Lemma

GLorie Humane appetitus

licet malus non sit (nam ita licitum est cupere & querere humanā gloriā, sicut licitũ est cuꝑe & querere alia bona humana. s. pecunias/agros/& hmōi. est. n. gloria vnũ inter bona humana non paruũ) inanis tñ glorie appetitus pctm̃ est: quia a recta dissonat rōne oẽ vanũ.Est aũt głia vana nō solũ qñ de falsis est, sed ẽt qñ de transitorijs aut a transitorijs expetitur: quia non solum de falsis vana est gloriatio (vtpote de his que non sunt) sed ẽt quũ trāsitoria tantifiunt / vt de illis aut ab illis querat̃ gloria, vanitas est. Sufficere debet homini a transitorijs gloria transito ria vt sic, & non quasi gloria absolute. illa. n. paruifit si cognoscitur: dum autem magnifit/quia vt gloria absolute estimatur, vane appetitur: quia reuera magnum quid non est.
Non est autem semper mortale peccatum: sed solum quādo amor glorie repugnat charitati, vel quātum ad illud de quo est gloria/vel quantum ad intentionem appetentis gloriā. Et primo modo solum peccat mortaliter/qui gloriatur de aliquo quod est peccatum mortale, quicquid sit illud. Secundo vero modo/qui ponit suum finem vltimum in gloria humana, hoc est qui tan tum afficitur glorie vt illam preferat obseruationi preceptorum: vt est ille qui ob amorem glorie consequende vel timorem glorie perdende incurrit aliquod peccatum mortale: vt lucretia elegit adulterium ne infamaretur, cuius oppositum elegit susanna/ preferens diuina precepta glorie humane & vite.
GVle

GVle

Peccatum consistit non in hoc / ꝙ cibus delectabilis delectabiliter sumitur. quoniā hoc nullum peccatum est: nisi quis sit adeo insipiens vt | putet omnem voluntariam delectationem sensibilem esse pecca tum. Sed consistit in hoc ꝙ inordinate delectatio cibi appetitur aut habetur: puta quia plus aut prius &c. ꝗ̈ deceat/delectatione cibi afficitur homo.
Et tunc solum est mortale quando delectationem cibi habet quis pro vltimo fine: iuxta illud. quorum deus venter est. Hoc autem cognoscitur ex hoc ꝙ homo ob delectationem in comedendo non curat transgredi preceptum dei aut ecclesie: vt si propter hoc furetur aut contemnat ieiunare &c.Frequenter autem est veniale/& quando valde graue: vt quum delectatio cibi allicit ad comedendum vs ad vomitum / aut alia in/ conuenientia. Et similiter quum inducit ad alia peccata: puta ad nimium sumptum / vel ad nocendum proprie sanitati / & ad quecun alia peccata: que secundum se sunt iudicanda quanta sint.
Loading...