PEccatum
Mortale est quod priuat in
presenti animam vita spiritualis amicitie / que est seu esse debet inter hominem & deum: homo enim qui est in gratia
dei / amat in veritate deum plusꝗ̈ quācũ rem
creatā, & ecōtrario amatur a deo vt charus amicus. Quia ergo
priuat hominẽ spũali hac vita/que cōsistit in charitate, ideo dr̃
& est pctm̃ mortale. Et etiam quia facit hominem dignum
morte eterna: hoc est perpetua separatione a vita celestis patrie/
adiuncta simul perpetua miseria.
¶
Consistit autem omne peccatum mortale in offensa diuine
amicitie: quia quilibet peccans mortaliter/ vel expresse vel interpretatiue refutat deum pro vltimo fine suo & pro amico suo,
dum mauult implere voluntatem suam ꝗ̈ dei. & ideo dauid
dicebat deo/tibi soli peccaui.
Et si hoc non penetras / vide ex
contrario: ꝙ existens in charitate prefert in amore suo deum
omnibus amabilibus/delectabilibus / honorabilibus / horribilibus &c. & sic videbis ꝙ peccans mortaliter/ ac per hoc amans
aliquid aliud plusꝗ̈ diuinam facere voluntatem, remouet deum
a loco suo quem in corde illius habere debet: quia non prefert
amplius eum omni amabili &c. sed illud in quo peccat morta
liter pluris facit pro tunc ꝗ̈ diuinam voluntatem.
Veniale Autem peccatum non in fringit diuinā amici
tiam: vtpote non contrased preter diuinam existens voluntatem/non contra sed preter charitatem/non contra
sed preter diuina precepta: & ideo veniam a deo amico meret̃.
Quemadmodũ in humanis amicitijs siquid displicens amico/
saluo tamen amicitie federe acciderit, facile remittitur.
Pedagium Illicitum
PEnam
Subire statutam licet non tenea
tur aliꝗs in foro conscientie nisi
postꝗ̈ ad illam damnatus est a iudice: quia
tamen hoc fallit in duobus casibus/scilicet in
censuris & testamentarijs, ideo & excommunicatus & suspensus & interdictus &
irregularis est quisquis contra latam a canone de huiusmodi
sententiam facit/abs alia declaratione iudicis. Et rursus ideo
vidua non caste viuens/cum mala con scientia perseuerat dōna
& domina & vsu fructuaria vt relicta fuit a marito cum con
ditione si caste vixerit. Vnde tenetur de consumptis postꝗ̈ non
vixit caste / etiam si nullus iudex humanus ad hoc compellat.
|
Et hoc subtiliter consideratum non ideo est quia pena testamen
taria infligitur sine exequutore: sed ideo est quia euenit casus
in quo voluntas testatoris sic disposuit. Et propterea sicut reliqua
a testatore disposita in diuersis casibus non egent declaratione
iudicis quum casus illi eueniunt, ita disponente testatore ꝙ vxor
sua sit domina &c. ꝗ̈diu caste vixerit/adueniente casu castitatis omisse/desinit succedere marito in illis bonis sic sibi dispositis. Simile est. n. hoc alteri casui/quo maritus relinquit illam vsu
fructuariam nisi transierit ad secundas nuptias: constat. n. ꝙ siue
clam siue publice nubat/desinit esse vsu fructuaria, etiā si nullus
iudex/nullus exequutor inhibeat. Horum. n. omnium vna cōis
est ratio: quia scilicet ventũ est ad casum in quo testator noluit
bona sua ad illam transire. ac per hoc nullum tunc habet ius
mulier in illis bonis, que ex testatoris voluntate sola habebat
quicquid iuris in illis habebat.
PErcussio
/ Qua proximus verberatur,
peccatum est mortale ex suo
genere: quia iniuriosa est & nocet proximo.
Propter imperfectionem tamẽ actus si minima
est/venialis est. Quod si authoritatiue fiat / vel
aiudice vel a prelato / patre / magistro &c. non est peccatum:
sed opus iustitie & charitatis, modo non sit immoderata / nec
malo animo fiat.
PErfidia
/ Qua hō nō facit quod ꝓmisit,
peccatum est: vtpote contra vir
tutem fidei/qua fiunt dicta: quia promissione facit
se homo debitorẽ implende promissionis.
¶
Inuenitur aũt triplex: scilicet perniciosa/officiosa/ & iocosa. Et iocosa quidem ac officiosa/venialis est: qm̃
ex simplici promissione non nascitur maius debitum/ꝗ̈ sit naturale debitũ nō mentiendi: nam vtrũ debitum est debitum mo
rale, sine quo morũ honestas saluari nequit. & ad eandẽ virtutẽ
|
reduci credit̃, scilicet ad virtutẽ veracitatis: & vtrũ ad alterũ
est/pro cōuictu/vtilitate & conuersatione hũana.
Perniciosa
aũt (que scilicet nocet proximo/siue quo ad animam/ siue quo
ad corpus aut res) pctm̃ est mortale/sicut mendaciũꝑniciosum.
Et hec de perfidia simplici dicta sint. Nā quũ promissio transit
in debitũ legale (vt quũ quis promittit ita ꝙ pōt quantũ est ex
vi promissionis cogi in iudicio humano) tunc supra debitum
morale adiungitur debitum legale/ ac per hoc debitum iustitie.
Et si non seruantur promissa/incurruntur duo crimina: scilicet
perfidie & iniustitie/quā constat ex suo gñe esse pctm̃ mortale.
