Prædicta regula
* procedit in conditione
mixta, pendente ex facto duorum, vt in d. l.
legatum, cum similib. quid autem in conditione casuali, dicitur idem, scilicet quòd si deficiat per casum, imò qualitercunque habetur
pro defecta, & non pro impleta, ita tenet glo.
ordinaria in regula l. sub diuersis. ff. de cond.
& dem. & in l. in testamento, eod. tit. Bar. in d.
l. in testamento, & in l. 1. in princ. de instit. &
substi. & ibi Bal. 10. oppositione. Idem Ang.
Pau. & Alex. ibi, & per omnes in d. l. in testamento. Idem tenet Dinus in regula imputari,
de regu. iuris, lib. 6. Idem est dicendum in
cōditioneconditione mixta, pendente ex facto vnius, & viribus fortunæ, iuxta l. si pater. C. de institu. &
substi. & tenent dictæ glossæ suprà allegatæ, &
Doctores communiter in locis suprà relatis,
ratio est, quia quando aliquis instituitur, vel
aliquid relinquitur sub conditione casuali, testator solùm respicit casus euentum, & nullo
modo factum instituti, ideò quocunque modo conditio deficit, impedit dispositionem,
& eadem ratione in mixta, quæ partim pendet ex viribus
fortunęfortunæ, istam rationem ponit
Bar. in d. l. 1. C. de instit. & substi. & in d. l. in testamento, & multi sequuntur, est tamen aduertendum, quòd pro dicta oppositione Bar.
in d. l. 1. allegat. C. de cad. tol. §. sin autem aliquid, & etiam Bal. ibi, & Dinus in d. regula
imputari, de quo scilicet an ille tex. hoc probat, ego vehementer dubito, primò, quia ille
tex. loquitur in casuali conditione, & mixta
ex viribus fortunæ, &
etiāetiam in potestatiua, ergò ille tex. loquitur in omnib. illis conditionibus, si intelligeretur,
ꝙquod quando deficit
cōditioconditio
per causam, deficit
relictũrelictum, ergò intelligeretur
etiam in potestatiua, scilicet quòd deficiens
percasum, faceret deficere relictum,
secundũsecundum
hoc est falsum l. quæ sub conditione. §. quoties. de condi. insti. & infrà dicam. ergò licet
ille tex. dicat indistinctè, quando superstite
legatario conditio deficit, euanescat legatum,
potest intelligi quod deficit alio modo, non
aũtautem casu fortuito, præterea quando vna determinatio respicit plura determinabilia, debet
ea terminare vniformiter. l. quamuis. l.
hęreditatemhæreditatem. C. de impub. & alijs. l. nam hoc iure.
de vulg. & pupill. & C. de milit. testa. l. in testamento. modò sic illa determinatio, s. quòd
quando conditio deficit, deficit relictum, vt
d. §. sin autem, respicit plura determinabilia, s.
legatum relictum sub
cōditioneconditione casuali, mixta vel potestatiua, ergò debet ea pariformiter
determinare. aut ergò dicimus, quòd illa verba, quòd
quādoquando cōditioconditio deficit, deficit
relictũrelictum,
intelliguntur, quòd quando conditio deficit
alio modo,
quāquam per casum fortuitum, & tunc
nil facit ad propositum, aut intelliguntur,
quòd conditio deficit etiam per casum, &
tũctunc
comprehenderet etiam conditionem potestatiuam perdictam regulam, quòd
quādoquando vna
determinatio, &c. hoc autem dicendum non
est, quia contra d. l. quæ sub conditione. §. quoties ergò. §. sin autem. aut nihil facit, aut sequeretur absurdum, scilicet contra d. §. quoties,
quod non est dicendum. Nec obstat text. in
dict. §. sin autem, dum dicit, spectari oportet
conditionis euentum, & sic videtur indistinctè dicere à contrario sensu, quòd si non existat conditio, non debetur legatum, ergò siue
per casum, siue alio modo deficiunt,
nōnon debetur, quia respondeo, quòd
nōnon obstat, nam certum est, quòd de natura cuiuscunque
cōditionisconditionis est, quòd debet expectari conditionis
euẽtuseuentus, aliàs non incipit deberi. l. legata sub
cōditioneconditione, cum similib. de conditionib. & demon.
imò quod est plus, debet impleri in specifica
forma. l. qui
hęredihæredi. de condit. & demon. imò
quod est plus, etiam si ille, in quem debet impleri, sit incapax, debet tamen impleri saltem
de facto, vt sic impleatur in specifica forma. l.
Mæuius, eod. tit. & tamen licet ll. omnia ista
requirant, vt implemento conditionis potest
impleri per æquipollens. l. si mater,
cũcum simil. C.
de insti. & substit. Item si stat per eum,
cũcum quo
debet impleri, habetur pro impleta. l. 1. C. de
instit. & substi. cum similib. licet ergò ille tex.
velit, quòd si non sequitur euentus, non debeatur, non propterea probat, quòd si non sequitur propter casum fortuitum, quia potest
non sequi multis modis, scilicet quia noluit,
vel quia non potuit, & hoc quia
nōnon potuit, potest multis modis contingere, & sic non concludit iste text. Præterea si intelligis, quòd
nōnon
est secutus euentus propter casum, & quod
ideò non debeatur, contradiceret dict. §. quoties. l. quæ sub conditione, ne ergò contradicat, intelligamus quòd alio modo defecit,
quāquam
per casum, quia expedit iura concordare, &c.
& quia euitanda est legum correctio, &c.