẽter fit: oĩs. n. humanus actus prudẽti circũspectione/cautela rōne formādus ẽ. Secũdo si cũ ꝑiculo cōis boni aut iustitie fit: vt si sorte regiminis officia fiant/admissis ad sortes tam idoneis ꝗ̈ineptis. Ex hoc. n. periclitat̃ respublica/vt patet: & rōnalis homo dignitatẽ sibi rōnis adi mit sic prouidendo reipublice de rectoribus. Secus āt si admissis tm̃ idoneis/sortibus officia cōmittant̃, ne pax turbetur.
Qñ aũt sortium illicitus vsus mortale pctm̃ est, ex admixtis cōtrarijs ad religionẽ & iustitiā accipiendũ est. Diuinatoria. n. | ideo mortalis est/quia contra religionem est. Diuisoria vero si contra iustitiam in preiudicium scilicet proximi vel communis boni est, mortalis est. Consultoria quo si altero dictorum criminum polluitur/mortalis est.
Verum aduerte non omnem irreuerentiam esse mortalem. Ex hoc enim ꝙ euangelia ad secularia negocia consuluntur/ non incurritur mortale: quia non contra diuinam est hoc reuerentiam. sed quia preter eam videtur ideo augustino displicet.Posset tamen vt puto tali fide & reuerentia ac necessitate fieri/ vt nullum esset in hoc peccatum. Ex materia quo electionum spiritualium ministrorum si inhibitio positiui iuris secludatur, non video peccatum aliquod si sortibus committeretur super aliquos preelectos eque idoneos: vt factum est in electione apostoli mathie. Et breuiter quia vti sortibus non est ex suo genere malum, ex admixta irreligiositate aut iniustitia aut imprudentia/vel econuerso ex admixta religione prudentia & pace iudicandum est.
SOrtilegium

SOrtilegium

(Quo explicite vel im plicite ad demonis auxilium seu consiliũ sorte recurrit̃, pctm̃ mortale est/ad suꝑstitionẽ spectans: vt quũ quis ꝑ sortes inquirit quis fecerit furtũ aut aliquid hmōi ad diuinationem pertinens: & simile est si sorte querat̃ quid agen dum. Sortilegij. n. crimen & diuinatoriam & consultoriā sortẽ comprehendit, quum ad demonẽ recurritur non solũ explicite sed etiā implicite: vt cōtingit inquirentibus per sortes occulta, & vniuersaliter ea que a sola intellectuali natura sciri aut fieri pñt. Ex eo. n. ꝙ nō querũt a deo/nec a natura nec a fortuna hoc expetũt, cogunt̃ velint nolint fateri ꝙ ad demonẽ recurrũt. implicite quidem/dum ad sortes vt institutas ad hũc effectum recurrunt. Explicite autem sicut in alijs diuinationibus & incantationibus contingit.

SPectacula Impudica

/ crudelia aut irreligiosa abs pctō non fiunt. Et si notabiliter admixtum horum aliquid habeant/mortale peccatum sine dubio incurritur a facientibus & precipientibus illa.Spectantes autem si delectantur huiusmodi malis / proculdubio peccant mortaliter: delectatio. n. de peccato mortali / peccatum est mortale. Si autem preter opinionem occurrit hec spectare que non placent, quilibet de seipso rationem reddat quare non recessit. & communiter videtur veniale in huiusmodi casu / seclusa ratione scandali.
SPonsorum

SPonsorum

Per verba de futuro/ peccata triplicia sunt.Primo in ipso contractu sponsaliũ. Et tunc peccatur/aut quia ficte contrahuntur, scilicet intentione non contrahendi sponsalia seu nō seruandi fidem: & est peccatum mortale perniciosi mendacij. Aut quia clandestine fiunt. & videtur etiā peccatum mortale/sicut de contractu matrimonij dictum est: ꝗ̈uis minus graue ꝗ̈ contractus clandestinus matrimonij. Aut quia pena apponitur quasi pena conuentionalis / contra prohibitionem iuris canonici in ca. gemma. de sponsa. & est peccatum veniale si desit cōtemptus: preter hoc ꝙ pena apposita nulla est, quia coniugia debent fieri libere.
Secundo in dissolutione sponsalium. Et tunc peccatur peccato perfidie: quum scilicet abs sufficiente causa promissa fides non seruatur. Et est perfidia huiusmodi/mortale peccatum etiam si periurium non interueniat: quia est iniuriosa proximo.
Tertio peccatur in vsu: vt si impudicis actibus vacent sponsus & sponsa. Sunt enim impudicitie mortalia peccata in ipsis in omnibus casibus in quibus apud coniugatos sunt mortalia: & tanto grauiora quanto adhuc neutrius corpus est alterius/ | sed promissum tantum. Oscula tamen & amplexus inter spon sos beneuolentie causa/non sunt peccata: vt patet. Si vero delectationis causa fiunt affectu maritali inchoante/abs impudicitia tamen, venialia sunt: quia sicut sponsa inchoatiue est spōsi, ita delectatio venerea coniunctionis carnalis inter eos / inchoa/ tiue permittitur inter eosdem: constat autem oscula delectationis causa facta / non nisi inchoationem veneree delectationis importare.
STuprum

