Et licet huic dubio videatur satisfactum ex
prædictis, nunc tamen magis specificè respondeo, quòd
* præsumuntur omnia solenniter
acta, & interuenisse omnia in commissione contenta, licet de substantia & pro forma requirerentur. & pro hoc in primis quod singulariter notat Specu. in tit. de emptione & venditione. §. nunc dicendum restat, ibi, breuiter
scias, quòd vbi decretum iudicis interpositum inuenitur, præsumuntur omnes solennitates fuisse adhibitæ, in tantum quod statur
venditioni, nisi pupillus ostendat, & c. Ecce
dictum expressum in terminis
nostręnostræ quæstionis. Nam in venditione & alienatione rerum
minoris, solennitas, quæ requiritur: & si in ea
aliquid sit prætermissum, corruunt actus. l.
magis puto. §. non passim de rebus eorum.
ibi, cuius officio in primis conuenit excutere,
&c. & in §. quærere, vsque in finem l. & in l. si
pupillorum, & melius in l. fin. C. de prædijs
minorum. cuius verba, decreti interpositio
Constantiniano prætore celebranda est probatis examinatisúe causis, vt pote, facta
rerũrerum
fide firma venditio perseueret, & sic patet
quod pro forma requiritur cognitio causæ, &
examinatio & probatio, vt res minorum possint alienari: & omnia debent procedere interpositionem decreti. vt d. l. fina. nam dicit,
decreti interpositio celebranda est, & sic in facto examinatis causis, &c. id est, si examinetur prius, quia illi Ablatiui resoluuntur in conditionem. l. à testatore, cum ibi notatis, de condit. & demon. & tamen licet dicta solennitas
requiratur pro forma & substantia actus: tamen ex eo quòd decretum reperiatur interpositum in dicta alienatione, præsumuntur omnia interuenisse, quæ requiruntur pro forma,
per dictum Specul. vbi suprà. Licet ergo pro
forma requiratur quòd iudices prædicti debent vocatis partibus inquirere alienationem
prædictam cessisse in
vtilitatẽvtilitatem ecclesiæ, vt eam
possint confirmare, tamen præsumitur propter decretum, quod interuenit,
pęrdictaprædicta causæ cognitio & indagatio, & omnia alia, quæ
prædicta
cōmissiocommissio requirebat, & hoc est, quod
dixit Bald. in l. non aliter, de adoptio. ibi, &
nota quòd vbi decretum reperitur interpositum, quod est necessarium ad
cōfirmationemconfirmationem
actus, semper præsumitur quod cognitio causæ & ordo iuris præcesserit, & allegat
prædictũprædictum
Speculatorem, & notab. verba Bald. dum dicit necessarium ad confirmationem actus. &
sic patet quod licet
* non tantùm pro solennitate, immò pro forma & de necessitate requiratur aliquid, cùm illud tantùm dicitur necessarium, quod pro forma requiritur. l. cum
hi. §. si prætor, de trans. ff. & in l. pact. ff. de contrahend. emptione, & in capitu. quia propter,
de electione. tamen si reperitur interpositum
decretum, præsumuntur omnia illa, quæ requirebantur pro forma, & sic de necessitate interuenisse in confirmatione. Licet ergo pro
substantia & forma deberent interuenire omnia contenta in prædicta
cōmissionecommissione, vt possit per prædictos iudices fieri confirmatio
cōtractuscontractus,, tamen ex eo quod reperitur sententia
|
confirmationis, & decretum
illorũillorum iudicum,
præsumuntur omnia interuenisse, & quod
prædicta commissio requirebat, & sic per decisionem Bald. de qua suprà, est determinatum in terminis præsentis dubij loquendo in
confirmatione. Præterea, pro hoc facit dictum
singulare Bald. in d. l. cum tri. §. si prætor, de
transa. Nam pro forma requiritur cognitio &
indagratioindagatio de causa, & modo, & personis, vt
valeat transactio, & decretum interpositum
super alimentis. & Bald. & Paul. & omnes
Doctores dicunt ibi expressè, quod omnia contrà in illo §. requiruntur pro forma, &
substantia, & si aliquid ex illis fuisset
prætertermissumprætermissum, corrueret omnis actus. casus est
ibi, literalis & communis suprascribentium
conclusio, & tamen hoc præsupposito dicit
ibi Bald. adde ad hanc glos. quòd vbi
* inuenitur processum, præsumitur quod ritè. Item
plus dicit Specula. quòd vbi reperitur decretum iudicis interpositum, præsumitur in dubio ritè & rectè, vt in Specula. de emptione &
venditio. §. nunc videndum. versi. & videtur,
&c. verba sunt Bald. aurea & singularia allegando prædictum Speculat. de quo suprà. &
sic patet quòd licet de substantia & forma requiratur quòd præcedat causæ cognitio, & vtilitas, & alia de quibus in d. §. ad hoc vt valeat
decreti interpositio super alimentis, tamen
si reperitur decretum
interpositũinterpositum, præsumuntur omnia interuenisse. Licet ergo de substantia actus & pro forma requirebatur, vt iudices
commissarij vocarent partes, & reciperent informationem, an alienatio facta cessisset in
vtilitatem ecclesiæ, tamen ex eo quòd reperitur in publica forma sententia confirmationis contractus
prædictorũprædictorum, præsumitur quòd
interuenerunt omnia contenta in commissione, licet illa pro forma & substantia confirmationis prædicti
cōtractuscontractus requirerentur. &
sic est decisum præsens dubium per d. Speculat. quod allegat Bald. in locis, de quibus suprà. Paul. de Castro tamen in d. §. si prætor. in
terminis nostris dicit sic, restringendo dictum
Specula. Specula. tamen in tit. de emp. & venditione. §. nunc dicendum. verb. & videtur. dicere videtur quod vbi reperitur decretum iudicis interpositum, præsumatur adhibita causæ cognitio, quod nullo modo videtur verum,
per hunc tex. nisi in instrumento expresse hoc
caueatur: & tunc videtur sufficere quod dicatur causa cognita, licet non ex primantur particularia, & in hoc potest esse vtile dictum Specul. & ita tenebat Bald. per notata in l. 1. C. de
fide instru. & iure has. fis. lib. 10. ecce singulare
dictum Pauli dicentis, quod dictum Specul.
