Pctā circa tria sunt:
doctrinā/mores/ &
lucrum.
¶ Quantum ad doctrinam peccatur primo
docendo noxia anime, siue cōtra fidẽ catholi
cam/siue contra bonos mores. Et hoc siue di
recte siue indirecte: hoc est ex mō dicendi magnificando cōtra
ria/& quasi despiciendo ea que sunt fidei seu bonorum morũ:
vt contingit doctoribus multis philosophie/ & poetis arrogantibus sibi philosophie authoritatẽ libertate ingenij & contemptu
fidei & bonorum mo℟: quasi non sint veri philosophi nec veri
poete qui boni christiani sunt. Secũdo docendo falsa vt vera.
Et hoc si ex industria fit / incurritur mendacium perniciosum
mentiendo in his que ad perfectionem spectāt intellectus: qualia
sunt scibilia omnia: nocumẽtum. n. inferre in bonis intellectus/
non est minus ꝗ̈ nocere in bonis corporalibus. Secus autem est
mentiri de aliquo singulari: quoniā singularia non sunt scibilia/
& illorum notitia non per se spectat ad perfectionem intellectus. Si autem non ex proposito falsum dicitur in scibilibus/
non est peccatum mortale: quum non sit mendacium nisi materialiter. nisi forte nocumentum notabile inde proueniens ex
incuria aut temeritate doctoris asserentis temere falsum/reducat
actum in naturam mendacij/tanꝗ̈ non curauerit mentiri in no
cumẽtum aliorum. Tertio negligendo studere vt docere bene
possit &c. Quarto nolendo docere aliquid egregium ex inuidia. Quinto deuiando scolasticos auditores ab alijs doctoribus in damnum ipsorum auditorum & iniuriam doctoris. Et
hoc esset mortale si sic fieret.
¶
Quantum autem ad mores non solum peccat minus corrigendo vel excedendo in correctione, sed quod magis vrget fouendo aut inuitando ad turpia seu ludos &c. sunt. n. cause multorum per hoc malorum inde subsequentium in adolescentulis.
|
¶
Quo ad lucrum vero peccatur/si exigit plusꝗ̈ sibi debeatur/
aut a quibus non sibi debetur.
MAledictio Qua quis imprecatur alicui malum
/pecccatum est
mortale ex suo genere: quia contra charitatem
est cupere alicui malum.
Aduertenda Tamen sunt hic quattuor. Primum
est / ꝙ est sermo de malo sub rōne
mali/& non sub ratione boni honesti vel vtilis: hoc est/ad ma
ledictionẽ requirit̃ ꝙ desideret̃ hōi malũ: puta mors / infamia/
damnũ rerum/infirmitas/& siquod aliud malũ occurrit. Ita ꝙ
nō desiderent̃ ista illi vt iustitia dei aut reipublice habeat suum
locũ: sicut letabit̃ iustus quũ viderit vindictā. Et similiter ꝙ nō
desiderentur ista illi vt medicina corrigens illũ & reducens ad
sanitatẽ anime, aut saltem reuocans ab oppressione bonorũ. Sed
desiderantur ista proximo non curando plus: hoc. n. est desiderare malum formaliter.
¶
Secundũ/ꝙ sermo est de creatura rōnali, cui soli pōt aliquid
mali obuenire. Vbi caute aduerte/ ꝙ si maledicuntur creature
irrationales abs alia adiunctione, peccatum est ociosi verbi. Si
vero maledicerentur vt sunt creature dei. non esset simplex
maledictio / sed blasphemia: sicut etiam blasphemia est maledicere sanctos aut deum. Si autem maledicerentur in ordine ad homines: vel vt sunt res alicuius (vt siquis imprecetur sterilitatem agro alicuius/aut mortem pecudibus alicuius/
&c.) perinde esset vt imprecari damnũ homini qui est dñs. Vel
vt sunt cōtentiue/& breuiter relatiue ad bona hũana: vt siquis
hac ratione maledicat diem natiuitatis sue vel alterius, idem est
acsi maledixisset hominem illum nascentem. Si vero relatiue ad mala humana / nullũ peccatũ est: sicut nec maledicere
|
humanis malis. sic enim iob maledixit diem natiuitatis sue/pro
quanto continet tot mala culpe & pene huius vite. Et dauid
montes gelboe/pro quanto ibi occisus est populus domini. Et sic
de similibus. Demonem demum maledicere absolute non est
peccatum: quia ratione status sui mali intelligitur a christianis
maledici.
¶ Tertium est/ꝙ maledictio dupliciter incurritur: scilicet vel
per se, hoc est ex intentione maledicendi vt malum eueniat.
Et sic est peccatum mortale si homo maledicitur directe vel in
directe: vt declaratum est. Nisi propter imperfectionem actus.
vel ex parte mali/quia minimum pro nihilo reputatur: vel ex
parte affectus / quia non ex consensu rationis cupiebat. Et materialiter incurritur maledictio, quum quis maledicit verbo/
sed non animo maledicendi, sed ex surreptione vel lapsu lingue
aut malo vsu huiusmodi profert. Et est veniale peccatum.
¶ Quartum est/vt non fallaris confessor quo ad duo. Primo
ad discernendum si persona irata maledixit ex animo vel non:
nam non oportet inspicere ad tempus quietis/ sed ad tempus ire
& furoris. Ex hoc enim ꝙ post iram persona quieta nollet malum illi cui imprecata est/non habetur signum sufficiens ꝙ nō
maledixit ex animo, sed solummodo ꝙ non perseuerat in malo
animo. Sed oportet scire si tunc quando imprecabatur / passio
ire & furoris intantum preualuit ꝙ flexit voluntatem ad consensum, ita ꝙ tunc voluisset vt eueniret quod imprecabatur.
Nam si sic est/non excusatur a mortali: sicut nec qui ex nimio
libidinis ardore consentit vt vellet fornicari, ꝗ̈uis transacta ten/
tatione nollet & gaudeat ꝙ non fecerit / & multum doleret si
fecisset. simile est. n. hic & ibi.
Secundo ad discernendum animum eius qui maledixit irrationali creature respectiue ad bona humana: puta maledictus
sit dies in qua natus es / aut in qua natus sum/& similia. qm̃
ipsimet qui dicunt non intelligunt verborum propriũ sensum/
|
ꝙ scilicet redundet in maledicendum illum hominem nascentem. Et propterea oportet examinare animum dicentis / si tunc
per illam maledictionem optabat aliquid mali notabilis illi ho/
mini, siue sit ipsemet siue alter. nam si optando illi malum nota
bile dicit maledictus dies in qua natus es/ quasi optans illũ non
fuisse natum aut fuisse male natum, peccatum est mortale
sine dubio. Si vero ex ira maledicit diei illi/ & intendit ꝙ dies
sit maledictus / sed non intendit per hoc velle vt ille habuerit vel habeat malum ex natiuitate sua, peccatum veniale est:
quia intentio maledici non protenditur ad cupiendum malum
proximi.
MAleficium
Peccatum est generale quo
quis nocet proximo. Vsurpatur tamen appropriate pro peccato quo quis
nocet proximo per aliquam demonis inuocationem. Vnde malefici dicuntur qui impediunt cō
summationem matrimonij / pueros ledunt aut etiam occidunt/
& queuis alia mala incantationibus suis inferunt. Constat
autem crimen hoc esse mortale ex duplici capite: & quia inuocatio est demonum / & quia nociuum est humano generi.
