MAla fides non impedit
* præscriptionem quando
cōtractuscontractus
fit per
procuratorẽprocuratorem, vel eum qui
subest nostræ potestati (vt est
filius vel seruus) si quidem dominus tantùm non etiam is per quem contractus fiebat, habebat malam fidem. Ita tenent
Bald. & Angelus in l. super longi. C. de longi
tempor. præscriptio. per l. eum qui. §. in hac. ff.
de public. in rem actio. Glo. in l. huiusmodi.
ff. de contrahen. empt. Gloss. in l. cum mancipium. ff. de ædi. edict. per Azonem in summa.
C. de ædil. ædict. colum. pen. versic. sed si quæras.
* Quod obtinet de iure ciuili non de iure
canonico, quo iure noceret domini mala fides, teste Balbo de præscription. in 3. part. 3.
partis prin. q. 18. Limita secundò vt mala fides
aut bona fides procuratoris non sit in consideratione, sed tantùm domini, quò ad singularem successorem, vnde si rem alienam quam
tuam esse putabas per procuratorem qui eam
alienam esse sciebat mihi vendidisti, præscribere possum, quia non videor ab authore malæ fidei emisse. Ita Barthol. in l. qui fundum.
§. procurator. ff. pro emptore. Alexand. in l.
|
Pomponius. §. cum quis. colu. 4. ff. de acquiren. possessio. Balbus, vbi suprà. Quæ quidem
limitationes veræ sunt in se, sed principalis
conclusio suspecta videtur, nam vtriusque iuris definitio
dũdum præscriptionẽpræscriptionem cũcum mala fide procedere negauit, id
prospectũprospectum voluit, ne qui sciebat
alienũalienum se possidere inde
lucrũlucrum se facturum
sperans tardior & segnior in restituendo fieret, quæ ratio non minus vrget quando rei alienæ possessionem perseruum vel
filiũfilium quæsiui, quàm si eam per me ipsum quærerem, vtroque enim casu tardior in alieno restituendo reddar, si lucrum
pręscriptionispræscriptionis inde facturum me spero, quàm essem si id minimè euenturum scirem, ergo habebit locum capit. possessor. de regulis iuris. lib. 6. c. vigilanti. capitu.
fin. de præscription. in princip. Institu. de vsucapion. transfor. cum simil. nisi dixeris, superiorem conclusionem procedere quando contractus fiebat per procuratorem, vel filium, vel
seruum ignorante domino vel patre, seruus
enim vel filius contrahendo, & possessionem
corporalem apprehendendo ius possessionis
naturaliter quæsiuit. l. 1. in princip. vbi ex naturali possessione. l. 3. ff. de acquiren. possessi.
iure enim naturæ hi sunt integri status. l. quod
attinet. ff. de reg. iur. vnde tale ius eis per prius
cohærens, postea transitum facit ad patrem
vel dominum, quia penes eos residere nec momento potuit. l. placet, de acquiren. hæredita.
l. acquiritur. ff. de acqui. rerum domi. nam domino vel patri inscijs, vel
etiāetiam inuitis acquirerent serui vel filijfamiliàs. l. seruus
vetātevetante. ff. de
verborum obliga. per totum. Institut. per quas
perso. nob. acquir. & hac ratione per alluuionem rei alienæ dominium nobis etiam inuitis & ignaris acquiritur, vel
ẽtetiam scientibus alienum esse. §. præterea. Inst. de
rerũrerum diuisio. l. adeo. §. præterea per alluuionem. ff. de acquiren. rerum domin. ergo pari ratione nobis
etiam volentibus acquiri potest ius possessionis per seruum vel filium, sed quò ad ius præscribendi dubito, dic ergo quòd quandiu
ignoraui nomine meo seruum procuratoremúe aut filium meum emisse, & possessionem accepisse tandiu, & si sciam illam rem esse alienam, tamen cùm ignorem me eam possidere, non possum videri mala fidei possidere, cùm bona aut mala fides pendeat ex animo nostro. l. penul. C. de euict. sicq́ue si per
eas personas tandiu ignorante me retenta
posssiopossessio fuit, quòd expleta fuit præscriptio eam
rem optimo iure quæsiui. Cæterùm si ante
completam præscriptionem cœpi intelligere,
eam rem me per illas personas possidere, iam
scio alienum me possidere, sicq́ue sum in mala fide, quæ etiam superueniens post cœptam
præscriptionem nocet de iure canonico, sumq́ue in mala fide, eo quòd possum & debeo iubere eas personas eam restituere, vel id ipsemet facere debeo. l. semper qui non pro hibet.
ff. de reg. iur. leg. qui patitur. ff. manda. & quia non sufficit abstinere à malo, nisi fiat, quod
bonum est. leg. fi ita stipulatus essem abs te, &
ibi Barthol. ff. de verbor. oblig. vide capitu. 79.
numero 41.