DEcimas
Soluere omittens vbi consuetũ
est solui / peccat mortaliter pec
cato sacrilegij: quia non reddit debitas res eccle
sie cui tenetur reddere de necessitate salutis.
constat enim hoc ex suo genere esse peccatum
mortale/& sacrilegum, nisi propter imperfectionem actus / vt
in alijs contingit. Vbi autem non est consuetum solui decimas, non peccat omittens soluere / salua tamen cura pastoris sui vt habeat vnde viuat honeste / si non habet redditus
vnde viueresecundum ꝙ sibi congruit possit: quia ad hoc pro
sua rata quilibet ei subditus tenetur / nulla ipsi consuetudine
suffragante.
DEfensio
Manualis/illicita dupliciter
reddit̃. Primo ex intẽtione:
si scilicet animo ledendi offensorem fit.
Nam defensio debet esse suo fine contenta,
scilicet vt defendat: & preter intentionem
defendentis/si aliter non potest defensio fieri
nisi ledatur inuasor/debet illum ledere, ita ꝙ lesio sequatur ex
|
necessaria defensione. Et hinc peccant mortaliter/ qui non curāt
seruare illesos inuasores quum possunt aliter defensionem exer/
cere.
Secundo ex immoderamine tutele. vim enim vi repelle
re licet / sed cum moderamine inculpate tutele. Et intelligitur
de immoderamine ex proposito. qui enim putat moderate defen
dere/& preter propositum non aduertendo aliqualiter excedit,
aut non peccat aut leuiter: quum humana actio in exercitatione
exteriori accensa/non omnimode subdatur mensure.
DElectatio
Morosa (hoc est voluntaria delectatio de actu ma
lo cogitato sine voluntate exequendi cogitatum actum illum malum) exigit ex duplici
capite discretionem: scilicet ex parte consen
sus / & ex parte actus de quo est delectatio, qui actus dicitur
& est obiectum delectationis.
Ex parte siquidem actus obiecti / iuxta naturam actus de quo est delectatio iudicanda est.
ita ꝙ si actus de quo quis cogitando delectatur est peccatum
mortale (puta adulterium / furtum/homicidium &c.) ipsa
quo morosa delectatio est peccatum mortale: & si actus
de quo quis cogitando delectatur est peccatum veniale (puta
iocari verbis letis / comedere laute &c.) ipsa quo morosa
delectatio est peccatum veniale.
Ex parte vero persone /
iuxta veritatem deliberati consensus iudicanda est. Nam si
persona cogitando de actu quantumcun malo delectetur/ non
aduertendo ad id de quo delectatur (ita ꝙ si aduerteret non
approbaret) non est ibi peccatum mortale/ etiam si per vnum
diem sic inaduertenter cogitaret & delectaretur: quia non
potest esse mortale peccatum sine rationali consensu, qui in
proposito deesset. Si vero aduertere incepit / & preualente
impetu concitate passionis non plene aduertit / sed anteꝗ̈ plene
aduertat delectatio facit cursum suum, peccatum non mortale
|
sed veniale interuenit: quia sicut inaduertentia excusat a mor/
tali quia excusat a deliberatione, ita non plena aduertentia excu
sat a mortali propter eandem rationem / scilicet quia excusat a
deliberatione: sine plena enim aduertentia non habet humana
mens vt deliberet. In cuius testimonium excusantur a somno
pollutionis surgentes siquid mali eis complacet/donec plene ad
uertant ꝗd eis incumbit: quod enim illi patiuntur propter somnum/isti patiuntur propter passionem inuoluntariam. Si autem
plene aduertit / & positiue consentit in illam, peccatum iam
patet. & similiter si positiue dissentit / virtus iam patet. Sed si
positiue nec consentit nec dissentit / & tamen in illa cogitatione
delectabili perseuerat, conuincitur consentire ex ipsa continuatione delectationis / non prohibite a voluntatis imperio quando
potuit & debuit: quia tunc mens hominis operam dabat actui
peccati mortalis quantum est ex parte actus, sed excusabatur
a mortali ex eo ꝙ non erat voluntarius. accedente autem tempore quo voluntas potest prohibere mentem a continuatione
huius mali actus / tenetur voluntas prohibere: sicut teneretur
manum cohibere a prosequutione alicuius actus mali inchoati
in somno, alioquin sibi imputaretur/tanꝗ̈ voluntarius. Et vere
esset voluntarius negatiue & ex negligentia: quia potuit & de
buit prohibere & non prohibuit.