Confunditur tamen plerun nomen maleficij ad inuocationes
demonum etiam vtiles hominibus / quum disputatur an liceat
maleficium soluere maleficio altero.
Vbi Scito/ꝙ soluere maleficium
alio maleficio/ peccatum
quo est mortale: quoniam maleficium est secundũ
se prauum/ & nulla potest intentione bene fieri. Et similiter in
ducere maleficum paratum ad maleficia perpetranda/adsoluen
dum maleficium alio maleficio, est peccatũ mortale: quia nulla
ratione licitum est inducere hominem quantũcun paratum/
ad offendendum deum.
Nec habet locum in proposito distin
ctio inter inducere ad peccandum & vti iniquitate alterius parati ad peccandum / vt distinguitur in vsura & in iuramento
|
infidelium: quoniam illa distinctio non habet locum nisi in illis
in quibus actio petita pōt ab illo parato fieri sine peccato si vult/
& ex iniquitate sua prouenit ꝙ apponit ipse peccatum. tunc. n.
petens petit opus bonum, sed quia ille a quo petitur nō vult nisi
cum peccato efficere/ideo petens vtitur iniquitate parati & non
communicat peccato illius. Verbigratia. petens mutuum ab vsu
rario/petit opus bonum scilicet mutuum, quod vsurarius si vel
let posset sine peccato concedere. & similiter petens iuramentũ
ab infideli/petit opus religionis sanctum scilicetiurare, quod
idolatra potest si vult sine peccato concedere / recognoscendo
verum deum & per illum iurando. In proposito autem petitur
a malefico vt soluat maleficium, quod ille non potest etiam si
vult prestare sine peccato. Et propterea conuincitur quis ꝙ petit
peccatum/ & inducit paratum ad peccandum: digni autẽ sunt
morte (inquit apostolus) non solum qui faciunt/ sed etiā qui
consentiunt facientibus.
Si autem maleficus sciret maleficium factum consistere in
laqueo ibi alligato / nullum peccatum esset rogare vt solueret
illam alligaturam: quia hic nulla interuenit demoniaca opera/
sed humana tantum actio, quam quilibet alius posset efficere si
sciret vbi essetilla alligatio.
MAlicia
Peccatum est generale / quo hō ex sola
intentione mali eligit malum. Hinc. n.
distinguendo peccantes ex malicia vel infirmitate vel
ex malo vsu, excusamus illos qui ex passione aut vsu aut imprudentia peccant/aggrauantes eos qui nō nisi quia intendũt malũ
eligunt peccare: sunt. n. pessimi in quocũ gñe peccent: difficile
enim vident̃ corrigi posse. Cōtingit tñ ꝑꝑ imperfectionẽ actus
esse veniale pctm̃ ex malicia: vt siquis vana mendacia eligit dicere ex intentione huius mali quod est vane mentiri / & non
propter aliud. Est siquidem imperfectio actus ex parte mali / ꝗa
non est malum perniciosum.
quātum ad
peccata que
in illius contractu interueniunt/tractan
dum est primo: deinde de peccatis que
in illius vsu occurrunt.
¶ In contrahendo igitur matrimoniũ
per verba de presenti potest ex septem
capitibus peccatũ incurri. Primo agendo contra impedimenta dirimentia.
Secundo contra impedimenta non derimentia. Tertio contra
modum. Quarto cōtra intentionem sacramenti. Quinto ex intentione finis mali. Sexto ex prepo stera intentione finis. Septi
mo ex indignitate persone.
Quantum Ad primum/impedimenta dirimentia cō
tinentur in his versibus. Error / conditio/
votum/cognatio/crimen: cultus disparitas/ vis/ordo / ligamen/
honestas: si sis affinis/si forte coire nequibis: hec socianda vetant connubia/ facta retractant.
¶ Quorum summaria explanatio est. Primum impedimentũ
est error circa substantiā persone: puta intendit ꝗs contrahere cũ
primogenita/& supponitur alia, erratur ibi in persona. Sed si
erretur in qualitate (puta ꝗa nō est bona aut diues aut sana &c.
vt ei dicebatur) non suffragatur.
Secundum est conditio/scilicet seruilis. nam si ignoranti seruitutem/libero datur serua/quam si sciret seruam non acciperet, non tenet matrimonium.
Tertium est votum/scilicet solenne religionis approbate, siue
fuerit professio expresse siue tacite facta: nam illius matrimonium nullum est.
¶
In quarto impedimento clauduntur tria impedimenta iuxta
tres cognationes: scilicet naturalem/spiritualem & legalem. Cognatio naturalis tollit matrimonium vs ad quartum gradum
|
inclusiue: ita ꝙ inter consanguineos ac cōsanguineas in primo/
secũdo/ tertio & quarto gradu nō potest esse matrimoniũ.
Cognatio spiritualis/que contrahitur in baptismo vel confirmationis sacramento, tollit matrimonium scđm tres tantum lineas.
Prima est inter spiritualem parentem & filium seu filiam: hoc
est inter tenentem ad baptismum vel chrisma/ & baptizatum
seu confirmatum. Secunda est inter compatrem & cōmatrẽ.
Tertia est inter fratres spirituales: hoc est personam bap tizatā
seu confirmatam/ & filios seu filias naturales patris spiritualis.
Et aduerte hic duo. Primum / ꝙ idem est iudicium de tenente
ad baptismum & baptizante. Secundum ꝙ idem est iudicium
de tenente ad baptismum & illius vxore/ si iam consummatũ
matrimoniũ erat.
Cognatio legalis (que cōtrahit̃ ex adoptione alicuius in filium seu filiam) tollit matrimonium scđm tres
lineas. Prima est inter adoptantem & adoptatum / ac illius filium/& iterum filium filij & deinceps. Secunda est inter filios
naturales ac legitimos adoptātis & adoptatum. Tertia est inter
vxorem adoptantis & adoptatum/& inter vxorem adoptati &
adoptantem. Inter quas ponitur differentia/ꝙ tam prima ꝗ̈ ter
tia est perpetua: secunda autem temporalis/ scilicet ꝗ̈diu manet
in potestate patris adoptantis. & ideo mortuo patre/aut emanci
pato filio naturali vel adoptiuo, potest ĩter eos esse matrimoniũ.
¶
Quintum impedimentum est crimen. quod duplex est: adul
terium & homicidium. Sed quattuor conficiuntur hinc casus
ĩmpedientes. Primus est ex puro homicidio, quando alter coniugum procurat alterum occidi per aliquam tertiam personam.
nam inter coniugem remanentem & personam illam tertiam
consortem in homicidij talis crimine/ non potest esse matrimonium in perpetuum: vt patet extra de conuersione infidelium.
ca. laudabilem.
Secundus est ex homicidio mixto adulterio,
quando alter coniugum adulteratur / & per se vel alium occidit alterum coniugem. nam inter remanentem coniugem &
|
personam illam cum qua adulterium commissum fuerat / non
potest esse coniugium: vt patet extra de eo qui duxit in matri.
quam pol. per adul. ca. super hoc. &. xxxi. q. i. siquis viuente.
Et scito ꝙ multi & forte omnes exponunt hos duos casus limi/
tando cum vna conditione: scilicet si dictum homicidium fiat
ea intentione vt sit seu fiat matrimonium inter predictos. ita ꝙ
si non propter hanc intentionem coniux occidens per se vel aliũ
occidat suum coniugem/non incurrit impedimẽtum dirimens
matrimonium. Sed quum hoc spectet ad ius positiuũ / & iura
non inueniantur apponere dictam conditionem (vt patet dicta
capitula intuenti) nec aliquis alius canon allegetur hanc limitationem apponens, nescio qua securitate limitatio hec asseri
possit.