¶
Cũ quibus omnibus momẽto hic/ꝙ ꝑꝑ imꝑfectionem actus
sepe actus excusat̃ a mortali. siue imꝑfectio sit ex ꝑte affectus:
vt in primis motibus. siue ex parte materie: vt in nocumẽtis minimis. siue ex parte forme: hoc est quia non per se seu ex inten
tione pctm̃ illud fit: puta non intendit quis violare fidem, sed ex
obliuione aut ignorantia facti / aut ex fiducia quā accipit de eo
cui promisit/aut ex causa que sibi vr̃ rōnabilis, & breuiter qñ
non ꝑ se est ꝑfidus/nō incurrit mortale. nisi ꝑ accñs: hoc est ꝑꝑ
notabile nocumentũ aut scandalum/ & siquod aliud eiusmodi
esset accñs. Et hinc habes claritatẽ infinito℟ casuũ cōtingentiũ in
nō seruata fide de tacendo/de fauendo/de eundo/ faciendo/&c.
PEriculo
Peccandi se exponere/dupłr euenit. Primo faciẽdo sciẽter opus
dubiũ an sit licitũ vel illicitũ. Et hoc modo exponere se ꝑiculo peccandi est pctm̃: & si agitur de
licito aut illicito mortaliter/ est pctm̃ mortale. Et
rō est: quia voluntas ex hocipso exorbitat a recta rōne & diuino
amore/ꝙ mauult opus illud cũ dubio incurrendi transgressionẽ
diuini precepti ꝗ̈ abstinere ab oꝑe illo cũ certitudine nō errādi,
ac per hoc voluntas magis amat opus illud ꝗ̈ deum in suo precepto. Et sic verisicatur sententia illa. exponens se periculo peccan mortalis peccat mortaliter.
Secundo eundo ad locum siue societatem vbi est periculum
peccandi mortaliter/propter aspectum/persuasiones/commoditates / aut aliquid huiusmodi. Et hoc quidem si sine vrgente
necessitate fit/ad incautele peccatum spectat. Non est autem ex
suo genere peccatũ mortale: quia in sue libertatis arbitrio restat/
peccare mortaliter etiam presentibus talibus occasionibus peccandi.
Ex conditione vero persone fragilis/mensurare se tenet̃
qui fragilitatis proprie conscius dubitat de casu. Et si experientia teste didicit se non subsistere in huiusmodi / sed statim aut
quasi statim cadere, nulla necessitate vincaturvt illuc eat aut ibi
moretur: scriptum est enim. si pes tuus scandalizat te/abscinde
eum & proijce abste. Si vero constantem se putat futurum/
& necessitas eundi vrget, peccatum non video. Non vrgente
autem necessitate / peccatum est incautele (vt dictum est)
maius vel minus iuxta conditiones singulares periculi vndi
pensatas.
PEriurium
Proprie (hoc est iuramen
tum falsum) peccatum est
mortale: quia deo inuocato in testem iniuria fit.
Contingit autem incurrere periurium & in iuramento assertorio/& in iuramento ꝓmissorio/
& in iuramento comminatorio.
¶
Ad quo℟ clariorem notitiā duas prenota distōnes. alteram
de formali vel māli: alterā de perfecto vel imꝑfecto. Que distō
nes lʒz in oĩbus hmōi moralibus hñde sint añ oculos: in pctĩs tñ
lingue (de quo℟ numero est ꝑiuriũ) sunt multum necessarie.
Discernendum est. n. periurium si est ex intentione, quod
vocatur formale: vt quum quis aduertit se falsum iurare / &
vult falsum iurare. Et hoc semper est peccatum mortale. Au
si non intendit iurare falsum / & tamen iurat falsum: quod
vocat̃ ꝑiuriũ materialiter.
Et rursus si ꝑiuriũ ipsum exit ab
|
hoĩe vt actus ꝑfectus (puta quia sciẽs & prudẽs ꝑiurat) quia
sine dubio semper est mortale peccatum. Aut vt actus imperfectus (puta ex lapsu lingue / aut alias inaduertenter seu ignoranter) nam periurium materialiter tantum / hoc est non ex
animo iurandi falsum, nō est pctm̃ mortale: quia nō est ꝑiuriũ:
quoniam nullus actus bonus vel malus est talis sine sua forma.
Memento tamẽ hic & semper in similibus illius exceptionis/
nisi actus redeat in naturam sue forme. quod in proposito contingeret, siquis non intenderet iurare falsum/ & tñ non curaret
adhibere curam ne iuret falsum. Tunc. n. talis iurans falsum/
incurreret periurium mortale: quia propter talem negligentiam
in tanta re/rediret actus in naturam sue forme. conuincitur. n.
ille ꝙ maluit incurrere periuriũ / ꝗ̈ discutere vt debuit an iuret
falsum.
Jnchoando Igitur a periurio assertorio (hoc est
iuramento mendaciter affirmante vel
negante) scito omne huiusmodi periurium esse mortale/in qua
cun materia sit/& quibuscun verbis dicatur, & quacun
coactione/metu/ioco/leuitate/consuetudine/vtilitate aut excusatione fiat: quia deo fit magna irreuerentia inducendo ipsum in
testem quasi mendacem. Nulla. n. admittitur in hoc excusatio/
nisi (vt dictum est) ex imperfectione actus: puta quia inaduertenter/vel vt primus motus/ex lapsu lingue / & siquid est
aliud reddens actum imperfectum.
Promissorium Autem periurium duobus incur
ritur temporibus. Vel presenti qñ
fit: vel futuro quando non adimpletur.
¶
Et in pñti quidem (hoc est qñ iuramentũ promissoriũ fit)
incurrit̃ dupliciter ꝑiuriũ. Primo ex mendaci animo: vt quum
sub iuramento promittitur aliquid bonum vel malum sine ani
mo seruandi / aut sine animo promittendi seu obligandi se /
aut sine animo iurandi. Et hoc semper est mortale: quia deest
|
veritas presens. idem est. n. iudicium de hoc periurio quantum
ad presentem veritatem/& de periurio assertorio.