Magna tamen hic opus est discretione / quum de timoratis
con scientijs agitur. Discernere siquidem oportet causam quare
continuatur illa cogitatio delectabilis. Nam si ex complacentia delectationis illius prouenit ꝙ negligit prohibere continuationem illam, voluntaria fit delectatio & vere morosa/
vt dictum est. Si autem non ex complacentia / sed ex non
estimatione commote cogitationis & delectationis negligentia
prouenit (puta quia scit voluntatem suam constantem / &
considit ꝙ propter huiusmodi commotiones phantasie & con
cupiscentie non ruet in consensum malum) peccat quidem:
|
quia potest & debet conari ad repellendum huiusmodi intima
bella & pericula maxima, et quantum in se est implere illud.
persequar inimicos meos & non conuertar donec deficiant.
Non peccat tamen mortaliter: quia in veritate iste dissentit / vir
tualiter saltem. immo putat se non actiue continuare cogitatio/
nem illam delectabilem, sed se pati illam. & tanꝗ̈ tentationẽ
non tanꝗ̈ propriam operationem apprehendit illam, ac per hoc
confidens de non consensu suo / paruifacit illam cogitationem
delectabilem tanꝗ̈ debilem hostem ad sui impugnationem.
Vnde negligentia ista non cadit super actu intrinseco volũtatis,
scilicet consensu vel dissensu ad velle continuationem talis de
lectationis: sed cadit super conatu ad repellendum illam tanꝗ̈
hostem. Et propterea iste non perseuerat in cogitando delectabiliter de illo actu: sed phantasia delectabilis molestando ip̃m
perseuerat in illo / formaliter loquendo. Et hec ex parte consen
sus sufficiant.
Rursus Ex parte rei de qua est delectatio / discernere
oportet quattuor. Primum an delectatio sit
de opere cogitato / vel de ipsa cogitatione. Verbi gratia si cogi
tatur bellum aliquod cum delectatione, vtro modo contingit
delectari. aliqui. n. delectant̃ de operibus cogitatis: puta de homi
cidijs/vulneribus/predis/incendijs &c. Et hi sunt ꝗ sunt affecti
ad hmōi facinora. Aliqui autẽ delectantur de ipsa cogitatione:
delectatur. n. naturaliter anima nostra in cōferendo/& precipue
noua aut mira: vt testantur comedie. Testantur & multorum
ocia/dum ingrediuntur hortos stultorum. Et sicut diximus de
bello cogitato/ita contingit in materia venerea & alijs. quidam
enim cogitantes de turpibus/non delectantur de actu cogitato,
sed de cogitatione / dũ occurrit aliquis subtilis modus male operandi: ita ꝙ cogitatio illa tanꝗ̈ subtilis aut mira seu noua inhe
rens anime parit delectationem. Et hoc videtur accidere p̃cipue
curiosis & affectis ad subtiles inuentiones. Aliqui autem de|
lectantur de vtro: scilicet de cogitatione & actu cogitato. Et
licet difficile alicui videbitur discernere vnde delectatio insur
gat: non debet tamen difficile videri / vt discernat quid mouet
ipsum ad complacentiam illius delectationis. Nam si sentit se
moueri ab opere cogitato/iam habet morose delectationis naturam: si vero a cogitatione noua aut mira aut subtili &c. iam
habet ꝙ non est delectatio morosa: quoniam morosa delectatio
est de opere malo cogitato.
Secundum. an delectatio sit de ip̃o opere malo cogitato/an de
modo operandi concogitato. Verbi gratia occurrit cogitatio de
furto vel rapina/& cōcurrunt cogitati multi miri modi rapien
di vel furandi. Nam si delectatio sit de furto vel rapina / est
morosa. Si vero de miris & similibus modis/non est delectatio
morosa: quum modi isti sint admirabiles/& naturaliter delectabiles cogitanti anime.