Tertius casus est ex adulterio nō puro / sed mixto promissioni fide vallate ꝙ quum alter coniux morietur accipiet illũ
vel illam in coniugem: siue precedat siue sequatur adulterium
huiusmodi promissio. Nam inter istos adulteros cum tali promissione in eternum non potestesse coniugium: vt patet extra de
eo qui duxit in matri. quā pol. per adul. ca. siquis vxore. et. xxxi.
q. i. ca. relatum.
Quartus casus est ex adulterio quo mixto
contractui secundi matrimonij de presenti, ita ꝙ isti non solum adulterium commiserunt / sed de facto coniuges se fecerunt stante altero eorum ligato in priore matrimonio: nec refert an adulterium precedat aut sequatur huiusmodi contractum secundi matrimonij. nam inter istos sic adulteros non
potest vnꝗ̈ esse coniugium: vt patet extra de eo qui duxit in
matri. quam pol. per adul. ca. significauit. & ca. ex literarum.
& ca. siquis. Et hunc casum intellige cum grano salis: hoc
est si persona soluta / puta bertha / sciebat esse coniugatam
personam illam cum qua contraxit matrimonium & cōmisit
adulterium/puta ioannem. Sciebat inquā aut tunc qñ contraxit:
aut si tunc nesciebat & postea sciuit / & nihilominus postꝗ̈
sciuit commisit adulterium illud / scilicet cum illa persona
|
coniugata cum qua ignoranter contraxerat scilicet cum ioanne.
Si vero personam illam scilicet ioannem esse coniugatam nesci
uit ꝗ̈diu vixit alter coniux scilicet ioannis / sed post illius mortẽ
tantum sciuit, potest si vult matrimonialiter coniungi cum eadem persona/scilicet ioanne (vt patet in ca. propositum. & ca.
veniens. de eo qui duxit in matri. quam pol. per adul.) quoniā
ipsa bertha nunꝗ̈ commisit adulterium cum ioanne formaliter. i. ex intentione, sed materialiter tantum: quia putabatse cum
proprio marito dormire.
Aduerte hic adiungi dictis quattuor
casibus quintum: scilicet si mulier occiderit vxorem alterius vt
ĩllum habeat in maritum, aut econtrario si vir occidit maritum
alterius vt illam habeat in vxorem: ita ꝙ inter talem homicidā
sic & illum seu illam relictam non potest esse coniugium. Et
allegatur ca. siquis viuente. xxxi. q. i. Sed quoniam canon ille
loquitur de homicidio coniugis non puro sed mixto adulterio
(vt patet intuenti) & hec ex positiuo iure robur trahunt, ideo
in solis illis casibus qui in iure positiuo sunt/ standum videtur.
¶
Sextum est disparitas cultus: ita ꝙ inter baptizatum & non
baptizatum non potest esse matrimonium. Si aũt sint baptizati
ꝗ̈uis heretici & apostate/tenet matrimonium.
¶ Septimum est vis / hoc est violentia. Et sub hoc clauditur
non solum violentia absolute/ sed violentia per metum cadentẽ
in constantem virum. qui metus in proposito diffinitur quadruplex: scilicet stupri/ siue status / verberis / at necis. Ita ꝙ siue
metu mortis/siue verberum/siue status. i. libertatis/siue stupri/
consentiens in matrimonium, non consentit sufficienter ad perpetuum matrimonij vinculum: vult enim ecclesia matrimonia
que perpetua sunt/habere consensum non qualemcun sed libe
rum. Potest autem impedimentum hoc tolli / si postea libere
vult consentire in quod prius coactus aut non consensit aut non
liber consensit / sed ex metu cadente in constantem virum: vt
dictum est.
¶
Octauum est ordo / scilicet sacer. Nam ordinatus in sacris
non potest contrahere matrimonium: & si contrahit/non valet.
¶ Nonum est ligamen / scilicet alterius coniugij. Alligata. n.
persona alteri coniugi per verba de presenti / non potest contrahere cum persona alia: & si contrahat & consummet etiam
matrimonium secundum / nihil valet, etiam si primum non
sit consummatum/ sed oportet stare in primo.
¶ Decimum est honestas: hoc est publice honestatis iustitia/
vetans illos inter quos sunt vel fuerunt sponsalia/ posse contrahere cum consanguineis alterius partis vs ad quartum gradum. Ita ꝙ ioannes mortua sua sponsa/non potest cum consan
guineis sponse olim sue contrahere, & similiter ex partesponsi:
statuit. n. ecclesia sponsum & sponsam quo ad hoc pares marito
& vxori carnaliter commixtis.
¶ Vndecimũ est affinitas: hoc est parẽtela contracta ex carnali
commixtione naturali consummata viri & mulieris: siue sint
maritus & vxor/siue quecun alie persone. & durat vs ad
quartum gradum. Ita ꝙ personis carnaliter sic commixtis/puta
petro & anthonia, non potest petrus aliquam anthonie consanguineam vs ad quartum gradum habere vxorem: quia sunt
effecti sibi affines. & similiter anthonia non potest aliquem
consanguineum petri vs ad quartum gradum habere in mari
tum: quia sunt sibi effecti affines.
¶ Duodecimum impedimentum est impotentia coeundi: siue
hoc proueniat ex natura siue ex maleficio perpetuo. Et quia hoc
impedimentum quum accidit subiacet speciali examini acciden
tis facti quod a prelatis ecclesie fit, ideo sufficiat confessori hoc
nosse. Hec sunt impedimenta que & impediunt matrimonium cantrahendum/& dirimunt illud si de facto contractum
fuerit, etiam si fuerit cōsummatum & inde geniti filij & filie.
Hoc est primum caput ex quo contingit peccare in contrahendo matrimonium.
Secundum Vero caput ex quo peccatur in contra
hendo matrimonium, constat ex impedimentis non dirimentibus quidem matrimonium/ sed impedientibus & efficientibus vt de iure non possit contrahi matrimonium/ si tamen contrahatur valet.
¶ Sunt autem impedimenta hec. xi. Primũ est interdictum ec
clesie: si episcopus vel curatus inhibeat aliquibus ne contrahant
propter aliquam rationabilem occasionem/ donec constet clare
si est aliquod impedimentum inter eos. Scđm est votum simplex castitatis. Tertiũ est sponsalicium cum altera persona.
Ille enim qui habet castitatis votum/& iste qui iam promisit alteri, non debet violare fidem suam: sed ille debet seruare fi
dem deo / iste homini. Quartum est siquis iunctus est alteri
cathecismo, quia tenuit ip̃m ad cathecismũ qui fit ante baptismum. Quintum est incestus cum affinibus, hoc est cum consanguineis coniugis. ita ꝙ talis punitur vt decedente coniuge nō
possit cotrahere matrimonium cum quacun persona. Sextum
est vxoricidium. Septimum est raptus aliene sponse. Octauum
est proprij filij de fonte vel ad chrisma susceptio insidiosa ma
trimonio, vt scilicet coniux priuetur debito matrimoniali. No
num est presbytericidium. Decimum est solennis penitentia.
Et vndecimum coniugium scienter cum moniali.