Secundo ex
materia mala: vt quũ quis vero animo sub iuramẽto promittit
aliquod malum, puta interficere talem/vel adulteriũ perficere/
&c. Et tunc si iuratur super patrando pctō mortali, incurritur
iurando ꝑiuriũ non solũ ꝗa firmat̃ voluntas ad pctm̃ mortale/
sed ẽt ꝗa applicatur iuramentũ ad materiā quā oportet omnino
falsificare: quia est cōtra charitatẽ. Si vero est malũ veniale, in
curritur ꝑiuriũ nō simpliciter (quia nō deficit veritas pñs iura
mento: nec de necessitate salutis oportet deficere veritatẽ futurā,
quia non est cōtra sed preter charitatẽ) sed secundũ quid: quia
firmat̃ volũtas ad malũ/veniale tñ. & irreuerentia quedam fit
iuramẽto/applicando illud ad materiā nō obligabilẽ: apponit̃. n.
ꝑ hoc impedimentũ effectui iuramenti/ꝗ est obligare ad facien
dũ. Vñ graue vr̃ & est hoc pctm̃/nō tñ mortale.
Idẽ est quo
iudicium si iuramentũ promissorium est de omittendo bonum
supererogationis: vt quum quis iurat se non ingressurum reli/
gionem/non mutuaturum/nō fideiussurũ/& similia. Hmōi. n.
iuramenta veraci animo facta/pctā sunt quādo fiunt: quia irreuerentia fit iuramento/vtendo illo ad materiā non obligabilẽ ad
verificandũ. & ꝑꝑea ꝑiuriũ secundũ ꝗd incurrit̃/sicut de iura
mẽto venialiũ operũ dictũ est. Nō tñ est ꝑiuriũ absolute: ꝗa nec
deest pñs veritas, nec oportet deficere veritatẽ futurā / que esset
nō cōtra charitatem. Et hec intellige quando hmōi iuramenta
fiunt cum animo non faciendi hec communiter. nam si inten
deret ꝗs non facere hec etiā in casu quo de necessitate salutis acci
deret ipsum teneri ad illud, iam non iuraret omittere bonum
supererogationis/ sed bonum necessarium ad salutẽ. & peccaret
mortaliter: vtpote iurans peccare mortaliter. Sunt autem cōmuniter & nō sic extense ad casus de necessitate salutis interpretāda
hmōi iuramẽta: quia iurātes/suꝑ sua libertate se fundant, dicentes. ego non teneor mutuare/fideiubere/&c. & iō nolẽs incidere
|
in foueam iuraui. Vnde manifestum indicium est intentionis
communis, & non ad casum de necessitate salutis/ qui in hmōi
ꝗ̈ rarissimus videtur.
¶ In futuro vero tempore (hoc est si iuramentum promissorium non adimpletur) incurritur periurium semper quando
iuramentum obligatiuum est: quia deesset veritas iuramento,
ac per hoc peccaretur mortaliter. Ex quattuor autem capitibus
contingit iuramentum promissorium non adimplere abs pctō.
primo ex parte materie. Secundo ex parte euentus. Tertio ex
parte modi. Quarto ex parte relaxationis.
Primum caput ex parte materie/intellige quando materia nō
est capax vinculi obligatorij. Talis autem est triplex. Primo
omnis actus moraliter malus / siue sit peccatum mortale siue
veniale. & ideo quicun iurauit occidere aut dicere verbum
ociosum/non obligatur ad exequendum ìuramentum, sed peccat exequendo. Secundo omnis omissio boni supererogationis.
nam licet bomo non teneatur ad illud bonum, tenetur tamen
non ponere obicem spirituisancto. Et propterea qui iurauit non
mutuare/aut non fideiubere/aut aliquid huiusmodi, non obligatur ad implendum iuramẽtum: sed liber remanet, & potest
mutuare & non mutuare sicut prius anteꝗ̈ iuraret. Tertio actio
indifferens salua sua indifferentia: vt siquis abs vlla ratione
boni vtilis/honesti vel delectabilis iurauit transire extra muros
ciuitatis aut aliquid eiusmodi, non tenetur seruare si nulla sit
ratio sic transeundi: quia iuramentum non est vinculum ad
ociosum aliquid: constat autem ꝙ salua indifferentia actus
ociosum est exercere illum. Secus autem est si actus in seip̃o
indifferens iuratus esset ad cautelam seu vtilitatem spiritualem
vel temporalem sui vel alterius: quia tunc teneretur implere
iuramentum. Vt siquis iurauit non intrare in talem domum/
aut non transire per talem viam ad cauendum sibi a tentatione
talis mulieris &c.
Caput vero secundum ex parte euentus / intellige primo si
euentus sit malus: vt patet de iuramento herodis quũ iurasset
dare puelle saltanti quicquid petijsset. tolerabile enim erat iuramentum sane intellectum: sed malus fuit euentus/quādo puella
petijt caput ioannis baptiste. Non enim astringebatur herodes
ex iureiurando facere tantum scelus: quia euentus male petitionis excludebat vim iuramenti. Et hinc qui iurauit reddere depositum ensem/non tenetur reddere furioso. Et sic de similibus.
Intellige secundo / si euentus sit impeditiuus maioris boni:
vt siquis iurauit contrahere matrimonium / & postea inspirante deo vult in veritate celibem vitam ducere, non tenetur
adimplere iuramentum: quia in euentu isto iuramentum
esset vinculum ad impediendum meliorem statum scilicet con
tinentium, quem constat esse meliorem statu coniugatorum.
Et sic de similibus.
Caput tertium ex parte modi/intellige primo quantum ad cō
suetum modum subintelligendi: vt quum aliqui honorare se vo
lentes iurant non precedam per deum &c. In his enim & similibus scđm communem & sanum sensum subintelligitur /
quantum est ex me: sicut in petri apostoli verbo quum dixit/
non lauabis mihi pedes in eternum. & propterea abs peccato
periurij faciunt statim oppositũ/ ꝑmittendo se vinci. Intellige
secundo quantum ad modum iurandi violẽtum in materia tamen matrimonij: quia sicut matrimonium coactum timore ca
dente in constantem &c. non valet, ita iuramentum metu ex
tortum de contrahendo/videtur relaxatum ipso iure. Tutius ta
men est relaxationem a superiori habere, sicut in ceteris iuramentis vi vel metu extortis.