STuprum

/ Quo mulier virgo extra matrimoniũ defloratur, pec oatum mortale est propriam constituens spẽm. Notanter autem dixi mulier: quia licet virginitatis virtus communis sit vtri sexui, stuprum tamen proprium est muliens. vir. n. virgo extra matrimonium primo concumbens nō peccat peccato stupri: quia non additur specialis deformitas sicut in muliere.
SVperbia

SVperbia

/ Qua quis seip̃m exaltat seu supra seipsum it, peccatum est: quia contra rectam rationem est, vt aliquis supra id quod est seipsum habeat / tam in actu estimandi ꝗ̈ eligendi.
Inuenitur autem superbia dupliciter: vel consummata vel imperfecta. Superbia cōsummata est, quum quis adeo seipsum magnifacit vt ad hoc perueniat ꝙ nolit seipsum subijci diuine regule. Et hoc est peccatum mortale maximum/vt patet: quoniam nolle subijci diuine regule / contemptus diuine dispositionis est.Spargitur autem huiusmodi consummata superbia per quattuor ramos qui species eius vocantur. Quarum tres per bona que quis habet tripliciter diuersificantur: scilicet aut quũ quis ita se extollit acsi non haberet bona a deo / aut acsi ex suis meritis | a deo haberet/aut si singulariter despectis alijs hr̃et/& demum si per bonum quod non habet ita extollitur acsi illud haberet. Consummata nan superbia in primo contemnit deum benefactorem: in secundo diuinam gratiam: in tertio multiplicationem diuine largitatis in alijs: in quarto diuinam miserationem, dum ex fastidio subiectionis ad diuinā dispositionẽ in hec ducit.Superbia vero imperfecta, qua se homo magnificat in suo affectu/non tamen vs adeo vt velit se non subditum deo & omnibus quibus oportet de necessitate salutis se subijci, in hec eadem imperfecte tamen ducit: quod melius ex effectibus discernitur ꝗ̈ ex proprijs actibus. Nam qui ita irreligiosum & ingratum se exhibet acsi non accepisset a deo omnia que hẽt, suꝑbũ habet iuxta primā spẽm affectũ: ex simili quippe effectu apłus inquit. quid habes quod nō accepisti: quid gloriaris quasi nō acce peris? vbi ex effectu glorie superbia interior mōstrat̃/quasi non acceperit. Similiter quum quis affectũ quasi securum de bonis que habet/aut querulum de bonis perditis/ aut admiratiuum ꝙ non exauditur a deo habet, in secũda est superbie spẽ: qm̃ quasi deberi sibi hec existimat talis. Qui vero alijs seip̃m prefert & pronus est ad videndũ imaginatione vel mẽte alio℟ defectus/ ad sua mala excusandum/ ad aliena ponderanda, in tertia est superbie specie: qua magnum se vult quasi solum magnũ. Qui demum parum solicitus de celesti patria/de membris christi/de satis factione peccatorum/dies suos ꝑtransit quasi somnians aut parum vigilans, superbus est iuxta quartam spẽm: est. n. quasi existimans immo presupponẽs se ciuẽ celestem, dei amicũ/filiũ/ membrũ: quũ negligentia & incuria hmōi non sint testimonia talium donorum in anima: operatur. n. magna dei amor si est.Et similiter in ordine ad proximos cruditas animi/ incōpassio ad alios/intolerātia iniuria℟/ impatientia / egre ferre se despici/ indignatio/ & huiusmodi monstrant hominem plus de seipso sentientem ꝗ̈ sit: pro quanto tantum se quis habet vt malorum | pene particeps esse quasi nō possit aut debeat.Sunt autem hec & multa alia que imperfecte sunt superbie/communiter venia lia peccata propter imperfectionem actus: dum per modum passionum occurrunt abs iniuria dei & proximorum. Impediunt tamen huiusmodi peccata valde vitam spũalem: vtpote ex genere superbie existentia: quum scriptum sit / superbis deus resistit.Et hec dicta sint non solum ad discernendum inter superbiam cōsummatam & imperfectam, sed pro cōfessoribus personarum volentium proficere ad vitam spũalem. Qñquidẽ redeuntibus ad deum quod vltimo relinquendumsuꝑest pctm̃/ superbia est: difficillime enim eradicatur.
SVperstitio