Hec enim impedimenta ex institutione ecclesie sunt: preter
scđm & tertiũ/que ex nature iure sunt, quia ad fidelitatẽ spectant. Et primũ quantũ ad clandestinũ: quia cōtra morẽ hũane
societatis est.
Et scito pctm̃ esse mortale si cum tribus primis
impedimẽtis cōtrahit̃ mr̃imoniũ: hoc est si contra interdictum
ecclesie iudice prohibente/si contra votũ simplex/si cōtra sponsaliciũ alterius cōtrahitur mr̃imoniũ. ꝗa mr̃imonia clandestina
totaliter dānata sunt/ & ecclesie debetur obedientia omnimoda
in re tanta, & fidẽ tā deo ꝗ̈ homini violare in re tanta mortalis
offensa est. Notanter aũtdixi contra votum simplex & contra
|
spōsaliciũ alterius: ꝗa siꝗs post votũ simplex contraheret animo
tñ ingrediendi religionẽ anteꝗ̈ cōsummet mr̃imoniũ, nō contra
heret cōtra votũ: quia non cōtraheret cũ animo violandi votũ,
ac ꝑ hoc nō peccaret mortaliter cōtrahendo. Sed teneretur implere votũ: immo teneretur ad religionem profitendam/ ex quo
posuit se in statu in quo non pōt aliter implere castitatis votum
nisi per religionis professionem. Similiter non contraheret cōtra
sponsalicium/si sponsalicia essent soluta.
Cũ reliꝗs aũt octo impedimẽtis cōtrahere/si contemptus desit
noli iudicare mortale, si nō est consuetũ petere dispensationem.
& reuera si non est in memoria hominũ ꝙ ep̃i dispensent circa
hec/vident̃ tacite cōsensisse. Tutior tñ pars est eligenda, vt hñs
aliquod ho℟ impedimẽto℟ nō dirimẽtium petat dispensationem
saltẽ secrete ꝑ tertiā ꝑsonā ab ep̃o/vt licite cōtrahat. Potest. n. in
omnibus episcopus dispensare, nisi circa votum & sponsaliciũ:
quia aliunde ꝗ̈ ex positiuo iure hec robur habent peccati. Hec
de secundo capite.
¶
Tertium caput vñ peccat̃ in cōtractu mr̃imonij / est modus
clandestinus. Et hic modus dupłr intelligit̃.
Primo si contrahitur omissis bannis vtsciant̃ impedimẽta siqua sint &c. Et hoc
hẽt locũ vbi hec cōsueuerũt seruari. vbi āt non cōsueuerũt hec
fieri/nō incurrit̃ pctm̃ omittendo hec que ex posinuo sunt iure.
Alio mō intelligr̃ si cōtrahit̃ non in facie ecclesie: hoc est occulte sine sufficientibus testibus ꝗ ecclesiā representant. Et quia
hoc est de iure nature / tum ratione publici actus qui exigitur
ad hoc vt in sociali vita persone se habeant vt coniuges / tum
ratione scandali/tum ratione periculi quotidiani quo transitur
ad secunda coniugia omisso coniuge clandestino, ideo hoc non
potest fieri abs peccato mortali/nisi per accidens: vt si post con
tractum de facto tantum matrimoniũ in facie ecclesie & consummatũ/ad cor rediens alter cōiugum qui impedimẽti secreti
dirimentis est conscius obtenta dispensatione cōtrahere iterum
|
velit, tunc abs testimonio sufficit contrahere ad euitandum
scandalum. immo debet etiam coniugi occultare / & petere vt
pro sua consolatione velit iterum acceptare se in coniugem/&
sic contrahere. nam cessant in huiusmodi casu omnia inconuenientia. Possunt etiam per accidens contingere multi casus excusantes a mortali cōtractum clandestinũ ad horam/ quasi statim
publicandum. De quibus vide si vis in commentarijs nostris
super tertia parte diui tho. circa finem.
¶ Quartum caput peccati in contrahendo matrimonium est
intentio contra sacramentum. Et hoc peccatum commune est
sacrilegium contra quodlibet ecclesie sacramentum / quando
persona exteriori actu simulat sacramentum, quia secundum
intentionem interiorem non intendit sacramentum suscipere
seu efficere: vt siquis dicat accipio te in coniugem/ & non intendit quod dicit. Huiusmodi. n. mendacium perniciosum &
sacrilegium non solum mortale est peccatum/ sed irritũ reddit
sacramentum: & tenetur talis deceptor satisfacere lese parti/
&c. Simile sacrilegium irritans matrimonium committitur
contrahendo matrimonium cum pacto contra aliquod trium
bonorum matrimonij, scilicet fidei/prolis & sacramenti: vt si
deducatur in pactum sterilitas/aut separatio totalis/aut non reddendum debitum: hoc enim est contra fidem / primum cōtra
prolem/secundum aũt contra sacramentum. Et ideo vltra peccatum non tenet matrimonium: vt patet extra de conditionibus
appo. ca. vltimo.
¶ Quintum caput peccati in contrahendo matrimonium / est
intentio mali finis. Et hoc quo peccatum commune est reliꝗs
sacramentis & bonis actibus exterioribus: semper. n. est pctm̃
exercere illa ad malum finem. Vnde contrahere matrimonium
ad finem malum (puta ad libertatem adulterandi / ad furandum/ad occidendum/ ad lenocinandum &c.) peccatum est
mortale manifestum.
¶
Sextum caput peccati in contrahendo matrimonium/est intentio prepostera respectu finium seu bonorum ex coniugio expectatorum: expectantur siquidem ex coniugio primo proles/
secundo vitatio fornicationis, tertio amicitia affinium / vtilitas
bonorum temporalium / delectatio carnalis cum coniuge &c.
Quando ergo aliquis contrahit & non principaliter propter
prolem (nisi senes sint) peccatum interuenit veniale. Quādo
vero nec propter prolem nec propter vitandam fornicationem
mouentur ad contrahendum/ sed propter commoditatem temporalium bonorum aut obsequiorũ, preposterus est ordo finiũ.
Et similiter qñ ꝑꝑ nihil ho℟ principaliter/ sed ꝑꝑ pulcritudinẽ
coniugis & delectationem &c. valde preponitur delectatio ceteris bonis: & quia non seruatur debitus rationis ordo / peccatũ
incurritur. Nunꝗ̈ tamen propter hec & similia incurritur pctm̃
mortale/nec interuenit abusus sacramenti: quia non ordinatur
proptereasacramentum coniugij ad finem extraneum, sed remanet ordinatum ad suum finem/qui est mutua potestas corporũ
coniugum / & sanctificatio eorum vt sciat vnusquis suum
vas possidere in sanctificationem. quoniam intendunt se habere
vt coniuges secundum ecclesiā: sed aduenticius finis delectatiōis
vel diuitiarum &c. ponitur vt est finis non coniugij, sed vel
quare magis cum ista ꝗ̈ cum illa cōtrahat: vt iac ob maluit cum
rachele pulcra ꝗ̈ lia lippis oculis contrahere. vel mutationis
voluntatis ad applicandum se ad contrahendum coniugium:
sicut dauid quia egebat calefaciente se/ mutauit voluntatem vt
acciperet vxorem abisac sunamitem. sicut etiam sacerdos non
celebraturus hodie / mutat voluntatem vt complaceat alicui/
& celebrat. Non enim propter hec / sacramenta ordinantur ad hec, sed mutationes nostrarum voluntatum. In his
igitur aut non inuenitur peccatum si voluntas est ordinata:
aut veniale / quando inordinata est intentio preponens postponenda.
