Vol. 8

INDEX SEV REPERTORIVM materiarũ ac vtriuſsque iuris deciſsionum quæ in ſsingulis ſseptẽ partitarũ gloſssis continentur: Copioſsiſssime atque luculẽtiſssime cõcinnatũ per Iacobum Boffæum.

SALMANTICAE. Excudebat Andreas à Portonarijs. 1555.

Iacobus Boffęus Lectori. S.

SCIO non defuturos candide lector, qui in hoc indice excerpendo vel ſseueritatem nimiam (ne dicam ſsuperſstitionem) vel negligentiam condemnent: cũm pleraque minutiora occurrant in indicem redacta, quæ reticere melius fortaſsſse fuiſsſset: pleraque etiam quæ fuſsius, magiſsque integra ſsententia explicari potuiſsſsent. Illi tamen cogitare debent hunc eſsſse authorem, qui in ſscribendis gloſssis parciſssima breuitate tantam rerum ac diſsciplinarum varietatem complexus eſst, vt in eis nihil mancum, nihil præter rẽ, nihil denique quod nõ aptè dictũ ſsit vſspiam offen das. Aliquãdo enim Laconiſsmo quodam ſsic aliorum dogmata, vel adducit vel re futat: vt ſsua mira fœlicitate, & arte ſstabiliat. Interdum etiam ſsic diſsputationem inſstituit: vt collatis hinc inde varijs doctorum ſsententijs, ſsuam aut breuiter aperiat, aut alienam confirmet Quin & minutiſssimis (vt ita dicam) punctis tantam quæſstionum ac deciſsionum copiam congerit: vt in eis omnibus ſsingularis doctrinæ & longæ lectionis aculeum interea relictum animaduertas. Quis igitur in his anguſstijs, ſsic quę ſsenſsit autor, poſssit colligere: quin aliquid breuius, aut curioſsius dictum vſspiam occurrat? Atque ea ratione ſsępenumero aliud ex alio infe ro: vel pluribus locis eandem ſsententiam tractari indico: vel etiam (cùm tota in dicis virtus ſsit copia atque inueniendi facilitas) ſsub diuerſsis dictionibus colloco, vt illã: Accuſsatio licèt regulariter in omnibus ferè criminibus, tollatur viginti annis: in crimine tamẽ adulterij per vim commiſssi: durat perpetuo. Et hãc, Adulterij accuſsatio quanto tempore duret. Quę poſsterior ſsententia priorem cõprehendit: tùm ꝙ ad eadem loca pertineat: tum etiam ꝙ non omnes, quo quęque ſsint inueſstiganda loco, nouerunt: & facilius occurrant quç pluribus locis ſsparſsa leguntur. Hæc qui cogitauerint candide lector, mihi fortaſsſse æquiores erũt, noſstriſsque laboribus non ingrati fruentur. Pręſsertim cùm ita curiosè, nec minùs cõmodè ſsingula loca vnde quęque deprompſsi, indicare ſstuduerim: vt ꝑ ſstellulas, & literas interlineales ad locum ipſsum, quaſsi manu deducam. Quod in cæteris gloſsſsarum indicibus hactenus factitatum non reperi, cùm eorum vel tibi ſsit prius integra pagina perlegenda, quàm quidquam inuenias: vel cum perlegeris ſsæpius operam perdas. Vale.
Loading...