Tertium est inter cogitatum malum opus simpliciter & ab
solute/vel relatum ad cogitantem. Stat enim ꝙ opus esset pecca
tum alicui & alteri non. Et hinc discerne tria. Primo ꝙ vidua
que delectatur de preteritis actibus coniugij/non peccat mortali
ter: quia delectatur de operibus sibi licitis pro tempore quo fuerunt licita. Plus est enim explicite approbare ꝗ̈ delectari: sed con
stat ꝙ vidua licite approbat preteritas delectationes: ergo. Peccat
tamen venialiter in huiusmodi memoria: quia caret tam necessi
tate ꝗ̈ pietate huiusmodi delectatio.
Secundo/ꝙ quāuis licite
cupiat quis delectari cum aliqua muliere conditionaliter/scilicet
si esset vxor sua (quia tale opus tali conditione relatum ad sic
cupientem/est licitum) delectatio tamen voluntaria quam iste
in presenti acciperet de tali opere cogitato cum illa, esset delectatio morosa: quia presens delectatio non fertur cum conditione,
sed de facto hr̃ sine conditione. desideriũ autem est quod cum
conditionali fertur super opus. Vnde religiosus etsi non peccat
mortaliter/cupiẽdo delectari cũ muliere si esset sua vxor: peccat
|
tamen mortaliter voluntarie se delectando in actu carnali cogi
tato cum illa si esset vxor sua / propter dictam rationem: quia
conditio excusat desiderium futuri/sed non delectationem presentem.
Tertio/ꝙ vir cogitans de vxore absente & actu con
iugij/& voluntarie delectatur de illo, non incidit in morose delectationis crimen: quia de actu sibi licito tunc/ delectatur absolute. ꝗ̈uis peccet venialiter: quia nec necessitas nec pietas suadet
sibi talem mentis occupationem.
Quartum est (quod a principio diximus) inter obiectum
& obiectum. Nam si opus cogitatum delectans est veniale/de
lectatio erit venialis: & si mortale mortalis. Et hinc fit/vt voluntaria delectatio de muliere pulchra visa vel videnda / non nisi
veniale peccatum sit: quia videre mulierem pulchram / nō plus
ꝗ̈ veniale peccatum est quando peccatum est. Voluntaria autẽ
delectatio de muliere pulchra libidinose amplexataseu osculata/
vel amplexanda seu osculāda, peccatum mortale est: quia hmōi
amplexus & oscula/peccata mortalia constat esse.
Aduerte demum diligenter pie lector/vt hec que diximus formaliter intelligas: non decet. n. loqui docendo nisi formaliter.
Excusamus siquidem multa stando in fra terminos de quibus
est sermo, que tamẽ aliunde possent damnari. Verbi gratia dicimus ꝙ memoria delectabilis in vidua excusatur, verum est si
nihil aliud adiungatur. sed si adiunxeris ꝙ hinc in vidua insurgunt in cōcupiscibili appetitus aut in carne commotiones, oportet ad regulas de annexis malis aut periculis recurrere. Et simile
est de alijs iudicium.
Circa Morosas delectationes notato adhuc tria: scilicet oc
casionem/libertatem/& intentionem. Potest siquidem occasio delectationis esse volũtaria & licita: vt quum quis
gratia componendi / predicandi / disputandi/consulendi/vel ex
audientia confessionum cogitat aliqua vnde delectatio surgit.
Vel voluntaria & nō licita: vt quũ quis ex vanis & sensualibus
|
verbis/dictis aut auditis / vel ex vano visu aut tactu incidit in
huiusmodi delectationes. Vel inuolũtaria: vt quum sese offerũt
preter intentionẽ hmōi phantasie delectabiles. Hinc. n. fit, vt quũ
homo aduertit se hmōi delectabilibus inuolui/& negligẽs est,
magis imputetur negligentia illi qui ex occasione volũtaria &
illicita ꝗ̈ illi qui ex inuoluntaria / & minime imputetur illi qui
ex occasione necessaria aut pia in delectationes hmōi incidit.