¶
Septimum caput peccati in contrahendo matrimonium est
indignitas persone. Et hec est duplex. Prima est excommunicationis: vt si persona esset excommunicata fiue maiore siue mi
nore excommunicatione: quia excommunicatio minor excludit
a passiua participatione sacramẽtorum. Constat autem vtrun
coniugem suscipere sacramentum matrimonij quum contrahi
tur per verba de presenti.
Secunda est peccati mortalis: vt si
esset in peccati mortalis statu. Censetur autem quilibet in pecca
to mortali esse / si postꝗ̈ commisit mortale peccatum non est
contritus: si autem est contritus/iam non est in peccato mortali.
Igitur anteꝗ̈ contrahant matrimonium/debet vter conteri de
omnibus peccatis suis. Et si tunc non confitetur/ & scit aut dubitat se excommunicationi maiori aut minori subiacere, faciat
se absolui/vt digne possit contrahere: nam cōtrahens cum altera
excommunicationum scienter aut cum peccato mortali sciẽter,
peccat mortaliter peccato sacrilegij, notabilem exhibens sacramento irreuerentiam.
Matrimonii Peccata quantum ad vsum coniugij
sunt ex capitibus. xiiij. Primo ex fine.
Secundo ex modo. Tertio ex indispositione. Quarto ex ꝑiculo.
Quinto ex debito. Sexto ex loco. Septimo ex tempore. Octauo
ex more. Nono ex voto. Decimo ex adulterio. Vndecimo ex
abufu. Duodecimo ex impudicitijs. Tertiodecimo ex qualitate
dānata. Quartodecimo ex innaturalitate contra ipsum matrimonij vsum.
¶ Primum igitur caput peccati in coniugij vsu est finis. nam
causa generandi exercendus est/aut in remedium concupiscen
tie. Si igitur solius delectationis causa fit, peccatum est / veniale tamen.
¶
Secundum caput peccati est modus innaturalis. Et quia infiniti sunt modi quos humana delectatio adinuenit, hoc scito ꝙ
nisi ex rationabili caufa mutetur naturalis modus seruatosemꝑ
|
vase naturali/semper est peccatum. Et nisi modus sit intantum
exorbitans vt impediat posse concipere (hoc est posse bene recipere semen ita vt posset concipere si aliud non obstaret) communiter est peccatum veniale. Videtur autem valde obstare fa
cultati concipiendi si mulier super virum sit: & propterea hoc
videtur mortale aut prope. Si tamen posset mulier sic cōcipere/
noli damnare.
¶ Tertium autem caput est ex indispositione menstruorum.
Mulier. n. menstruata peccat petendo debitum: reddẽdo autem
excusatur si viro consulit. Non tamen est peccatum mortale
petere aut reddere menstruatam: quia nulli facit iniuriam qui
vtitur iure suo.
¶ Quartum caput est periculum aut aborsus aut notabilis nocumenti: hoc enim est manifeste contra charitatem proximi:
nam vita prolis & sanitas mariti/bona sunt non ledenda. Vnde
non curare de hmōi est peccatum mortale.
¶
Quintum caput est debitum. Nam negare debitum coniugale petenti coniugi/peccatum est mortale ex suo genere: quia
est iniustitia.
Excusatur tamen coniux a reddendo debito in
duobus casibus. Primus est si non potest sine periculo vite vel
egritudinis: quoniam debitum coniugij intelligitur salua consistentia & sanitate subiecti. De periculo autem infectionis lepre
canonica lex non eripit/dicens authoritate apostoli pauli teneri
sanum coniugem reddere debitũ leproso exigenti: vt patet extra
de coniu. leproso. ca. quoniam. Quod tamen a quibusdam moderate exponitur: scilicet quando ex redditione debiti non imminet sano periculum infectionis. Et satis rationabiliter: quoniam
redditio debiti coniugalis intelligitur salua non solum consisten
tia sed sanitate subiecti. quia non tenetur egritudinem notabilẽ
incurrere propter reddendum debitum hoc: generandi. n. opus
ordinatum est a natura ad bonum speciei sine malo indiuidui.
Et ideo sicut non tenetur incurrere ex hoc notabilem debilitatẽ,
|
ita nec lepram/que maius malum est. Vnde in huiusmodi casu
videtur standum consilio medicorum de periculo infectionis
consideratis particularibus circunstantijs & qualitatibus.
Secundus est/si petens fornicationem commisit: quia ex hoc
alteri authoritate domini licet coniugis thorum dimittere. Ad
hunc casum reducuntur omnes casus / in quibus coniux perdit
ius exigendi debitum. Nisi ergo rationabile impedimentum ad
sit/peccat mortaliter negans debitum/ etiam si dies pasce fuerit
in quo debeant communicare.
¶ Sextum caput est locus duplex: sacer/ vel publicus. Nam
actus polluens locum sacrum/non potest licite ibi exerceri: constat autem ꝙ omnis effusio voluntaria seminis humani polluit
locum sacrum, sicut effusio sanguinis iusta a iudice facta: vnde
committeretur sacrilegium etiam tempore obsidionis in ecclesia
matrimonio vtendo. Nec incōuenit coniuges teneri ad castitatẽ
ex penuria loci: quum teneantur ex mutua absentia per multos
annos viro existente occupato in militaribus &c. In publico
autem loco non patitur honestas humane societatis id fieri.
¶
Septimum caput est tempus sacrũ duplex. scilicet cōmune:
vt sunt dies festi & quadragesimales. in quibus nisi cōtemptus
festorum interueniat / concessus est vsus coniugij. Aliud est
sacrum tempus speciale: quo scilicet prohibite sunt nuptie. de
quo in verbo nuptie dicetur. Sed nunc dicitur quantum ad
consummationem matrimonij/ ꝙ consummare matrimonium
tali tempore / peccatum est: quia contra finem precepti fit.
Non tamen est peccatum mortale / si sine solennitate nuptiarum/sine traductione vxoris in domum, fit consummatio matrimonij: quia hoc non inuenitur prohibitum. Nec cadit sub
prohibitione ecclesie vt prohibitum / sed vt finis prohibiti:
aliud autem constat esse quod precipitur / & aliud quod est
finis precepti. sicut finis precepti ieiunij est eleuatio mentis, si
|
tamen quis ieiunat & non eleuatur mente/non est transgressor
precepti. Vti autem consummato matrimonio/ nullum peccatũ
est hoc tempore, sicut nec alio sacro tempore.
¶ Octauum caput peccati est mos benedicendi sponsas ante
nuptias. & vere peccatum est vti coniugio ante benedictionẽ
solitam. Si tamen desit contemptus/non est peccatum mortale
consummare matrimonium ante benedictionẽ: quia nec statuti
nec consuetudinis violatio ex infirmitate passionum infert pctm̃
mortale: vt latius declarauimus in commentarijs tertie partis
circa finem. Vide ibi si vis.
¶ Nonum caput peccati est votum simplex castitatis. Contra
quod coniux voto astrictus agit petendo debitum: non autem
reddendo/siue expresse siue interpretatiue petatur. Et ratio peccati mortalis in petendo est / quia votum castitatis est votum
de negatiuo obligans semper & ad semper: quia obligat se ad
non exercendum actum venereum. Et propterea licet excusetur
reddendo (quia tenetur maiore vinculo ad reddendum actum
illum alteri) non habet tamen vnde excusetur petendo: quum
teneatur ex voto ad non exercendum / & in libertate ipsius sit
non petere.
