Decimò intellige sufficere
* quòd ea allegatio bonæ fidei etiam post conclusum in
causa secundum Antonium Imolam, Afflictum, Tiraquel. & Alexand. in locis relatis suprà versi. 8. quibus adde idem tenere Decium
consilio 267. Panor. in c. dudum. 1. colum. 2. de elect. & iterum Andream Tiraquell. vbi suprà versic. intellige & Marcum Mantuam, vbi
suprà. Vndecimò
* intellige vt procedat etiam si ea bona fides nec probetur neque etiam
allegetur, etenim licet reliquæ iuris præsumptiones sint allegandæ, isthæc tamen bona fides adeo à iure præsumitur, tamq́ue æqua, naturalis & indubitata præsumptio est, vt nec
eam allegare necesse sit. Ita tenent Antonius
Butrius & Ioan. Imolensis in c. præterea. 2. de
transa. Panorm. in c. fi. colum. octaua. de præscrip. Barba. consi. 41. illud ad feram. columna
10. lib. 1. Idem Andreas Barba. consilio 50. col.
9. eod. lib. & consilio 18. columna penul. libro
2. &
cōsilioconsilio 70. eod. lib. per c. auditis, & c. cum
olim, de præscript. vbi nulla bonæ fidei mentione facta præscriptio allegata fuit, & satis
fuit.
* Cùm enim (inquit) Barba. notorium
est ex iure, non expedit allegari, quinimmò
iudex illud ex officio supplere vel attendere
debet per cap. Raynutius. de testamen. vbi iudex iudicauit super notorium minimè allegatum, vt ibi notant Ioannes Imolensis & Panor. Idem Panor. in c. afferte. de præsumptionibus. Baldus in leg. prima. C. vt quæ desunt
aduo. Felin. in capit. adhæc. columna nona de
appella. Nec dubium est (in quit Andr. Tiraquell. vbi suprà) quin bona fides oriatur ex iuris notorietate, vt fusiùs suprà disseruimus. ergo eam allegari non expedit, iuris enim præsumptio liquida probatio est. Glo. in leg. tutor qui repertorium. C. de peri. tutorum. leg.
licet Imperator, & ibi plenè Alexand. & Iaso.
ff. de legat. 1. per Andream Barba. consilio 74.
scripsit Psalmista libro quarto. rursusq́ue consilio omnium nouissimo. Contrariam tamen
partem vt hæc bonæ fidei præsumptio necessariò sit alleganda, tenent Bald. in dict. l. super
longi. C. de longi tempo. præscripti. Idem Baldus in dict. l. quicunque. C. deseruis fug. Andreas Tiraquell. vbi suprà, Marcus Mantua c.
57. d. lib. 3. locorum communium, quia alios
allegant huius sententiæ auxiliares, vt attigimus suprà versicu. 8. sed superior pars vt receptior ita & verior nobis videtur, quæ materia
à nostris cæca & nebulosa relicta nobis videtur, quæ vt liqueat considera nonnullos casus,
Primus quando bonæ fidei mentio fit explicitè, alter quando implicitè, vltimus quando
nec implicitè, nec explicitè. Primo casu omnes conueniunt sufficere, veluti si agenti rei
vendicatione allegaui, me rem illam titulo & bona fide per tempus legitimum possedisse, sicq́ue præscripsisse. Secundo casu
non satis sese explicant veluti si rei vendicatione agenti obieci præscripsisse me, nulla bonæ fidei mentione facta, sed satis est dixisse,
præscripsisse me, quia intelligendum est ritè
& rectè, argu. l. non putauit, in principio, cum
ibi notat. ff. de bonorum possession. contra
tab. & illud
verbũverbum est intelligendum in pleniore significatu. §. sed quoties. Instit. de iure nat.
|
& id perfectum est quod ex omnibus suis partib.
cōstatconstat. l. 1. ff. de origine iuris.
sicq́;sicque qui dicit
se
p̃scripsissepræscripsisse de perfecta (&
cũcum omnibus suis
legitinislegitimis qualitatib.) præscriptione intelligit,
ne aliter inutiliter processisse videatur, nihil enim & inutile paria sunt. §. fin. Institu. quibus
mod. testam. infir.