¶
Inter subiectionem quo corporis vel partis sensualis ad rationẽ/differentia est: ꝙ corporis partes (puta manus & pedes)
obediunt seruiliter: hoc est abs libertate. moueo. n. manum
quando volo/& versus partem qua volo, nulla exñte in manu
libera resistẽtia. Appetitus autem sensualis obedit quidem rōni/
sed politice, hoc est cum libertate resistendi: habet. n. proprium
motum ac impetum quo concupiscit aduersus spiritum. Et hinc
fit vt non ita imputetur motus delectationis homini sicut imputatur motus manus. & non sit signum sufficiens ad probandũ
consensum tacitum sola perseuerantia delectationis post aduertentiam/sicut perseuerantia motus manus sufficit ad conuincen
dum consensum aduertentis: nam pars sensualis potest perseuerare ex proprio impetu, quod non habet locum in manu. Vnde
similitudo que data estsuꝑius inter cōtinuationẽ motus manus/
& continuationẽ motus delectabilis postꝗ̈ hō plene aduertit, in
telligitur quatenus iste motus pendet ex rōne. Ita ꝙ postꝗ̈ homo
plene aduertit / & adhuc perseuerat in cogitatione delectabili
de opere malo vt sic, conuincitur consentire in delectationem / pro quanto delectationis motus pendet ex ratione / &
non absolute.
¶
Intentio deni hominis contuenda est quo tendit. Nā postꝗ̈
plene aduertit, si negligit vt delectetur de illo malo opere/committit formaliter peccatum delectationis morose. Si autem negligit quidem/sed nō vt delectetur de illo malo opere cogitato / sed
ex quadam tepiditate seu aliquo hmōi, non incurrit formaliter
|
delectationem morosam. ac per hoc non peccat mortaliter, nisi
exorbitatio fuerit tanta / vt quasi ideo neglexerit vt delectetur.
Nam sicut detrahens non intentione detrahendi / non peccat
mortaliter / nisi lesio fame fuerit tanta vt quasi intenderit ille
detrahere dum non curauit tantam lesionem fame inferre, ita
qui negligenter ac per hoc materialiter delectatur de malo
opere cogitato non vt delectetur de illo / non peccat mortali/
ter nisi inuolutio fuerit tanta vt redeat in naturam sue forme:
vt quasi ideo neglexerit vt delectetur, dum non estimauit tam
notabiliter se tali delectabili inuolui. Et hinc habes vnde post
plenam aduertentiam multas negligentias excuses a peccato
mortali, quia parue sunt: in his precipue qui habitualiter in
animo gerunt se potius velle mori ꝗ̈ peccare mortaliter. Si
enim contingit hos esse negligentes in huiusmodi cogitationibus delectabilibus, non est eorum negligentia ex affectu ad
delectationem de illo malo opere quod cogitatur. Nec detinentur a tali delectabili vt sic, sed magis ab aliqua passione
concupiscentie / que sine tali delectabili detineret. Et vt puto
nunꝗ̈ aut rarissime sic habituati / in antedictam negligentiam
mortalem incidunt. Et hec ita accipiantur ad excusandum / vt
non foueant ad negligendum.
DErisio
Seu irrisio q̃ verbis aut cachinnis/
sub sannatio que naso rugato/illusio que factis fit, pro quanto quandā despectio
nem proximi importat / peccatũ est: quia rōni
recte aduersatur/ vt ad hoc paruipẽdatur proximus vt erubescat. Est autem quando veniale pctm̃: vt quum
iocose ꝗs parũ aut de paruo deridet̃: parua. n. erubescentia quasi
pro nulla reputat̃. Et qñ mortale: vt quũ in iocũ deducit̃ ꝗs,
quasi non sit tanti vt debeat estimari. Interuenit siꝗdẽ tũc maxi
mus illius cōtemptus, & maior ꝗ̈ in contumelia & detractione:
|
quia licet contumeliosus deprimat honorẽ & detractor famam,
neuter tamen ad tantum persone contemptũ peruenit ad quātũ
venit irrisor/pro fatuo aut nihilo habens & haberi volens eum
quem irridet/vt erubescat comparere inter homines. Et hoc etiā
peccatum graue valde/intellige etiam formaliter: hoc est quādo
fit ex intentione irridendi. quod est tanto grauius/quanto de virtute maiore aut persona maior deridetur: vt quum deridet̃ iusti
simplicitas/aut persona in exemplum ecclesie posita/&c. Quod
si in deum & sanctos fiat, non est simplex irrisio/sed blasphemia: vt patet ex supradictis.