Et bene nota/ꝙ secus est de habente simplex votum religionis. Ille nan qui vouit ingredi & perseuerare in religione/
& postea abs dispensatione vxorem duxit, potest post consummatum matrimonium petere deditum ab vxore: quia
votum eius est de affirmatione / scilicet de assumendo statum religionis, & non est de castitate sicut nec de paupertate/
nisi per viam sequele ad statum religionis: votum autem casti/
tatis (vt dictum est) de negatiuo est. Et propterea iste tenet̃
ad negatiuam quandocun est in sua libertate: & similiter ille
tenetur ad affirmatiuam quandocun est in sua potestate / seʒz
mortua vxore.
Vnde sicut habens votum religionis & postea
illicite vxoratus / non tenetur ad paupertatem nisi quando erit
|
religiosus, ita nec ad castitatem ex suo voto. Et ne hoc tibi vi
deatur mirabile, vide ꝙ si homo post emissum castitatis votũ
fornicatur/peccat contra votum: si vero post emissum simplex
religionis votum fornicatur/non facit cōtra votum. Hinc. n. per
pendere potes dictam differentiam esse in causa, quia scilicet
ille vouit negatiuam/iste affirmatiuam: & ideo ille non potest
petere debitum/iste sic.
¶ Decimum caput peccati est adulterium. Quod potest intel
ligi vel de proprio vel alterius coniugis. Et si de proprio quidẽ
agitur, ꝗ̈uis alter possit ei ob hoc negare debitum authoritate do
mini nostri iesu christi/non tamen peccat petendo aut redden
do: siue hoc peccatum eius sciatur a coniuge siue non, quia non
est adhuc priuatus sed priuandus: vt latius in volumine primo
responsionum disseruimus. Si vero de coniugis adulterio manifesto agitur/grauis est causa presertim mariti. Veruntamen
(vt in primo quolibeto nostro discussimus diffuse) vxor sciẽs
virum publicam concubinam tenentem / & ob hoc tristis &
dolens nō sperans ex hoc ꝙ cōtineret se ab illius cōcubitu emen
dationem eius/ faciens quod in se est vt maritus corrigatur, potest illius coniugio vti: quia cessat in ea tam ratio scandali (quia
nullus putat de ipsius consensu fieri hoc adulterium) ꝗ̈ ratio
pr̃ocinij & ꝑticipij, ex quo nullā hẽt viā prouidẽdi. Vir aũt sciẽs
vxorem publice adulterari / quia tenetur ad correctionem eius
non solum verbo sed opere vtpote caput, debet omnibus quibus potest modis cohibere ipsam a crimine adulterij/& prouidere scandalo ne patronus turpitudinis habeatur. Et quia difficile est hec duo facere/& simul vti coniugio illius, ideo nisi
casus occurrat in quo vtrũ horum saluum sit vtendo coniugio/non licet ei vti tali coniugio: vtrũ enim est de iure charitatis debite. In casu autem quo vtrũ saluum esset, non video
quare inuoluatur peccato saltem mortali talis vsus: quũ omnis
legis ratio cesset/& contemptus desit.
¶
Vndecimum peccati caput est abusus coniugij, quo quis abu
titur actu coniugij ad delectationem in opere/ita vt perficiatur
opus extra naturale vas: sicut maritus thamar faciebat. Et hoc
est manifeste scelus magnum.
¶ Duodecimum est impudicitia / confistens in tactibus venereis. Verũtamen tactus venerei tripliciter inueniuntur inter con
iuges. Primo ratione vsus coniugij. Et sic vt liciti & quādo
vt necessarij transeunt. Secundo non propter actum coniugalem, sed nihil aliud intenditur ꝗ̈ sistere in huiusmodi tactibus.
Et tunc proprie est impudicitia. Et si sine periculo pollutionis in
vtro coniuge hec fiant/tolerabile est, vtpote veniale: quia non
nisi superfluitas est delectationis in fra coniugales terminos. Si
vero cum periculo pollutionis in altero ipsorum fiant, dicendũ
est sicut de multũ bibentibus cum periculo ebrietatis. Et peius
hic: quia non est in potestate persone continere pollutionẽ/sicut
continere decimam potationem ne inebrietur. Vnde si experta
persona est se pollui ex similibus tactibus tot & talibus / & aduertit periculum & non obuiat, nescio excusare a mortali / etiā
si non sequatur pollutio. Tertio fiunt huiusmodi tactus ex intentione aut quasi vt polluantur. & est manifeste peccatum ne
fandum. Dixi autem aut quasi / propter vacantes huiusmodi
tactibus non cogitando si eueniat pollutio vel nō eueniat, essent
autem contenti vt eueniret: dant siquidem operam actibus illicitis ex quibus nata est sequi pollutio: & ideo tanꝗ̈ intenta imputatur illis sic male affectis.
¶ Tertiumdecimum caput est dānata qualitas / scilicet matrimonij clandestini. Nam & ipsum clandestinum coniugium et
ipsius vsus per se loquendo est peccatum mortale: vtpote offen
dens societatem humanam/scandalosus & dānatus ab ecclesia.
Si tamen per accidens quando liceat/vide diffusius scripta in
supradictis commentarijs.
¶
Quartumdecimum caput peccati est innaturalitas, qua natu|
ralis vsus immutatur in eum vsum qui est contra naturā: hoc
est cognoscendo vxorem extra vas naturale. est. n. hoc pctm̃
pessimum/& omnino execrabile.
MEdici Peccata
peculiaria consistunt in temeritate. Nam ante cognitā egritudi
nem peccat vel temere curando (quia morbi
incogniti nulla est via cure) vel temere tentando, dum ad explorandam naturam morbi
adhibet periculosa / & exponit hominem discrimini vite vel
grauis lesionis: melius est. n. relinquere infirmum regimini nature/ꝗ̈ diuinando exponere illum periculo alteri: sed ꝑꝑ lucrũ/
aut ne videatur ignorans medicus / aut propter ignorantiam/
aut propter negligentiam studendi, diuinando procedit/contra
charitatem. Post cognitum autem morbum peccat temere
curando, dum aut negligit studere / aut visitare/aut confulere/
aut perspicere fidelitatem medicinarum vbi hoc vertitur in dubium. Vel quod peius est/erubescit mutare sententiam/ & per
tinacia sua reuocat in dubium rectam curam quam alius adhi
beret. Nec est dubium hoc esse mortalissimum crimen. Nec est
a temeritate cure distans / ꝙ medicus cognito morbo experiri
vult medicinam non certam quantum ad efficaciam / in periculum vite aut grauis lesionis pauperis infirmi. est enim hoc
(sicut quodlibet aliorum quod infirmi vitam aut valetudinẽ/
mortis aut lesionis grauis periculo exponit) mortale peccatum:
vtpote contra charitatem/qua quilibet tenetur diligere proximũ
sicut seipsum.
Sunt Preter hec duo alia medicorum peccata. Vnũ contra diuinum ius, quum consulunt aliquid facere
contra salutem anime / quodcun mortale peccatum cōsulāt:
nam secundum apostolum non sunt facienda mala vt eueniāt
bona/siue sanitatis siue vite.
Alterum contra ecclesie p̃ceptũ
|
(
extra de pe. & re. quum infirmitas) quando omittunt infirmos monere & inducere vt medicos aduocent animarum.
