Denique quatenus de dominio proximè
agebamus, an monachi
* Minoritanæ (quales sunt Franciscani, Dominicani, & reliqui)
qui nihil proprium habere possunt in communi, nec etiam in particulari in rebus comestibilibus, quæ sibi eleemosynæ loco & nomine elargiuntur, id dominium, an fortè vsum duntaxat habere intelligantur, dubitari
solet, quia huiuscemodi in rebus dominium
ab vsu vix separari potest, vt per totum tit. ff.
de vsufr. earum rerum quæ vsu consum. & l.
omnium. §. constituitur. ff. de vsuf. & sanè hac
in re stat constitutio Nico. 3. in extrau. Exijt.
qui seminat, de verb. sig. lib. 6. & in clem. exiui de paradiso, eod. tit. & Ioan. 22. in extraua.
|
ad conditorem. quæ quidem constitutiones
inter se dissidere videntur, S. Thomas 2. 2. q.
78. artic. 1. negat hisce in rebus dominium separari posse ab ipsarum rerum vsu. Sotus verò
vbi suprà, cuius sententia (iudice me) verior
est, adfirmat separari posse, negatq́ue eos monachos dominium habere in illis rebus non
magis quàm in alijs. nam & si tempore (inquit) necessitatis egenus rebus possit potiri
alienis ad suum vsum & victum necessarium,
non ideò earum dominium acquirit, sed nudum vsum facti. ideò (in quit) quòd ad talem
vsum his monachis datum esset, ab eis repeti
posset, si qui dedit, vellet fortè ad aliam causam magis
necessariānecessariam aut magis piam id conuertere: & vt conuiua non posset dapes mensa
paratas arripere, arreptasq́ue in domum suam
reportare, quia non ad istarum rerum dominium asse quendum, sed tantùm ad illum
designatũdesignatum vsum videtur inuitatus, ita & hi Minoritæ istarum rerum dominium non
intelligũturintelliguntur habere, sed tantùm designatum
earũearum
vsum, vt ad alios vsus eas conuertere nequeant. Nam & si tibi concederem, vt domum,
vel vestem, aut librum meum, si liberet, combureres, combussisti, non propterea videberis
domum tuam, sed meam
cōbussissecombussisse. Et cùm
Cassius, teste Appiano Alexandrino, & alijs,
*
postquam copias suas à Cæsarianis fusas in
ingenti illo prælio videret, impatientia
dololisdoloris, aut tædio vitæ, aut metu, ne ad Cæsarem
deferretur, iussit liberto suo, vt sibi necem inferret, paruit ille. non tamen quisquam diceret, eum libertum dominium Cassij acquisijsse, eò quòd eum peremit, non quoque reliquos homicidas trucidatorum dominos fieri.
Denique cùm iam ostenderimus proprij dominij id esse peculiare & natiuum, vt liceat
quidquid lubeat, etiam abutendo, prodigendo, dissipando, pro derelicto habendo, monachiq́ue huiuscemodi rebus comestibilibus
vesci
vtiq́;vtique possint, abuti verò, prodigere, pro
derelicto habere nequeant, quin à quocunque possessore domino earum eas vendicare
liceat, apparet eos dominium nunquam habuisse.