DEsperatio
Qua quis desperatseu nō
sperat consequi futurā bea
titudinem, peccatũ mortale est: quia est omissio
actus necessarij ad salutem eternam: impossibile
est. n. sine spe operari ad tam excelsum premiũ
consequendum/sicut sine fide.
DEtractio
Qua quis famam absentis
denigrat / peccatum mortale
est: quia contra magnum proximi bonũ famā
scilicet tendit formaliter sumpta: hoc est ex intentione ledendi famam. siue fiat dicendo verũ
siue falsum/siue asserendo siue referendo/siue addendo siue mi
nuendo/siue interpretando siue tacendo/ & quouis alio modo.
Si vero non formaliter quis detrahat (hoc est non ex intentio
ne ledendi famam proximi / sed ex loquacitate aut &c.) non
est peccatum mortale, quia non nisi materialiter detrahit. nisi
adeo notabiliter inde ledatur fama proximi vt actus redeat in
naturam sue forme, dum non curauit cauere a tanta proximi
lesione. Similiter peccatum veniale est si detractio sit formalis
sed in minimo: quia minimũ quasi pro nihilo accipitur a rōne.
Simile autem est iudicium de auditione detractoris: scilicet ꝙ
si ex complacentia infamie proximi audit, pctm̃ est mortale.
|
Et si non malo animo audit, vel peccatum non est: vt si necessi
tate aut pietate audit. vel est peccatum veniale: vt si ex leuitate
audit. Nisi ipsius auditio famam proximi notabiliter lederet:
quod tunc posset contingere/quando auditio eius causa esset au
ditionis aliorum vnde notabiliter lederetur fama proximi. In
hoc autem & similibus casibus valde per accidens (quoniam
& ipse materialiter tantum audit/ & materialiter tantũ causat
auditionem aliorum) siste pedem, & noli precipitare sententiā
etiam si proximi fama notabiliter fuerit lesa: quoniam si ipsius
audientis animus purus fuit/non apparet hmōi negligentia mor
talis, cuius malum si aduertisset effugasset.
¶ Ponitur quo triplex casus in quo materialiter (hoc est non
malo animo) audire detractionem/potest per accidens esse pec
catum mortale. Primus est si audiens potest & debet ex officio
vel corrigere detractorem vel obuiare detractioni. Secũdus est/
si audiens pōt & debet obuiare sed ex timore humano omittit.
Tertius est si articulus necessitatis alicuius magni mali ex hu/
iusmodi detractione subsequendi/obligat ad obuiandum: quicquid sit illud magnum malum/siue infamie / siue damni in re
bus temporalibus/siue vulnerum &c. Tunc. n. audiens tenetur
obuiare si potest: ex communi ratione qua quis tenetur pascere
fame morientem/& eos qui actualiter opprimuntur subleuare,
precipue quum solo verbo resistatur detractionis gladio. Et in
his casibus recte rationis iudicio relinquitur determinandum
quando/vbi/cui & quomodo resistendum est: quoniam de pre
cepti affirmatiui exequutione agitur. & prelati prudentia opus
est in primo casu. In secundo vero timor humanus oportet ꝙ
sit mortalis si mortale peccatum erit tacere. In tertio quo &
necessitas pensanda est qualis sit & resistendi facultas & fructus / & si constat detractionem esse falsam: ne si vera sit dum
arguitur in peius emergat / dum vel non falsa vel vera comprobabitur.