Intellige hec de infirmitate ex qua merito homo decumbit: qm̃
intentio textus clare patet / ꝙ vult preueniri infirmum ad confessionem, ne exinde concipiat desperationem vite corporis / &
forte anime. Vnde nec in qualibet egritudine tenetur medicus
ad hoc, ne in derisum monitio veniat. Nec expectanda est egri
tudo periculosa: quia sic non preueniretur infirmus, ac per hoc
non satisfit intentioni & verbis litere. Sed media via incedendo, quum infirmitas est talis ꝙ non ex delicijs nec ex podagre
impedimẽto/sed ex se lectũ egritudinis exigit: vt textus ẽtsonat.
¶
Siste tamen pedem/et ne cito iudices mortale peccatum me
dici hoc non seruantis nisi post visum periculum quasi vicinũ
morti, & tunc etiam non ob contemptum precepti ecclesie/sed
quia sic consueuerunt medici facere / non per seipsum sed per
consanguineos vel alios monentis de confessione. Nam si constitutio hec sic est consensu vtentium acceptata/ & prelati quibus ibidem committitur exequutio contra medicos transgresso
res dissimulant, excusantur medici a peccato mortali: quoniam
iuris positiui decreta per non vsum abrogari constat, precipue
nunꝗ̈ recepta adamussim / vt hoc videtur. Et rationabile videtur decretum hoc scriptum tantum fuisse / & nunꝗ̈ consensu
vtentium comprobatum: quia medicorum officio cōtrariatur:
ac per hoc semper videntur obstitisse. Medici enim habent
ex artis precepto / semper ingerere leta / & que sunt sanitatis & spei infirmo: & propterea aiunt non spectare ad se
huiusmodi tristia inferre si periculum est, & si periculum
non est / non debere exponere se aut verba sua ridiculo.
Intellige hec ad excusandam consuetudinem bonorum medicorum.
(hoc est false vocis
significatio cum inten
tione fallendi / hoc est falsum dicendi)
semper est peccatum: quia est per se prauũ,
vtpote recte rationi repugnans. Est autem
triplex. Aliud iocosum, quod nulli nocet/sed
delectandi causa dicitur. Et hoc est veniale. Aliud officiosum,
quod sine alicuius iniuria dr̃ vt alicui prosit. & hoc etiam est
veniale. Aliud demũ ꝑniciosum, quod iniuriosum seu nociuũ
est diuinis aut humanis. Et hoc est mortale ex suo genere: quia
contra charitatem est/vt patet.
¶ Potest autem hmōi mendacium deficere vt non pertingat ad
peccati mortalis perfectionem tripliciter. vel propter imperfectionem actus ex parte dicentis: vt in primis motibus contingit propter non deliberate consentire. Vel propter imperfectionẽ
actus ex parte nocumenti: vt in minimis contingit. Vel propter
imperfectionem actus ex ꝑte forme: vt contingit in detractione
non animo detrahẽdi / & similibus. Ita ꝙ mentiens in materia
perniciosa (puta in scientificis) non animo nocendi alicui/sed
ex loquacitate non putans inde aliquem notare & concipere
falsam doctrinam, quia non formaliter dicit perniciosum non
peccat mortaliter: nisi nocumentum sit adeo notabile vt peccatũ
redeat in naturam sue forme.
Et scito perniciosum esse mẽdacium/omne mendacium circa
sacram scripturam/omne mendaciũ circa scientifica pro quāto
sunt bona intellectus / & omne mendacium predicatoris contra veritatem spectantem ad predicatoris officium / & similiter omne mendacium iudicis contra veritatem spectantem
ad iudicis officium: quoniam hec tantum sunt predicatoris
vt sic & iudicis vt sic mendacia, reliqua sunt per accidens / & ideo venialia: nisi ratione scandali aliud occurrat
censendum.
Nuda (hoc est solius lucri
gratia) vituperabilis est: vt
pote infinita / ac per hoc insaciabilis. Ordinata
autem ad finem politicum (hoc est ciuitatis
bonum) vel ad finem economicum / hoc est
domesticum bonum, laudabilis est/si iniustitia fraudum men
daciorum & hmōi desint.
MEretricis
Turpitudo / siue venalis sit
siue non, peccatum est mor
tale. Et quoniam multas implicat criminum
maculas, dum omnium aut multorum libidini
patet (quoniam & adulterij & incestus &
sacrilegij reatus facile incurrit / preter fraudes extorsiones
quas exercent aut quibus consentiunt) earum penitentie relinquamus. Que quando euenerit, sit confessor prudens /
non curans discernere species a speciebus dictorum criminum:
ne se & illam in tentationem precipitet inutiliter. sat est enim
confuse tunc hec dici: vt declarauimus in commentarijs
tertie partis.
MJlitum Peccata
peculiaria sunt tria.
Concutere pauperes: hoc est
extorquere vi vel metu ab eis/& ledere etiam
in persona quando. Calumniam inferre diui
tibus, imponendo illis ꝙ sunt factiosi / ꝙ sunt
rebelles / ꝙ sunt hostes &c. Et tertium quod est causa omniũ/
non contentari stipendijs suis: hinc. n. cōcussiones/hinc calũnie/
hinc prede/rapine &c.
¶ Preter hec autem tria / que a ioanne baptista didicimus
luc. iij. ponit aristoteles luxuriam: tanꝗ̈ gens militaris nata sit
ad carnis petulantiam. Implicantur quo hodie multi eorum
blasphemie vitio.
Actus est vindicatiuus:
& potest bene & male
fieri.
¶
Contingit autem in minis inueniri
quintupliciter peccatum. Primo ex
malo cōminato: si scilicet nō est iustũ.
Et tunc esset peccatum mortale: quia
iniustum ex suo genere est mortale.
nisi minimum quid sit.
Secundo ex
ratione comminandi: si scilicet minatur non ratione iustitie vel
correctionis &c. sed ad vltionem. Et hoc tunc est mortale, quũ
voluntas vltionis vsadeo procedit / vt non curet siue iusta sit
siue non.
Tertio ex mō: si nimis accenditur ira comminando.
Et hoc communiter est veniale.
Quarto ex desistendo ab exequutione iustarum minarum/ presertim iuramento firmatarũ.
Et hic oportet discernere an mutatio aliqua suꝑuenerit/ ob quā
mine possint aut debeant remitti. mine. n. iuste intelliguntur &
sunt secundum presens demeritum: quia scilicet tunc qñ fiunt
mine / ille contra quem fiunt meretur illam punitionem. Et
propterea si ante punitionem mutatio aliqua superuenit (puta
quia penitentiam agit/aut petit veniam / aut alij bene meriti rationabiliter intercedunt/aut melius est non punire ꝗ̈uis ille demereatur) non peccatur remittendo minas. Repente inquit
deus loquar aduersus gentem, si penitentiā egerit gens illa / agā
& ego penitentiam super verbo quod loquutus sum. Et dauid
ĩurauit extincturum se nabal cum eius domo, & tamen precibus abigail placatus remisit. Et hoc modo mater que iurauit
verberare filium vel famulam, postea ne quietam domus pacẽ
turbet non exequitur / tanꝗ̈ exequutio esset impeditiua melioris
boni. Et sic de similibus. Si autem omnia immutata sunt / exequende sunt mine iuste: alioquin peccatum inconstantie est
negligentis iustitiam. Et iuxta naturam cause / de grauitate eius
|
iudicandum est si iurate non sunt: nam iuramentum in hoc
casu obligaret sub periurio ad exequutionem: vt in fra in verbo
periurium declarabitur.