Caput quartum ex parte relaxationis clare patet. nam siue re
laxatio fiat ab illo cui promissio facta est cum iuramento (qui
pōt libere quod in sui fauorẽ factum est relaxare) siue fiat a
suꝑiore ꝗ possit relaxare, cessat obligatio iuramẽti promissorij.
Cōminatorium deni iuramentum inducit per
iurium in duobus quo temporibus. Vel in presenti. Et hoc dupliciter.
Primo si fiat mendaci animo. Et tunc semper est periurium mortale: quia deficit
iuramento presens veritas, siue comminatio sit iusta siue iniqua. In quacun nan materia bona vel mala iuramentum
cadit super mendacio/inexcusabile est a peccato mortali.
Secundo si fiat veraci animo super materia mala: hoc est siquis
comminetur facere opus aliquod quod est peccatum mortale
vel veniale. Et idem est tunc iudicium de cōminatorio quod
de promissorio. ideo non replico.
¶
Vel in futuro: hoc est tẽpore exequutionis. Et si quidem com
minatio facta est de aliquo malo culpe/siue mortali siue venia
li, potest & debet iuramentum cōminatorium non adimpleri:
vt siquis cōminatus est percutere aliquẽ/ aut diripere bona eius/
aut impedire eum ab aliquo assequendo &c. tenetur nō exequi:
vt patet. Si vero comminatio facta est de iusta inflictione aut
procuratione mali pene/siue quantum ad corpus siue quantum
ad bona temporalia, grano salis opus est: quoniam hinc est vinculũ iuramenti ad opus iustũ adimplendũ, hinc vero est malũ
proximo infligendũ/ad cuius cessationem misericordia inuitat.
Tria igitur hic cōsidera. Primũ cōe. ꝙ sicut iuramentũ nō est
vinculũ iniquitatis/ita nec impedimenti melioris boni. Et hinc
fit/vt qñ melius est parcere/aut abstinere a cōminati mali iusti
exequutione, nō teneat̃ quis ad iuramenti exequutionẽ / exẽplo
dauid: qui licet iurasset ꝑcutere nabal cũ domo eius / postea ad
p̃ces abigail abstinuit.
Secundũ appropriatũ comminationi. ꝙ
cōminatio intelligit̃ secundũ pñtem iustitiā: testante hoc verbo
domini apud hiere. repente loquar aduersus regnũ & gentẽ vt
disperdam, si penitentiā egerit gens illa/penitentiam agā & ego
super verbo meo. Et hinc fit/vt qui iurauit iustam punitionem/
postea petenti veniam parcat abs periurio: quia cessauit illa tũc
|
presens iustitia secundum quam iurauit / ex quasi cessatione
demeriti: quia ad penitentiam conuersus est qui peccauerat. Et
hoc est etiam perspicere in dicto exemplo dauid: qui non ad pe
nitentiam nabal / sed ad merita & preces abigail innocentis
pepercit ipsi nabal, tanꝗ̈ cessauerit ratio presentis iustitie ex aliquorum innocentia & supplicatione humili preueniente.
Tertium proprium materie comminate: scilicet ꝙ pene in
hac vita non sunt appetibiles nisi vt medicine / vel persone puniende vel boni communis. Et propterea quando comminata
pena cessaret habere rationem vtrius medicine, non teneretur
quis ex vinculo iuramenti ad implendum iuratam comminationem. Quando autem hoc accidat/relinquitur iudicio prudentie, que est circa singularia occurrentia. Ex his autem habes/
quare mater que iurauit verberare filium/aut dominus qui iurauit verberare seruum/& postea parcit (vel ne turbet pacem
domus/vel quia amplius non opus est medicina talis pene/ &
breuiter quia iudicat melius esse vt parcat) non tenetur ad implendam comminationem iuratam. Et sic de similibus.
De periurio Autem large sumpto (hoc est quum
abs necessitate iuratur suꝑ veritate)
constat veniale tantum peccatum esse. Periculosum tamẽ pctm̃
est si sit frequens: scriptum est enim. iurationi non assuescat os
tuum, multi. n. sunt casus in illa.
PErmissio
Ex suo genere pctm̃ non est:
vt patet ex hoc ꝙ deo cōuenit
permittere mala culpe / que sunt maxima mala.
& propterea tũc tm̃ pctm̃ est/ quando abs rōnabili causa fit. Est autem rōnabilis cā permissionis / vel vitatio maioris mali (sicut meretricium permittitur /
ne ciuitas adulterijs & incestibus repleatur) vel deductio maioris boni: sicut petrus presumptuosus permissus est labi in negationem christi & periurium / vt esset humilior. Vñ superior
|
qui potest obuiare ne subditus peccet / & sine rationabili causa
non obuiat, peccat. Et similiter qui potest punire / & sine rationabili causa permittit impunitos, peccat. Quando autem morta
liter vel venialiter, oportet ex singularibus occurrentijs considerare & iudicare/in eo qui vigilare studet super gregem suum.
De illo autem cui cura non est an oues errent/ non oportet soli
citum esse: quia iam iudicatus est.
PErmutatio
Illicita est tripliciter.
Primo ex communibus / si iniusta est: puta quia non seruatur
equalitas rei ad rem: & similiter si cum
fraude aut dolo fiat. Secundo ex materia
repugnante: vt si permutentur spiritualia/
quasi estimata precio aliquo. Tertio ex materia prohibita/seu
limitata ex iure humano. Et hec ponitur triplex: scilicet mancipia ecclesie, que permutari si debeant/oportet seruari que de illis
iura disponunt. serui fugitiui ꝗ̈diu in fuga sunt, qui prohibent̃
permutari. Et tertio beneficia ecclesiastica: que non licite permu
tantur cōmuniter/si aut pacta firmantur sine authoritate superioris/aut si fiat sine authoritate superioris / aut si detur aliquid
temporale pro spirituali, aut omnibus his seruatis/si ꝑmutando
nulla cura est cui christi oues committantur. Et hoc coram deo
est crimen maximum.