Sibijpsi (hoc est infamare seipsum)
peccatum est mortale ex suo genere: grauius ꝗ̈ detrahere proximo/quanto magis tenetur diligere famā
suam propter deum & commune bonum ꝗ̈ proximi. Nec excusatur a peccato mortali propter metum aut tormenta: quoniam sicut nullus metus nullũ tormentum excusat a vulnera
tione aut occisione sui, ita nec ab infamatione sui. Quāuis. n.
pati detrimentum fame proprie sit in proprio arbitrio constitutum si in aliorum malum non redundat/ sicut pati vulnera &
mortem, inferre tamẽ sibijpsi damnum fame criminosum est/
sicut vulnerare aut occidere se. Et si in iudicio propter tormenta hoc fit/duplicatur iniquitas: quia adiungitur mendacium in
iudicio perniciosum.
DJsputare
De fide dubitando de veritate fidei/peccatum est mor
tale: quia dubius in fide infidelis est. Ad confu
tandos vero errores/nisi rationabilis causa sub
sit/vel gratia exercitij, coram simplicibus pecca
tum est imprudentie: quia periculosum est ne in vacillationem
inducantur ex hocipso ꝙ audiunt aliquid apparens contra ea
que sunt fidei. Et laicis nihilominus pctm̃ est disputare de fide
publice vel occulte: ca. quicũ. de here. li. vi. Et quia cōtrafaciẽs
excōicari mandatur, pctm̃ mortale esset/ si laicus sciens sibi sub
tali tanta censura illicitam redditam disputationem hmōi/
nihilominus presumeret de fide disputare.
DJscordia
Qua quis voluntati alterius
de bono diuino aut hũano
cui debet consentire / scienter & ex intentione
contrariatur, pctm̃ est mortale ex suo gñe: quia
contra charitatis concordiā directe est. Notāter
autem dicitur cui debet consentire: quia discordie completum
peccatum/tollit concordiā non quācun sed debitā, que scilicet
|
ex debito est aut esse debet inter proximũ & se aut aliũ. Si. n.
nolit concordare cũ proximo ad bonũ supererogationis (puta
ad ingrediendũ simul religionẽ) nō ꝑtinet ad discordie vitiũ:
quia nō tenet̃ cōsentire ad tale bonũ. Inuenit̃ tamen discordie
pctm̃ veniale propter imꝑfectionẽ actus. vel ex ꝑte volentis: vt
in primo motu discordie. Vel ex ꝑte materie: vt si tollat concordiā in minimis. Minima aũt in proposito sunt/ quecũ nō sunt
necessaria ad salutem: vt si discordet aliquis a volũtate dicendi
veritatẽ pure officiosam, hoc est cuius mendaciũ esset peccatũ
veniale. & sic de alijs.
Inuenitur rursus discordia per accñs,
hoc est non ex intentione: hoc est quum quis discordat quidem
ab altero / sed non vt discordet, sed vt non minus recte aut vt
rectius velit seu operetur. Interuenit siquidẽ tunc solummodo
discordia materialiter: quia formaliter vter tendit ad bonum.
Et tunc aut non est peccatum / si vter prudenter se habet.
Aut contingit pctm̃: vel ex parte volentis quantũ ad modum, si
nimis inheret proprie sententie. Vel ex parte materie/ si erraret̃
in his que sunt de necessitate salutis. Et in vtro casu tantum
culpe vel excusationis iudica / quantum culpe vel excusationis
habet induratio in primo/aut error in secundo. si enim pertinacia illa est venialis, non nisi peccatum incurritur veniale. Et
similiter si error ille excusabilis est propter ignorantiam excusa
tam (puta quia nō tenebatur illud scire) excusata erit discordia huiusmodi. Cōsiderandum demum est in his que sunt per
accidens / damnum seu nocumentum consequens (sicut de detractione materialiter dictum est) anteꝗ̈ iudicium feratur de
mortali peccato.
DJspensare
In lege siue voto & similibus abs rationabili cā/
peccatum est: quia actus est voluntarius disso
nus rationi recte. Est autem veniale hmōi peccatũ in paruis.
