Vnde in vsu forensi sæpè dicebam, quod
cùm bona fides orta etiam ex iniusta causa vel
titulo sufficiat ad præscriptionem illam, quæ
sine titulo procedit, qualis est præscriptio triginta annorum. l. sicut. l. omnes. C. de præscriptione triginta annorum. quæ quidem iura
etiam iure canonico manent incorrecta, vbi
adest bona fides, vt tenent communiter Doct.
ibi, & dixi suprà capitulo proximo, cum præcedent. nam si habeo bonam fidem in re soli,
quam inscius emi à minore viginti quinque
annis sine decreto, vel sine authoritate tutoris, quem ille habebat, tunc licet hæc bona fides non sufficeret ad hanc rem præscribendam longo tempore, quia in tali longi temporis præscriptione requiritur titulus legitimus. l. vnica, de vsucapion. transform. l. nunquam. ff. de acquirend. rerum dominio. capit.
qui contra iura. de regulis iuris. l. 1. C. de bonis maternis. l. quemadmodum. C. de agric.
& censi. lib. 11. titulus autem illegitimus, &
improbatus habetur pro non titulo, vt dictis
iuribus, & l. final. C. pro donato. tamen vbi
titulus non requiritur, si is interueniat, licet
minus legitimus, aut à lege improbatus, sufficit ad inducendam bonam fidem, eaq́ue bona fides ab hoc etiam iuris errore causata sufficit ad præscriptionem, vt est vera & communis opinio, quam tenuit Gloss. in l. 2. C.
vbi causa status agi debeat. Antonius & Imola in cap. peruenit. per text. ibi, de empt. &
vend. Paul. consilio 44. colum. penulti. lib. 2.
*
Anton. in cap. de quarta, de
pręscriptionpræscription. Barto. colum. penult. & ibi Paul. in l. Celsus. ff. de
vsucapion. Antonius in cap. final. de præscrip.
vbi Imola columna quarta. Felinus in dicto
capitu. de quarta. numero 34. Balbus in dicta l. Celsus. 4. nota. Anton. Rub. consilio 85. vbi
hanc dicit communem Episcopus ciui Rod.
in capitu. possessor, de regulis iuris. in sexto.
part. 2. §. 7. Paulus Castrens. consilio 44. colum. penult. lib. 2. quia is titulus illegitimus,
vbi nullus titulus necessarius erat, non nocet, cùm interuentus illius rei, quæ necessaria
non erat, non soleat nocere. l. vnica, in princ.
C. de rei vxor. actio. sicq́ue præscriptio triginta annorum contingit & procedit ex ista bona fide orta, & profecta ab isto titulo, & causa erronea, & non legitima, quod quidem regulariter procedit, sed vbi agimus de præscribenda re vel iure, in qua is contra quem præscribebatur habebat intentionem suam fundatam de iure, vt sic contra eum non curreret præscriptio temporis breuioris, quàm annorum, & tunc cum titulo (quale est in terminis dicti capit. 1. de præscript. in 6.) tunc
is titulus improbatus & illegitimus, & ea
bona fides inde profecta non sufficeret ad
præscribendum, non magis, quàm si nullus
titulus interfuisset. Idemq́ue dicebam in dictis reditibus regalibus (quos alcaualas vocamus) præscribendis, in quibus similiter Rex
noster fundat intentionem suam de iure, &
per hoc contra eum currit sola præscriptio
longissimi temporis non aliter, quàm cum
tituli interuentu, nam tunc licet interueniat
is titulus illegitimus, & bona fides erronea
ab illo illegitimo titulo profecta non sufficeret ad præscriptionem inchoandam.