PErtinacia
(
qua homo in propria per
seuerat sentẽtia plusꝗ̈ oportet) peccatum est: vtpote a recta rōne dissonās.
Oportet autem secundum subiectam materiam iudicare an sit mortale vel veniale pctm̃.
Nam si pertinax quis est circa plantandam arborem aut aliꝗd
eiusmodi, hoc non perniciosum est/sed veniale. Si autem circa
aliquid perniciosum (vt sunt ea que sunt fidei / & que nocent
homini) mortale est/ propter iniuriam que fit deo aut homini
|
gratia materie.
Et hoc intellige de sententia consummata in
opere voluntario interiore (puta credere) vel exteriore: puta
colere/emere &c. secũdum erroneam pertinaciam. Quod ideo
dico: quia si in solo nudo puro intellectu quecun pertinacia
consistat/credat autem/speret/diligat operetur secundũ cōem
ecclesie traditionem, nullum video peccatum mortale.
PJgnus
Accipere/illicitum redditur tripliciter. Primo si ad lucrum non cō
putandum in sortem accipitur: quia hoc est con
tra naturalem iustitiam. Secundo ex materia
prohibita: vt si homo liber accipiatur in pignus
pro debito: aut si vasa sacra & huiusmodi ecclesiastica contra
iuris dispositionem impignorentur. Tertio ex adiacentibus
pactis prohibitis a iure. que tria ponuntur. Primum si debitor
obligat se dare pignus insolutum. Et ad hoc reduci dicitur, si fiat
pactum vt si die certo non soluerit/ pignus transeat in feudum.
Secundum / si debitor obligatur ad non redimendum pignus
absolute vel ante talem diem. Tertium / si creditor obligatur
ad non vendendum pignus post legitimam interpellationem
debitoris.
¶ Et hec omnia pro quanto cum damno partis siue debitoris
(vt duo prima) siue creditoris / vt tertium/tendunt, peccata
sunt iniustitie: ac per hoc mortalia: vltra iuris positiui transgressionem, que ex concurrentibus conditionibus singularibus
personarum &c. pensatur.
PJgricia
(qua homo/tardus metu laboris / passionis aut difficultatis ap
parentis redditur ad oportuna exequenda) peccatum est: quia recte discordat rationi. Iuxta
materiam autem subiectam iudicandum est de
mortali: si scilicet contra aliquid necessarium ad salutem trahit
& ducit/iuxta regulas de negligentia.
(hoc est predo marinus) con
tra humani generis pacem manifeste agit: & est in statu damnato. Quomodo autem sint pirate excōmunicati/ habes
supra / excommunicatio.
PLacere Hominibus
/ peccatũ tunc solũ
est / quum propterea a recta ratione di sceditur. Mortale autem est tunc tm̃/
quum propterea dilectionem dei aut proximi
postponimus. Quod tunc tantum incurrimus/
quũ propterea diuina aut humana precepta transgredimur: vt
quum ministri principis vt placeant illi non curant offendere
proximos, vt placeant iuncto sanguine vel amicitia / negant
iustitiam / aut opprimunt alios faciendo vel loquendo vel tacendo: & sic de alijs. Frequens hoc videtur vitium / paruipendentium illud apostoli. si adhuc hominibus placerem/
christi seruus non essem.
POllutio
(qua semen humanum soli
tarie funditur) si non est
voluntaria / siue in somno siue in vigilia sit,
peccatum non est. Si autem est voluntaria,
peccatum mortale est: & est vnum de peccatis contra naturam/& vocatur mollicies.
¶ Est autem voluntaria non solum si sit procurata, sed etiam si
ex se venienti consensus prebetur / & etiam si quum potest &
debet persona prohibere non prohibet: primis enim duobus
modis est voluntaria directe, tertio aũt est voluntaria indirecte.
Dixi autem si potest & debet: quia ad indirecte voluntarium
culpabile / requiritur vtrun simul, scilicet ꝙ possit & debeat.
Nam si non potest prohibere / quia natura facit opus suum,
constat non teneri. & siłr si possit impedire tollendo occasiones/
& tamen non tenetur illas tollere, non est in culpa.
Et hinc doctores & confessores vacantes cogitationibus vel
auditionibus operum turpium intuitu pietatis, non peccant subsequentibus corporalibus pollutionibus contra eorum volunta/
tem: quia licet possint non tamen debent subtrabere se ab operi/
bus sanctis/propter huiusmodi que sequuntur ex necessitate ma
terie. Et de similibus idem est iudicium. De hoc diffuse scripsi
in quolibeto primo.
Persone vero que sine rationabili causa manent voluntarie in
cogitationibus turpibus aut conuersationibus ingerentibus sibi
huiusmodi commotiones, quia possunt & debent tollere tales
occasiones/incurrunt voluntariam pollutionem nisi inaduerten
tia excuset: quia volendo illas illicitas / periculosas & sibi notas
causas pollutionis proprie, conuincuntur velle culpabiliter ip̃am
pollutionem/earum naturalem effectum.
PRecepti
Transgressionem peccatũ esse
constat. Sed quia p̃cepti nomen
vt distinguitur contra consilium / confusum inuenitur (dum quando proprie secundum suā
significationem sumitur/vt imponit necessitatem
obediendi, ita ꝙ peccatur si non impletur: iuxta illud. xiiij. q. i.
quod precipitur imperatur / & quod imperatur necesse est fieri
&c. Quando autem anthonomasice / vt imponit necessitatem
talem scilicet mortaliter peccandi si non pareatur: iuxta clemen.
exiui de paradiso. de verb. sig. Et vtro modo in omni iure inuenitur) ideo obscura redditur discretio transgressionis preceptorũ
quando est mortalis & quando venialis.