est verum
absq;absque dubio, quando in instrumento dicitur, quod decretum est interpositum
causa cognita, ex hoc solo quod sic dicatur, licet particularia non exprimantur, in eo præsumuntur omnia quæ
formāformam &
substantiāsubstantiam requirebant, vt in casu dicti §. in quo loquitur Paulus, & in
exẽploexemplo quod ibi ponit, quod est
proprium quando requiritur, quòd cedat in
vtilitatem, & quod præcedat cognitio causæ
ante interpositionem decreti pro forma. Sed
cum in prædicta sententia confirmationis fit
mentio non solùm quod causa cognita confirmârunt prædictum contractum, imò quod
magis est, de citatione partium, & de probatione & informatione recepta, & de omnibus
contentis in commissione præsumuntur omnia interuenisse: licet pro forma requireretur.
d. auth. multo magis. maximè quia perlapsus
tanti temporis 42. ann. præsumuntur omnia
rectè, & solenniter acta, & ex lapsu decem annorum. l. si filius, cum similibus. C. de petitione hæred. quanto magis ex lapsu 40. annorum, vt probatur, & sic titulus in præscriptione regulariter requiritur, & pro forma l. nullo. C. de rei vendi. l. diutinam. C. de longi temporis præscriptione. tamen Bal. & Salice. in d.
l. diutina. intelligunt
* in præscriptione
longi temporis, scilicet 10. an. sed maior transcursus temporis eum præsumit & sublatam
esse malam fidem. casus est in l. fin. C. vnde vi.
qui non est alibi, secundum Barba. in c. apostolicæ. colum. 1. de dona. igitur præsumuntur
ex lapsu temporis, titulus & bona fides, & omnia quæ requirebantur pro forma, ergo à fortiori in proposito vbi maius tempus fluxit. &
in proprio casu dicit hoc Cynus, Paulus, & Salice. & omnes in l. emancipatione. de fideiuss.
Innocen. & omnes in c. quoniam contra. scilicet
* quod in facto antiquo deciso per
sentẽtiamsententiam omnia præsumuntur solenniter acta, &
quòd interuenerunt, licet non appareant acta, sed sola sententia. sed certum est quòd in
sententia aliqua requiruntur pro forma, &
substantia ad hoc vt valeat sententia, vt in clementina, pastoralis, de re iud. & alia quæ etiam per partes renunciari
nōnon possunt. c. de causis, cum ibi notatis. de officio delega. cum similibus. & quòd sententia feratur in scriptis,
ista pro forma requiruntur, & alia tamen
pręsumunturpræsumuntur intercessisse, si sententia non apparet lata de recenti, sed ex antiquo. ita tenent
omnes, vbi suprà, sed sic fuit in proposito, vt
sæpe dictum est, ergo, &c. & in expresso quod
tantùm sufficiat lapsus 10. an. in sententia, vt
omnia
pręsumanturpræsumantur intercessisse ritè, & rectè,
tenet Hosti. & Ioan. Andre. in c. in præsentia,
de renuncia. & in c. cum inter. de re iudi. &
Bar. in l. admonendi. ff. de iureiur. Bald. in c. 1.
de milite vasallo qui contu. & in l. sciendum.
ff. de verbo. oblig. per d. l. si filius, cum alijs loquendo in sententia. Plus dicit Ioan. Andr. in
d. §. cum inter. in fin. quod quando sententia
est ex antiquo prolata, præsumuntur omnia
& pro contestatione & processu, & pro alijs,
quæ requiruntur. & dicit quod dicitur factum
antiquum, ex quo lapsum est biennium, secundum Hosti. & dictum c. quoniam contra.
& alia iura, quæ videntur contrà dicere, lo|
quentur in facto de recenti, scilicet quando
aliquid operatur, vel allegatur, contra sententiam ante biennium ex die, quo fuit lata.
IdẽIdem
tenet Ioan. Andr. in d. c. in præsentia, & ibi
Hosti. ergo à fortiori in casu nostro, vbi sunt elapsi 42. an. & vide omnino Paul. in d. l. emancipatione.