* & denique appellatione
rei simpliciter prolatæ,
cōprehẽdunturcomprehenduntur omnes
suæ part es siue illæ quotitatiuæ sint. l. Mæuio,
in prin. in verbo, totus. ff. de lega. 2. l. coniunctim, in verbo, solidam rem. & verbo, solidam
hæreditatem. ff. de legat. 3. l. hæc scriptura. leg.
si separatim. ff. de condi. & demon. §. si eadem
res. Institu. de lega. l. si pluribus. ff. de lega. 1. l. si
quis cum totum. ff. de excep. rei iudi. leg. cum
quæstio. C. de lega. l. vnica. §. vbi autem, cum
§. sequen. C. de cad. toll. siue illæ etiam sint
partes integrales vel subiectiuæ, vt in leg. qui
vsumfructum, vbi plenè notant Bartho. & Ias.
ff. de verb. obli. & d. l. cum quæstio. leg. 1. §. interdum, in verbo, in solidum. leg. inde Neratius. ff. de vsufruct. accres. ergo qui se præscripsisse ait omnes partes per qualitates ad præscriptionem necessarias (siue possessio sit, siue
titulus, siue bona fides) comprehendisse implicitè videtur, facit egregius text. in l. Titius,
in prin. ff. de liber. & posthum. vnde apparet à
Barbatio parum aptè allegatum fuisse
textũtextum
in d. c. auditis, & d. cap. cum olim, de præscrip.
quando quidem ibi non est verum, bonam fidem allegatam non fuisse, quinimmò eo ipso
quòd præscriptio allegata fuit, bona quoque
fides implicitè allegata intelligitur, & sic ita
responsuros verisimilimum est, non solùm illos qui affirmant bonam fidem allegari non
oportere, sed etiam eos qui contendunt allegari oportere, quando quidem hic implicitè
allegata videretur. Vltimo casu quando nec
implicitè, nec etiam explicitè allegata fuit,
sed duntaxat dictum fuit à reo, se eam rem
per tempus ad præscribendum legitimum, legitimaq́ue ex causa possedisse, licet hic nulla
mentio fiat de bona fide, adhuc sufficeret,
quia ea à iure præsumitur, vt suprà latissimè
ostendimus, id quod in iure notorium est, vnde fit, vt superuacua ea allegatio videatur, sicq́ue à iure desiderari minimè sit verisimile, sed
omnino inciuile, arg. l.
hęchæc stipulatio. §. diuus.
ff. vt lega. nomine caue. leg. non cogendum. §.
Sabinus. ff. de procura. leg. Cornelius. leg. iam
dubitari. ff. de hæred. Instit. leg. verba hæc. ff. de
cond. inst. & potissimùm, quia si verum amamus, vsucapiones in sola possessione legitima
nituntur, nec bonam fidem desiderant positiuè, sed tantùm
malęmalæ fidei vitium abesse, nec
titulum desiderant, sed tantùm iustam aut tolerabilem possidendi causam, vt per leg. tert.
ff. de vsucapion. fusè ostendimus infrà capit.
77. numero decimo. cum præced. & sequen. &
capit. 72. & capit. 81. Sicq́ue qui legitimi temporis possessionem ex iusta causa emanantem
allegauit, sufficienter allegasse videtur, nec quicquàm vltra desideratur, vt dictis in locis
ostendimus aduertentes isthæc à nostris non
satis vnquàm fuisse præuisa. Et diximus suprà part. 3. per totam.
* Redeundo ad nostram
bonæ fidei præsumptionem, cùm ostenderimus, eam præsumi in homine à natura,
inq́;inque
eo naturaliter esse innata virtutum semina,
inde pari ratione descendit, vt ex possessione
præsenti dominium à lege præsumatur, aliter
enim
cũcum per l. quærebatur. C. vnde vi,
præsumptũpræsumptum sit, quòd ad me
nōnon pertinet id ad alios omnino pertinere, certè si lex, quod possidet meum esse non præsumeretur, iam alienum possidere præsumeret. sicq́ue me malum hominem esse malamq́ue fidem habere, contra ea
quæ suprà fusè ostendimus, sicq́ue in specie vt
ex possessione præsenti dominium habere
possessorem præsumptio sit, tenent Glo. in l.
penu. in verb. amoueri. ff. de condi. inst. quam
ibi sequuntur Barthol. Bald. Angel. & Paulus
Castren. ibi Barthol. Angel. & Paulus Castren.
in leg. Titia. per text. ibi. ff. solut. matrim. &
Abb. & in d. leg. penul. columna prima. & Nicolaus Boerius. deci. 42. alia insuper Angel.
in leg. filiusfamiliàs. §. ijdem principes. ff. de
legat. 1. Barbatius consilio 50. libro primo. numero duodecimo.