¶
Commune est autem vtrius generis precepto/ ꝙ trāsgressio
tam ex contemptu ꝗ̈ ex per se impeditione finis / est peccatum
mortale. Et horum primum clarum est: quia contemptus siue
precepti siue precipientis / iniuriam infert ex propria ratione.
Secundum autem declaratur / ex eo ꝙ finis preceptorum communium est dispositio animi virtuosa necessaria ad salutem: ad
|
hoc. n. ordinant̃ p̃cepta naturalia/diuina & ecclesiastica. iuxta
illud apostoli. i. ad thi. i. finis precepti est charitas de corde puro
& cōscientia bona & fide nō ficta. Et declarat̃. Nā aut sunt de
necessarijs ad salutẽ/qualia sunt que spectant ad pctā mortalia.
aut de necessarijs ad mundiciā: qualia sunt que sunt peccatorũ
venialium: que disponũt ad mortalia/& ad illa ordinantur vt
imperfecta ad perfecta. ac per hoc precepta contra venialia sanitatem anime perturbantia / ad vitam anime que per mortalia
tollitur ordinantur, sicut sanitas corporalis ad vitam corporis.
Existente aũt cōium precepto℟ fine necessario ad salutẽ, conse
quẽs est vt si hmōi p̃cepta transgrediat̃ ꝗs vt impediat finẽ/vel
(& in idẽ redit) ꝑꝑ aliquid cui annexa per se est impeditio
finis/peccet mortaliter: qui. n. hoc mō p̃ceptũ trāsgredit̃/proportionaliter se habet ad finẽ precepti/sicut qui transgredit̃ ex contemptu se habet ad preceptũ seu precipientẽ: nā iste respuit finẽ/
sicut ille respuit preceptũ. Verbigr̃a circa preceptũ de audiendo
missam. non solum peccat mortaliter qui omittit audire missam
quia non vult subijci precepto, sed etiam si ideo omittit quia nō
vult mente vacare deo.
Preter Hos vero duos modos mortalis transgressionis
preceptorũ/ sunt alij quattuor modi discernendi
hmōi trāsgressiones seu p̃cepta: scilicet ex materia pena verbis/
& intentione. Diuinorũ. n. & naturaliũ preceptorum anthonomasice materia est necessaria ad vitā anime: vt sunt nō occides/
non mechaberis &c. & ꝑꝑea eo℟ transgressio est mortalis. Precepto℟ aũt alio℟ materia necessaria est ad sanitatẽ aĩe: vt sunt/
nō dices verbũ ociosum/ iurationi nō assuescat os tuum &c. &
propterea eorũ transgressio nō occidit sed egrā reddit animam.
In iure aũt humano exsola materia discernere precepta impossibile videt̃: quũ inueniant̃ minima quedā precepta sub mortali
pctō: vt patet de concidentibus cadauera vt transferant ad alia
loca, quod ex se nullũ est pctm̃. &c.
¶
Pena preceptorum anthonomasice/ est excōmunicatio / vel
aliquid simile quod non stat cum vita anime. & propterea vbi
cun apponitur excōmunicatio / incurritur peccatum mortale
transgrediendo. Pena autem aliorum preceptorum est aliquid
stans cum vita anime: vt suspensio/interdictum / irregularitas/
vel aliqua pena pecuniaria / & huiusmodi. & propterea non
oportet in transgressiosie horum incurrere peccatum mortale.
Siste tamen hic pedem/& aduerte ꝙ inter excōmunicationẽ
late sententie & cōminatam excōmunicationis penam/ differen
tia est etiam quantum ad peccatum transgressionis, in hoc ꝙ
transgressor precepti cum lata excōmunicationis sententia/ peccat mortaliter: quia solum peccatum mortale dignum facit excōmunicatione. transgressor autem precepti sub cōminata pena/
non peccat mortaliter quous transgressio nō peruenerit ad hoc
ꝙ ille dignus sit excōmunicari. Quod ideo dico / quia si debet
precedere monitio anteꝗ̈ ille excōmunicetur, non peccat mortaliter anteꝗ̈ monitorio resistat: quia non est adhuc dignus excōmunicari. Verbigratia: clericus si nutrierit comam / excōmunicetur. si nutriens comam non debet excommunicari nisi moni
tus gñaliter vel specialiter, nō peccat mortaliter quous monitus
perseueret: tunc. n. vtpote excōicatione dignus/peccat mortaliter.
¶
Verba distinctiua preceptorum non sunt certa: quum ipsum
precepti nomen incertum sit / vtpote cōmune vtris preceptis.
Et propterea de preceptis iuris cōis incerta est sententia. In quali
bet aũt ecclesia seu religione, illa im̃ verba vim ẜcepti anthonomasice obtinent que cōsueuerunt intelligi apud illos pro p̃cepto
anthonomasice: & que non cōsueuerunt sic intelligi/nō habent
vim huiusmodi precepti: quia nominibus vtimur iuxta vsum.
¶
Intentio demum potest referri vel ad hominẽ vel ad legem.
Et intentio quidem hominis precipientis si sciri potest / sufficit:
quoniam ex intentione precipientis pendet precepti vis. Intentio
autem legis in cōmuni certa est: qm̃ est facere hoĩes virtuosos.
|
Et legis ecclesiastice intentio est non inijcere laqueos animabus,
sed ad edificationem corporis christi mystici promouere.
Et
hinc fit vt non tam lata multitudo preceptorum obligantium
ad mortale in iure interpretanda sit, ne laqueus multiplicatus
contra animas censeatur
Hinc etiam fit vniuersalis regula. ꝙ
in his que sunt positiui iuris / si abs contemptu ac refutatione
finis ex ignorantia pura/aut ex apparente sibi excusatione transgressio fiat ab eo qui animum habet nullo pacto consentiendi
contra preceptum obligans ad mortale, non incurritur mortale
peccatum: quoniam non est intentio pie ac iuste matris ecclesie/
bonas hmōi animas illaqueare tam hostili vinculo. Et propterea
talis apud deum non incurreret excommunicationem: absoluen
dum tamen ad cautelam crediderim ignorantem.