SVperstitio

Qua circa diuinũ cultũ errat̃, pctm̃ est: vt patet.Sed quia quattuor specierum ipsius due sunt tractate (scilicet diuinatio & idolatria) nunc relique due / que sunt indebitus cultus veri dei, & obseruano quarundem rerum/actuum/temporum/locorum &c. tractande sunt.
Suꝑ stitio igit̃ exhibens vero deo indebitũ cultũ/ dupłr inuenit̃. Aut. n. exhibet cultũ indebitũ ꝗa ꝑniciosum aut quia super fluũ: scriptũ est. n. veri adoratores adorabũt in spũ & veritate. Cultus ꝑniciosus est cōtra veritatẽ: cultus superfluus recedit a spũ. Est aũt cultus ꝑniciosus cōtra fidei veritatẽ / nō solũ siquis iudaicis cerimonijs mō coleret deũ significātibus christũ incarnandũ/aut maumetano ritu coleret deũ (vtpote in ꝑsona eccłie faciens cōtra ordinationẽ ecclesie, ac per hoc falsarius in cultu) sed etiam siquis falsas sanctorum reliquias colendas proponit. Offerentes quo votiuas statuas seu imagines miraculo℟ seu bñficio℟ falso℟ crucifixo seu beate virginis imagini lucri gr̃a (vt scilicet inde prouocati alij ad offerendũ similia concurrant aut emant) suꝑ stitionẽ falsi cultus diuini incurrũt: ꝗa falsus est hic cultus, vtpote significās quod nō est. Et peccant mortaliter: | quia irreuerentiam notabilem deo inferunt in actu colendi deũ/ quantum est ex natura actus. Quāuis enim ex intentione offe/ rentium non fiat machinatio contra diuinam reuerentiam / sed ad lucrum vel aliquid huiusmodi, ex natura tamen operis contra diuinam agitur reuerentiam. Sicut enim in periurio inducit̃ ex natura actus deus quasi testis falsitatis / ꝗ̈uis periurans non credat deum testari falsum/nec intẽdat ꝙ deus attestetur (quia attestaretur contra ipsum periurum) ita hic superstitiosus vtitur deo tanꝗ̈ colendo falsitate seu falso cultu quantum est ex natura cultus, ꝗ̈uis sciat ꝙ deo non placet/nec intendat deũ sed homines fallere. & propterea sicut ibi est peccatum mortale ex suo genere/ita & hic.
Superstitio autem diuinum cultum indebitum quia superfluũ exhibens, si contemptus & scandalum desit/peccatum est com muniter veniale: quia non contra sed preter diuinam reuerentiā hoc est. Et appellatur cultus superfluus ẜm se quicquid in eo fit non ordinatum ad interiorem cultum qui est cultus spiritus. Vnde actiones aut iucunditates que solum ad exteriora vtiles essent/ad superfluum cultum spectant. Secundum vero statuta ecclesiastica quicquid in eo dicitur aut fit supra rubricas seu statuta: vt si dicatur bis alleluia vbi semel scriptum est. & si fit in missa crucis signum vbi non mandatur fieri. & si plures accoliti aut cantores ꝗ̈ consuetum sit parentur.
Superstitio

Superstitio

Autem obseruationum quadrifariam partita est.Et prima est superstitio obseruationum artis notorie: qua certa ieiunia & orationes fiunt secundum instituta illius artis ad acquirendam scientiam per infusionem. Et hec superstitio est peccatum mortale propter initam societatem cum demone / de cuius institutione hec seruantur, & inutiliter: quia demonum non est infundere scientiam animabus nostris.
Secunda est superstitio obseruationum vtendo lapidibus/ | herbis/lignis/animalibus / imaginibus / carminibus / ritibus ad faciendum aliquid: puta sanandum dolorem capitis/curandum caballum / sistendum sanguinem/medendum vulnus &c. Et de hac dictum est superius quum de incantatione dictum est. vide ibi.
Tertia est superstitio obseruationum ex presagijs futurorum bonorum vel malorum conceptis propter incidentia: vt si sternutare contingit surgentem/redire ad lectum: si offendere ante hostium exeuntem/redire domũ: & sic de infinitis huiusmodi vanitatibus. Et si hec quidem fiant aut vitentur vt communiter videt̃ fieri/quia scilicet timent homines significari aliquid mali ex nescio qua causa, peccatum veniale communiter videtur: quia licet appareat multa horum ad gentilitatis superstitiones olim spectasse, quia tamen nunc non vt instituta religionis hec sumuntur / sed tanꝗ̈ quasi experta aut solita ex maiorum tradi tione hec habentur/inter alias hominum vanitates computanda hec sunt. & tolerari possunt / quum nulla adest comes sinistra intentio.
Et scias ꝙ potest homo quando abs omni peccato ex aliquo presagio cauere prudenter ab imminentibus/dubitando ne presens occursus sit signum futuri, ex communi vtrius causa celesti vel etiam diuina prouidentia: sicut de somniorum obseruatione & diuinatione dictum est. Vt siquis cadens corporaliter/timeat aliquem casum sibi futurum in statu vel honore &c. propterea tamen non desistat ab operibus prudenter agendis/ sed cautius vigilet &c. pōt. n. esse vt iste casus effectus sit cause futuri casus, & propterea significet illum.
Quarta superstitio est obseruationum in verbis aut rebus sacris portandis/dicendis/vtendis, adiunctis aliquibus conditionibus non malis quarum ratio nescitur: vt patientes spasmum neruorum/primo carlino oblato christi cruci in parasceue vtun tur pro remedio / conficto ex illo anulo: & sic de similibus. | Quantum enim apparet in huiusmodi superstitio interuenit: quoniam vane conditiones apparent.Si tamen ex mera deuotione fiunt / & non nisi a deo intendant & expectent effectum / putantes deum inspirasse alicui sancto viro huiusmodi conditiones, non audeo damnare / sed tolerabile mihi videtur.
SVspensio