Quinto peccatur ex fictione: vt siquis
minatur solo verbo non animo exequendi quod dicit se facturum. Et tunc committitur peccatum mendacij officiosi/ ad terrendum vtiliter delinquentes.
MJsse Celebratio
tot potest habere omissionis
peccata annexa quot sunt requisita ad
celebrationem misse. Et illa quidem que manifesta sunt omnibus (puta ꝙ celebrans sit ieiunus/ꝙ adsint vestes sacre necessarie / ꝙ altare
consecratum saltem portatile, ꝙ calix / patena/ & alia hmōi)
transeunda puto Tacendum autem non est multorum crimẽ
valde intolerabile circa immundiciam corporalium & vestiũ
sacrarum/damnatam non solũ a canonico iure extra de custo.
eucha. sed etiam a naturali iure: quum dedecat immundicia
huiusmodi etiam prophanos: & illimet non vterentur sudariolis ita immundis/nec ad mensam.
Scire Quo decet celebrantes/ꝙ tota communio reputa
tur pro vno actu. Et propterea si particula aliqua
hostie inter sumendum ablutionem post partem ablutionis
assumptam sumitur / a ieiuno sumitur: quia mense reliquie
cum mensa cōputantur: vt latius disseruimus in nostro primo
quolibeto.
Si contingat quo inaduertenter aliquid omitti ex necessarijs
ad celebrationem / non est iudicandum mortale: quontam formaliter & per se non est omissio voluntaria. nisi forte inaduertentia sit adeo culpabilis vt redeat omissio in naturam sui
criminis.
MOllicies
Triplex est / & semper mala. Pro
quanto nan est defectus oppositus
perseuerantie (quo scilicet homo adeo est deditus
|
delectationibus vt non solum a contristantibus sed a tollentibus
delectationem abducatur vt viam virtutis deserat) manifeste
peccatum est: quum sit contra rectam rationem.
Potest autẽ
esse & mortale & veniale iuxta materiam. Nam siquis ita est
mollis animo/ vt cedat omittendo necessaria ad salutem aut in
currendo cōtraria saluti, peccat mortaliter. Si autem nihil committit aut omittit contra salutem / sed preter illam, peccat venialiter.
¶ Pro quanto vero mollicies est vitium infimum contra naturam (scilicet solius pollutionis voluntarie) peccatum est mor
tale: vt patet. Et similiter pro quanto est crimen contra naturam
quo mas patit̃ vt mulier (vt glo. interlinearis exponit. i. ad cor.
vi. vbi molles excludunt̃ a regno dei) pctm̃ est nefandũ.
MOnachorum
Et monialium pctā
propria, ipsi ex suis/
regula/statutis ac cōsuetudinibus scientes discu
tiant. Circa dotem tñ earum que recipiunt̃ in
moniales/vide in verbo excōicatio. ca. lxxiij.
¶ Circa clausuram illis indictam a iure/ si nunꝗ̈ fuit acceptata/
& episcopi sic semper gubernarunt dando eis licentiā exeundi,
excusantur: quoniam iura non recepta tanto tempore / infirma
sunt. Nec sufficit esse scripta & inserta in corpore iuris / & esse
rationabilia.
MVlieris
Peculiaria peccata quatenus ad
sexum spectant/non egent speciali tractatu: quia proportionaliter sunt communia eis & maribus non solum naturalia carnis
peccata, sed etiam que contra naturam sunt vs
ad molliciem inclusiue. Peccata autem concernentia ornatũ/
in verbo ornatus tractabuntur.
Que aũt Ex positiuo & diuino iure sunt eis peccata quia
prohibita/multa dicuntur: puta ꝙ nō tondean
|
tur/ꝙ non vtantur veste virili/ꝙ non predicent aut doceant pu
blice/ꝙ non tangant sacra vasa & pallas/ ꝙ non deferant incẽsum circa altare / ꝙ non benedicant / ꝙ nullum ordinis actum
exerceant.
¶ Sed aduerte/ꝙ horum quedam sunt omnino mulieri illicita:
vt actus ordinum, quia mulier est ex natura irregularis. & similiter publice predicare aut docere ea que sunt fidei: quoniam
hec ab apostolis interdicta rationabiliter sunt. Cum quo tamen
stat ꝙ possunt suas subditas prelate in suis capitulis instruere
exhortari &c. vt consueuerunt: quoniam hoc nō est docere ecclesiam. Sed ad quasdam particulares personas restringitur hu
iusmodi doctrina: que magis materna instructio & exhortatio
vocanda est, sicut mater naturalis instruere potest & debet
filias suas.
Quedam autem horum intelligenda sunt nō vt sonant. nam
tonderi/nullum est peccatum, nisi pro superstitione aut aliqua
alia mala ratione fieret. nec aliter intelligitur a iure prohibitum:
vt patet diligenter intuenti di. xxx. & ca. vxoratus de conuer.
coniuga. ibi enim & de superstitionibus hereticorum agitur &
expresse dicitur quasi resoluens ius subiectionis: vbi notat actum
fieri pro superba religionis libertate. Hic autem tonsurare importat mulierem quasi virum tondere in religiosum: vt pluries
legitur olim factum. hoc est enim quod lex prohibet: prout etiā
in statutis religiosorum prohibitum sub eisdem verbis inuenitur. Veste autem virili vti mulierem/ contra bonos mores est
& scādalosum. & ideo intolerabile est, nisi solatij causa quan
do fiat vel necessitas exposcat. Sacra autem scriptura & ius
canonicum hoc prohibent vt non superstitiose fiat.
¶
De sacris autem alijs actibus crediderim ego posse consuetudinem antiquam tolerari: nam alicubi moniales in vesperis cũ
cappa serica altare thurificāt intra clausam ecclesiā suā/in qua
sole moniales sunt. Et hoc si ab hoc vsu abduci nō possunt: quũ
|
a tempore sother pape mandatum sit episcopis italie vt hanc
pestem curent di xxiij. ca. sacratas / & adhuc duret. male quidem, sed non perniciose/si contemptus desit.
Prelate tamen
que benedicunt in professione vestes profitentiũ in nullo errant.
Et que lauant corporales pallas postꝗ̈ certe sunt ꝙ nulla est par
ticula sacramenti in eis / & sunt aliqualiter ablute, merentur
vitam eternam: nam causa videtur rationabilis / quia ratione
maioris mundicie hoc fit.
MVrmuratio
Vt ad vitiosos actus
transfertur/ peccatũ
est coincidens cum detractione: ꝗ̈uis minus
significetur murmurationis nomine: quia
magis soni ꝗ̈ vocis peccatũ significat. Vnde
sonum querule impatiẽtie murmur vocare
solemus: quasi multum pressus aut pulsus homo sonet. Et tamẽ
secundum rem detrahitur illi contra quem murmuratur, tanꝗ̈
iniuste aut irrationabiliter &c. se habuerit vel habeat.
MVtilatio
Siue sui siue alterius (nisi ex
necessitate sanitatis abscisionẽ
membri exposcentis fiat) peccatum est mortale: vtpote contra charitatem qua & nos &
proximos sicut nos diligere tenemur. Iudici tamen secundum iustitie ordinem sicut licet occidere ita licet mutilare malefactorem.