PRecipitatio
(qua homo ad similitu
dinem precipitationis localis secundum actus interiores animi preceps
ruit) peccatum est consilio contrarium. Maturitas enim consilij gradatim procedit ex memoria preteritorum/intelligẽtia presentium / auscultatione aliorum/
circunspectione obuiantium &c. preceps aũt omissis huiusmodi
statim concludit/deliberat/ facit: & propterea peccat contra prudentiam. Quando autem mortaliter & quando venialiter/ex
materia discernitur. Si. n. precipitatio hmōi ꝑniciosa est/vtpote
contra precepta, mortalis est. si autem preter/venialis est: vt in
alijs peccatis prudentie oppositis contingit.
PRedicatorum
Pctā peculiaria
sunt sex.
Primum est sine authoritate predicare. oportet
enim vel ex pastorali officio vel superioris
authoritate predicare, iuxta apostoli sententiā/& iura in ca. excōicamus extra de here.
Et quia hoc sub pena excōis interdicit̃/ad mortale pctm̃ spectat.
|
¶
Secundum est indigne predicare: hoc est in peccato mortali
sibi noto incontrito. iuxta illud. peccatori dixit deus / quare tu
enarras iustitias meas & assumis testamentum meum per os
tuum. Et hoc mortale videtur: quia iniuria fit predicationi a
christo institute, euacuans quantum in se est authoritatem predicatorum christi / quasi verbo & non facto predicatores fue/
rint instituti velut declamatores quidam. Vnde & in predicto
psalmo subditur. existimasti inique ꝙ ero tui similis: scilicet dicens bona & non faciens bona. Et hoc intellige & in eo qui
sic indigne predicat vt predicatione tanꝗ̈ declamatione abutat̃
(quoniam hic directe iniuriatur officio predicationis christi)
& in contemnente. Qui autem predicat indignus non vt predi
cet indignus / sed vellet predicare mundus licet per accidens ex
humana passione/incuria & huiusmodi indignus predicet, ꝗ̈uis
peccet (quia non se exhibet dei talem ministrum qualis esse
debet) mortale tamen peccatum non video: quia predicare non
est secundum se actus alicuius sacramenti. Et licet predicans
non furandum predicet contra seipsum si furto maculatus est,
nouam tamen inde damnationem non incurrit / plusꝗ̈ adulter
iudex condemnans alterum adulterum: quem non dubito excusari a nouo peccato mortali.
¶
Tertium est mendacia predicare. Et hoc constat esse peccatũ
mortale grauissimum: quoniam euacuat quantum in se est vni
uersam ecclesie authoritatem ac christi fidem per predicationẽ
propagatam. Siue mendacium dicatur contra doctrinam fidei
aut morum/ siue circa gesta sanctorum aut miracula aut prophetias, siue quodcũ aliud quod ad docendum/ instruendum/
persuadendum/mouendum auditorem tanꝗ̈ verbum dei predicatur: quia quicquid a predicatore vt sic dicitur / oportet esse
verum. & si est incertum/debet dici vt incertum: & sic non
receditur a vero/dum ita dicitur vt scitur. Sed si dubium predi
catur vt certum/hoc est assertiue, peccatum est mortale eadem
|
ratione qua mendacium.
Quod si is qui predicat/impertinẽtia
inserat, non peccat mortaliter mentiendo, nisi forte ratione scandali: sicut nec iudex de impertinentibus ad iudicium mentiens
peccat mortaliter/ꝗ̈uis sedens pro tribunali illa mendacia dicat.
¶
Quartum est predicare inutilia: vt speculatiuas questiones/
& leges ciuiles/poetas vulgares vel latinos / philosophos/gesta
romanorum/& similia. hoc. n. est abuti predicationis officio/
dicente christo predicare euangelium: sunt. n. huiusmodi predicationes solo nomine. Et propterea si aduertenter in his exceditur/grauissimum peccatum incurritur: immo tanꝗ̈ falsarij sunt
apud deum, adulterantes predicationis officium / annunciantes
in persona christi & ecclesie que nec christus nec ecclesia sibi
commisit predicanda.
¶ Quintum est affectus mercenarius, siue pecunie/siue laudis
humane/glorie/&c. Et ad hoc si oculus dexter predicatoris spe
ctaret, peccatum esset manifeste. mortale quidem si finis vltimus
in huiusmodi poneretur/aut si affectus pecunie in effectum pro
cederet simonie vendendo predicationem. Veniale autẽ si vane
propter gloriam aut spem questuarie elemosyne predicaretur:
receperunt. n. mercedem suam.
Si autem oculo sinistro (hoc est non principaliter sed accessorie) hec expetuntur, mensuret seipsum apud se predicator quid
plus sibi displicet/minui auditores aut animarum fructum / de
quo est magis solicitus si fructuose an si gratiose auditur. Et sic
cognoscet quanta rectitudine vel peruersitate affectus tenetur,
ac per hoc quantum peccat: quia quanto magis sinister oculus
ipsum solicitat ꝗ̈ dexter / tanto magis sibimet homo mentitur,
tribuens sinistro oculo illud in quo dextri solicitudo superatur.
Ad hoc autem caput spectant quecun gesticulationes/cantilene & hmōi fiunt vt placeant hominibus.
¶
Sextum est immiscere predicationi facetas fabellas delectandi gratia. Quod beatus ambro, reprehendit: quia non debẽs
|
in tam graui actione de rebus tam arduis qualia sunt diuina
verba/immisceri iocosa & ridicula. Communiter autem est
hoc veniale, cauendum tamen ob reuerentiam diuini verbi.
Prelatorum
Peculiaria pctā vide in verbo ep̃us.
PRescriptio
Legitima (hoc est cum
bona fide possessio tanto
tempore vt iura canonica approbant &c.) ius
parit in foro conscientie. ita vt sine peccato post
retineatur etiam si postea sciatur fuisse alienum:
quia authoritate legũ rationabilium (vtpote pro cōmuni bono
sancitarum) factus est dominus prescriptarum legitime rerũ.