SVspensio

Vna ex censuris ecclesiasticis (qua homo a iure seu a iudice excluditur ab exequutione ordinis vel officij ecclesiastici) pena est / non culpa: incurritur tamen communiter propter culpam. Non oportet autem peccare mortaliter ad hoc vt incurratur suspensio, sed potest ex solo veniali peccato incurri suspensio. Quod ex eo patet / ꝙ excommunicatio minor potest incurri ex solo veniali peccato: constat autem excommunicationem minorem a maximis excludere/ scilicet susceptione sacramentorum omnium, que sunt & maxima bona spiritualia & maxime necessaria ad humanam salutem &c. Suspensio igitur ab exequutione ordinis vel beneficij / vel ab ingressu ecclesie / vel a solennitate diuinorum/vel ab omnibus his & similibus exclu/ dens, non est tante malignitatis vt supponat vel ferat secum peccatum mortale sicut excommunicatio maior.
Et potest suspensus absolui ab excommunicatione maiore & minore & a peccatis / & communionem sumere, & postea absolui a suspensione: quia suspensio non operatur nisi ad limites ipsius: hoc est quia si suspensio est ab ordine / non excludit nisi ab his que sunt ordinis, si est a iurisdictione / non excludit nisi ab his que sunt iurisdictionis, & sic de alijs: & propterea reli qua sunt licita.
Casus aũt in quibus incurritur suspensio / multi valde sunt. Et quia solos clericos proprie tangunt, ipsi de seipsis loquantur.
SVspitio

SVspitio

Qua ex leuibus indicijs malam de proximo opinionem hẽmus/ peccatum est: quia actus est voluntarius a recta ratione dissonans. non. n. ex leuibus moueri in animo nostro debemus cōtra nostros proximos: est autem nonnulla iniuria/mala opinio abs rationabili causa.Et quoniam suspicio ambiguitatem quandam in seipsa claudit, ideo ꝗ̈diu in fra ambiguitatis latitudinem manet quātuncũ crescat/nunꝗ̈ est iudicium, quod diffinitiuam determinationem sonat: ac per hoc quantuncun suspicio sit temeraria & vehemens/& estimatio firma, nunꝗ̈ est peccatum mortale: quia nō est iudicium temerarium/ sed estimatio temeraria. quia non in teruenit tunc complete contemptus proximi, dum non prorum pitur in diffinitionem. Si. n. proximum complete despiceret/pro rumperet in diffinitiuam sententiam, & diceret in seipso/ioannes est peruerse mentis, & non diceret in seipso / quātum mihi videtur ioannes est peruerse mentis: hoc. n. est suspicantis/illud iudicantis. Vnde iudicium temerarium de scelere personali proximi/est peccatum mortale: suspicio autẽ temeraria quantuncun vehemens/est peccatum veniale.
SVsurratio

SVsurratio

(Hoc est obloquutio ad amicitiam tollendā inter aliquos) peccatum est mortale ex suo genere: quia tendit ad nocendum proximo, vtpote tollere volens maximum bonum scilicet amicũ. Et est grauius peccatum ꝗ̈ contumelia & detractio, quāto amicitia melior est fama & honore.
Contingit tamen susurrationem esse peccatum veniale ꝓpter imperfectionem actus. vel ex parte intentionis, quia non intendit contra amicitiam/licet materialiter dicat aliquid prouocatiuum contra amicũ. Et hoc nisi ex grauitate nocumenti actus redeat in naturam sue speciei: quia tunc esset peccatum mortale: vt de | detractione materiali dictum fuit. Vel ex parte eius quod dicitur: puta quia minimum est ad prouocandum contra amicũ. Vel ex parte modi / quia iocose dicitur & non serio. Cōiter. n. hec sunt venialia.
Loading...