In his aũt que notabilia sunt/
|
considerandum est si aliquid interuenit contra diuina precepta
seu bonos mores vel non: & sic iudicandum est de mortali vel
non mortali. Verbi gratia si abs rationabili causa dispensetur
quis vt habeat multas ecclesias/ & patet aut creditur vel probabiliter dubitatur inde prouenire ꝙ ecclesie priuant̃ debitis curis
animarum, peccatum mortale proculdubio incurritur: quia con
tra diuinum ius est vt priuetur ecclesia debita cura animarum.
Et similiter si abs rationabili causa dispensaretur vt multa ecclesiastica beneficia cum excessiuis prouentibus vnus haberet,
peccatum mortale est: quia contra naturale ius est vt cōmunia
bona (qualia sunt beneficia ecclesiastica) ita inique distri
buantur vt vnus ebrius sit & infiniti esuriant.
Idem autem
est iudicium de dispensatione in voto seu iuramento: quia ex
diuino iure obligant. Nec est tutus in cōscientia quo ad deum/
qui dispẽsatur in istis sine rationabili causa etiam a papa motu
proprio & certa scientia & de plenitudine potestatis: quia papa
non habet potestatem in destructionem / sed edificationem cor
poris christi.
DJuinatio
Pro quanto significat inde
bitam vsurpationem cognitionis futurorum euentuum/ vel preteritorum
aut presentium occultorum, peccatum est: quia
contra rectam rationẽ est. Et est ex suo genere
mortale/pro quanto demoniaco innititur auxilio.
Contingit
tamen frequenter esse veniale propter imperfectionem actus.
Vel quia actus demoniacus non est secundum se / nec ex inten
tione tacita vel expressa exercentis illum: vt contingit in multis
vanis, puta libro fortune/ ominibus &c. Vel quia non putatur
actus demoniacus. vt contingit multis in quibus sola vanitatis
deformitas apparet: puta in apertione librorum / & similibus
que ex fortuna seu casu creduntur.
Pro generali siquidem re
gula habendum est/ꝙ vbi nulla interuenit demonis inuocatio
|
nec explicita nec tacita/& non est mala intentio, non incurritur
mortale pctm̃. Excluditur aũt tacita demonis inuocatio, quando
nulla re aut verbo quis vtitur vt instituta ab aliqua secreta cā.
quod tunc fieret quādo quis vteretur aliqua re aut verbo / quasi
habente virtutem ad effectum aliquem ad quem constat nec
naturalem nec diuinam habere virtutem. Tũc enim tacite con
sentit in demoniacum auxilium: quia ad virtutem illius tacite recurrit / dum sic vtitur re aut verbo illo.
Vbi quo
tacita interuenit demonis inuocatio, si cognita aut credita aut
dubia est / peccatum est mortale: vt patet. Si vero ignota est/
& cum hoc si crederetur esse non fieret, non est mortale peccatum: quia proprie loquendo non inuocat iste demonẽ tacite/
nisi materialiter & inuoluntarie: quod non facit hominẽ sociũ
demoniorum. Et iuxta has regulas iudica etiam sortes.
DOctorem
Fieri aut facere insufficien
tem notabiliter/peccatũ est:
quia actus voluntarius caret debita sibi materia: & quia iniuria per hoc fit omnibus quibus ille propter doctoratum preponitur/& quo
ad honorem & quo ad locum. Ex his tamen quia non notabiliter alij inde leduntur (non multum enim videntur homi
nes estimare hoc) non video pctm̃ mortale. Sed gratia materie
videtur peccatum mortale/si de medicine vel theologie doctoratu sit sermo: quia est factum perniciosum quantum est ex
se: quoniam eoipso ꝙ aliquis constituit aliquem doctorem in me
dicina, approbat & proponit illum vniuerso mundo in medicum: doctorare enim est approbare publice scientiam in
illa facultate. Et propterea quantum est in se, publicat / te/
statur & approbat coram omnibus ꝙ ad illum vt medicum
omnes pro sanitate cōfugere pñt: ac ꝑ hoc mendaciũ ꝑniciosum
facto cōmittit, exponendo periculo vite corporalis &c. omnes
|
recurrentes ad illum ignorantem. Et simile est de doctore in
theologia/qui est velut medicus animarum: approbatur nan
ꝙ omnes ad illum vt ad doctorem theologie recurrere possunt.