PResumptio
(qua homo actu interio
re vel exteriore aggredit̃
opus excedens suam facultatem/quasi non excedat sed sit sibi commensuratum) peccatum est:
vtpote contra rectam rationem. Et quia facultas
quando consistit in scientia (vt in medicina/ & in cura animarum/ & vniuersaliter in artibus) presumptio est ignorantẽ
medicinam velle medicare corpora/& nescium sacrarum literarũ velle medicare animas: sicut in ceteris artibus accidit ignorantibus similis presumptio. Quando vero consistit in potesta
te ordinis vel iurisdictionis. & sic presumptio est diaconẽ velle
dicere missam/aut nō iudicem velle iudicare/aut laicum iudicẽ
velle iudicare clericos. Quando autem consistit in habitibus
virtutum seu dispositionibus earundem. Et sic presumptio est
in peccato communicare, aut incipientẽ velle facere ea quesunt
perfecto℟: vt quotidie celebrare/arguere alios/conuersari secure
cum mulieribus/velle vacare assidue contemplationi non domi
tis adhuc passionibus/& similia.
Est autem peccatum presumptionis quando veniale: quum
scilicet nulli est perniciosa seu iniuriosa. Et quando mortale:
|
quum scilicet iniuriosa est alteri. qualis est presumptio medici
in damnum corporis: & similiter presumptio confessoris ignorantis/& iudicis & similium.
Presumptio Rursus qua hō sperat aliquid posse cō
sequi a deo quod impossibile est secun
dum diuinam legem ab illo consequi, peccatum est contrarium
secunde virtuti theologice que vocatur spes/& contrarium desperationi: vt quum quis sperat consequi peccatorum veniā sine
penitentia/aut eternam gloriam sine meritis. Et hoc est peccatũ
mortale: vtpote derogans diuine dispositioni/qua decretum est
non dari veniam perseuerantibus in peccato / nec gloriam sine
merito. Et est vnum de peccatis in spiritumsanctum: vtpote
contemnens spiritussancti auxilium ad penitendũ & merendũ.
PReuaricatio
(qua homo a debito
officio seu certamine
variat ad oppositum fouendum: vt actor ad fouendum reũ aut econtrario: & sic in similibus)
peccatum est: quia contra rectam rationem. Et
si in iudicio iusto hoc fiat / aut alias in preiudicium diuini vel
communis boni aut cuius proximi, peccatũ est mortale: quia
iniustitia ipsa peccatum est mortale ex suo genere. Seclusa aũt
omni iniuria / pensanda est ratio declinandi: & secundum illā
iudicanda est preuaricatio/an sit mortalis.
Procuratorum
Crimina videsuperius in verbo
aduocatus.
PRodigalitas
(qua homo suꝑ flue
erogat res suas) pctm̃
est: vtpote liberalitatis virtuti contraria. Non
est autem mortale pctm̃ si pura est: quia minus
pctm̃ est ꝗ̈ auaricia liberalitati contraria, quā si
pura est constat non esse mortalem. Et vtrius rō est, quia neutra agit contra charitatem dei aut proximi/sed preter illam.
Si vero mixta est iniurie diuinorum preceptorum/ & breuiter cuicũ alteri vitio (puta impietati filiorum aut filiarũ / aut
intemperantie: vt filius prodigus dissipauit substantiam suam
cum meretricibus) iudicanda est iuxta qualitatem vitij cui ad
miscetur. Ita ꝙ si prodigus agitur ab appetitu mortali prodigalitas ipsa mortalis est: vt patet de filio prodigo/& de parente ob
prodigalitatẽ impio versus filios effundendo bona debita filijs.
Si vero agitur ab appetitu veniali (vt quum superflue dat ob
vanam gloriam) venialis est.
Promissionis
Violatio/vide supra in verbo per
fidia.
PRoxoneta
(.i. mediator inter ne
gociatores) hoc habet
familiare peccatum vt fallat vtrun inter
quos mediat, neutri dicendo integram veritatem/& vtri sepe mentiendo. Et quia dam
nificare est ex suo genere mortale, ideo pro
xoneta non contentus sua mercede / fallens vtrun aut alterũ/
& peccat mortaliter & tenetur restituere siquid sibi appropria
uit ex huiusmodi fraude: vt si dixit vni puta venditori ꝙ non
inuenit precium nisi centum/ & sic accipit licentiam vendendi
pro centum, & dicit emptori ꝙ non potest minus solui ꝗ̈ centũ
& viginti/& sic appropriat sibi illos viginti, tenetur restituere
illos viginti venditori: tenetur. n. ex officio mediatoris fideliter
agere vtrius negocium.
PVsillanimitas
(qua homo ex
ꝑuitate animi retrahit se a magnis oꝑibus & honoribus suam
facultatẽ excedentibus/ tanꝗ̈ si excederent)
peccatum est: vtpote contraria virtuti magnani
mitatis. Et est maius peccatum presumptione/vtpote magis con
traria virtuti: quia dissimilior est magnanimitati/ vt patet.
¶
Est autem peccatum mortale / qñ retrahit a magnis que sunt
de necessitate salutis. vel simpliciter: vt siquis ex timore peccandi
post baptismum nollet baptizari aut communicare. vel in casu:
vt siquis ex timore deficiendi / nollet preceptum sibi officium
pastorale acceptare. Nec excusatur sed accusat̃ ex hmōi timore
& ignorantia proprie virtutis/quā non discutit: qm̃ ex his causatur pusillanimitas. Vnde dominus in euangelio/ seruum pusil
lanimem qui talentum non exposuerat lucro dānauit.
Quando vero retrahit ab alijs vtilibus proximo & precipue
saluti animarum, licet veniale sit/graue tamen est: & tanto peri
culosius quanto sub humilitatis spẽ detinens animum imbibit̃
& radicatur perseuerans.