Quid dicendum
* & sanè ipsa veritas est
non esse contra ius aut æquitatem naturalem,
quinimmò omni iuri & æquitati arridet, tantum abest vt aduersari videatur. nam quamuis iure naturæ iniquum sit alterum alterius
iactura & iniuria locupletem fieri. l. iure naturæ. suprà allega. l. nam hoc. ff. de condit. in debit. cap. locupletari. de regu. iuris. lib. 6. & iuris præceptum sit, Alterum non lædere. l. iustitia. 2. resp. ff. de iustit. & iure. §. iuris præcepta.
Inst. eodem titulo. & iuris diuini & naturalis
præceptum est, vt Quod tibi non vis, alteri
nōnon
facias, vt per Cagnolum, vbi suprà, ad finem.
Tamen hæc omnia moderantur, & cessant ex
voluntate & concessione ipsius domini: quia
tunc ex diuerso nihil tam naturali æquitati
conuenit, quàm voluntatem domini rem suam in alium transferre volentis ratam esse, ita
ait tex. in §. per traditionem. Inst. de rerum diuisione. l. nemo. ff. de pactis. l. prima de sacro.
ecclesi. l. traditio. ff. de acquirend. rerum dominio. l. traditionibus. C. de pactis: nec refert ea
voluntas expressa, an tantùm tacita sit l.
certũcertum.
ff. si certum petatur. l. cum ex filio, vbi multa
per Iaso. in principio. ff. de vulga. l. prima, vbi
per Iason. C. qui admitti gloss. not. vbi per omnes in l. 2. §. sed quia veremur. C. de iur. calum.
* Nec dubium est quin ex legis interpretatione qui rem suam per tempus à lege definitum
ab alio possideri patitur, is alienasse eam videatur vel pro derelicto eam habendo, vel eam
possessori
cōcedendoconcedendo. l. alienationis verbum.
ff. de verb. significatio. ibi, vix est enim vt non
videatur alienare, &c. iuncta l. prima & 2. ff.
pro derelict. Nec ad rem pertinet
* quòd fortè domini animus diuersus fuit. nam & similiter qui expressis verbis se rem suam mihi
cōcedereconcedere ait, fortè diuersum animum habuit,
argumentum l. diuus. ff. de milita. testamento. §. planè. Institutione eodem titu. l. an inutilis. ff. de accepti latio. l. non solùm. ff. de acti.
& obligation. l. non figura, eodem titul. leg.
hæredes mei. §. cum ita. ff. ad Treb. voluntas enim hominis soli Deo certa esse potest, &
præterea nemini.
* Nam & ipsa verba indicia
tantùm non etiam certitudo sunt nostræ voluntatis. l. Labeo. ff. de supel. lega. id quod eleganter Cicero definiuit in oratione pro Cecinna, Verba, inquit, reperta sunt quæ indicarent, non quæ impedirent nostram voluntatem, propter verbum Indicarent, vnde nec
etiam scriptura intelligitur nostram voluntatem certò declarare, sed tantùm indicare, verosimiliter d. l. non figura. vnde eleganter
idem Cicero, vbi suprà, ait, Scriptum sequi,
calumniatoris est, boni verò iudicis, voluntatem scriptoris defendere. Cùm ergo qui rem
suam præscribi patitur, eius alienationi consentire videatur, succedit regula, Quòd damnum quod quis sua culpa patitur, sibi & non
alij debet imputare. c. damnum, de regulis
iuris lib. 6. Nec dubium est, quin id quod nostrum est, licet sine facto nostro à nobis auelli nequeat. l. id quod nostrum. ff. de regulis
iuris. tamen appellatione facti etiam non
*
factum continetur, secundum Philippum
Decium ibi per §. si vxor. Inst. de nupti. ibi, melius facerent si se abstinerent. l. in facto. ff. de
conditition. & demon. facit l. cum de in rem
verso. ff. de vsuris, & quæ plenè habentur per
Gloss.& omnes in l. si certis annis. C. de pactis. l. si quis diuturno. ff. si ser. vendi. ergo ex
facto ipsius dominium rei suæ abs se recessit
interpretatiuè. Id quod sufficit: quia, vtiam
ostendimus, humana cognitio, quò ad hominum
volũtatesvoluntates, secundum interpretationem
tantùm, non secundum certam scientiam procedit. Quinimmò (quod plus est) etiam is qui
*
dereliquit rerum suarum amissioni & pœnæ
consentire videtur, vt ff. de iure fisci. leg. Imperatores, ibi. te huic pœnæ subdidisti. leg. finali. C. ad legem Iuliam maiest. ibi, quodammodo sua mente punitur, tradit Angelus in §.
furtorum. Institutione de obligatione ex malefici. Iason in l. prima. §. sublata tam in prima
quàm in secunda lectura. ff. ad Trebell. an Florianus in leg. inde Neratius. §. finali. ff. ad legem Aquiliam, dixi plenè de success. crea. lib.
primo. §. 10. ad finem. num. 665. Fit enim ea
legis interpretatio, vt is præsumatur maluisse
rerum suarum dominio carere, quàm à maleficio abstinere, vt dictis legibus, quantò ergo
iustius in specie nostra interpretatur lex, vt qui
rem suam per tantum tempus patitur ab alio
possideri, maluerit aut maluisse videatur rei
suæ dominio carere
quāquam eam accipere, sine eo
quod liberalitatem in possessorem exercere
velit, iuxta titulos ff. C. & Institutione, & in
decret. de dona. siue quod eam rem pro derel.
habere voluerit, id quod licet, vt leg. prima. &
2. ff. pro dereli.
* cum & res nostras possimus
|
prodigere aut eis abuti. l. sed & si leg. §. consuluit. ff. de pet. hæred. ibi, dum re sua se abuti
putant. l. 1. §. & magis, in verbo prodigit. ff. si
quid in fraudem patro. leg. quia autem. §. 1. &
etiam in princip. ff. quæ in fraudem creditorum. in re enim sua quilibet est moderator
& arbiter etiam abutendo, vt dictis legibus.
& leg. in re mandata. C. mand. l. non vsque. ff.
si à parente quis fuer. man.