Et sic non solum populares/sed pbr̃i habentes curam animarũ
confidunt de sciẽtia illius magistri (& inde deciduntur erronee
casus con scientie/inde docentur falsa/&c.) et dicunt pro authoritate/magister in theologia dixit: &c.
Quia ergo quātum in
se est/in periculum corporum vel animarum agitur/ & datur
opera rei illicite constituendo insufficientem doctorem, ideo per
niciosum factum hic inuenitur: sicut esset perniciosum mendacium/testificari populo ꝙ hic est sufficiens ad medendum / &
ille ad instruendum animam.
De doctoratu vero in alijs materijs non apparet simile pericu
lum. Nam de doctoratu in artibus/nulli videtur imminere periculum. De doctoratu vero in iure/raro videt̃ periculum: quia
nisi aliter scia tur esse doctus / nō facile credit quis illi suā cām,
medicum autem quum infirmus audit/ propter ingentem sanitatis spem & miseriam infirmitatis / statim rogat. Et rursus in
causis ciuilibus potest adhiberi remedium si aduocatus errauit:
sed in causa egritudinis agitur de vita aut sanitate irreparabili
&c. Graue tamen peccatum incurritur in iuris doctoratu
huiusmodi. Et quāuis mortale non definiā, non tamen omnino
excuso a mortali: quia quantum in se est/periculo exponit clien
tulos.
DOlus
(Hoc est astutie exequutio / siue
per verba siue per facta / ad deci/
piendum ordinata (peccatum est / vere prudentie contrarium. Et iuxta subiectam materiam potest esse mortale vel veniale, sicut de/
ceptio ad quam astutia machinatur. Si enim intẽditur deceptio
perniciosa/ est peccatum mortale: si vero officiosa aut iocosa/
est peccatum veniale.
(Hoc est singulare bellum ex
condicto) indicere / peccatum
mortale est: quia eligitur percussio proximi / &
expositio proprie & aliene vite periculo mortis/
abs sufficiente talis belli causa.
¶
Suscipere autem seu acceptare duellum, vel pro manifestatio
ne veritatis/peccatum mortale est: quia contra rationem rectā
eligitur percussio proximi/periculum vite/& diuini fit vsurpatio iudicij cum tentatiōe dei/& inducitur in testimonium quod
non est testimonium/& diabolica adinuentio impletur. Vel ad
ostentationem virium, peccatum quo mortale est: quia cōtra
rectam rationem eligitur percussio proximi cum periculo vite:
vt patet. Et per eandem rationem peccant mortaliter bellantes
decem hinc & decem inde: vt quando spectaculi gratia tẽpore
belli fit. Non enim excusantur propter tempus belli, quasi sit
partialis conflictus cum hostibus: quia non habet locum finis
belli in huiusmodi partiali certamine. Non. n. ordinatur conflictus iste ad debellandum vel minuendum hostis virtutem, sed
ad ostentationem hominũ. Vel ad euitationẽ ignominie (quasi
vilis & degeneris animi reputetur nisi acceptet duellum) pctm̃
quo mortale est eadem ratione: quia contra rectam rationem
non vulgarium sed sapientum/eligitur percussio/periculũ &c.
Vel ad terminandam litem ciuilem vel criminalem/ peccatum
quo mortale est: quia non est proportionatum medium ad
terminandum litem armata pugna percussiua &c. Licitum
tamen est suscipere duellum authoritate principis / quando accusator materiali gladio iudicis iniuste me petit / mutilando vel
occidendo: quoniam inuasus gladio possum me gladio tueri. Et
similiter licitum est resoluere bellum iustũ in duellum / quādo
pars habens iustum bellum videt se aliter succumbere: vtit̃. n.
viribus suis vt melius potest. Et si hec sic breuiter dicta non pe
netras, vide diffuse a nobis scripta in cōmẽtarijs secundesecũde
|
diui thome in fine. xcv. questionis. Vnde principes concedentes
duellum (vt communiter accidere videt̃) patet peccare mor
taliter. Secus autem esset si ex rōnabili causa permitterent/sicut
permittunt meretrices: quoniam non peccarent.