Nunc descendamus ad exempla, quia superiores conclusiones sunt communiter receptæ à plerisque tam
TheologorũTheologorum quàm Iuristarum. Hinc enim fit, vt si putator ex arbore
deiecto ramo hominem vulnerauit aut occidit, si quidem proclamauit vt transeuntes possent sibi præcauere, homicidij reus non erit,
quia & rei licitæ operam dabat, & adhibuit
proclamando debitam solitamq́ue diligentiam.
Idemq́;Idemque in resartore tectorum, si id fecit,
dum tegulas tecti componeret. Idem si medicus seruum, vel liberum hominem dum curaret mediocri & debita diligentia vsus fuit, licet ex vulnere vel morbo perierit, similiter homicidij reus non erit: quia & dabat operam
rei licitæ, & adhibuit debitam diligentiam.
Idem si mulio aut auriga, qui currum ductabat, proclamauit, vt sibi præcauere possent
transeuntes, licet tunc rotis currus seruus vel
homo liber saucius aut occisus fuerit, homicidij reus non erit.
CęterùmCæterùm in omnibus his speciebus & similibus, si debitam illam diligentiam non adhibuisset, reus esset homicidij,
nōnon
tam dolo quàm culpa commissi, sicq́ue ordinaria pœna vltimi supplicij non afficeretur,
sed alia extraordinaria & mitiore iuxta modum mensuramq́ue culpæ. Neque ad rem pertinet, quòd
* vbi non est animus nocendi,
non videatur esse delictum, l. diuus, cum ibi
plenè not. per Glo. & Doct. ff. de offi. præs. (vt
in furioso & similibus) vbi autem delictum
nōnon est, ibi nulla pœna esse debeat. l. 1. ff. de iust.
& iur. l. absentem. in prin. ff. de pœnis. Vnde
Cicero lib. 1. Offi. Cauendum
* (inquit) est ne
maior sit pœna, quàm culpa, Nec dubium est,
quin vbi culpa nulla est, ibi quælibet
pęnapœna culpa maior vt sit necesse est. Nam ad hoc respondetur, quòd siue illi, putator, vel tecti sartor,
vel medicus, vel mulio debitam diligentiam
adhiberi desierint, & per hoc vulnus homicidiumúe
secutũsecutum fuerit, siue exactam
diligentiādiligentiam
adhibuerint, si
tamẽtamen imperitia eorum vulnus
|
homicidiumúe fuit subsecutum, semper videntur in culpa esse, quia vel intellexerunt,
vel intelligere debuerunt, ex tali negligentia,
vel imperitia, verisimiliter tale homicidium
aut vulnus subsecuturum esse, eamq́ue imperitiam aut negligentiam esse verisimilem occasionem illius mali futuri, sicq́ue huic periculo concessum præstiterunt taciti, & culpæ
rei sunt, tum quòd
* culpa est immiscere se rei
ad se non pertinenti. l. culpa est. ff. de reg. iur.
ad imperitum verò cuiusque artis eam exercere & profiteri
nōnon pertinet, tum etiam quod
* in genere videntur de illo periculo cogitasse,
eiq́;eique periculo sese commisisse & exposuisse,
sicq́ue in sententiam Domini incidisse dicentis: Qui amat periculum, peribit in illo. Iuncta l. qui iure militari ff. de mil. testa. Simillimum est, quod in delictis suo consensu plecti
vnusquisque videtur. l. Imperatores. ff. de iure
fisci, ibi tu te huic pœnæ subdidisti, & l. fin. C.
ad legem Iulia. maiest. ibi, quodammodo sua
sponte punitur. Cogitauit enim aut cogitare
intelligitur, qui delinquit inde punitionem
pœnamq́ue legalem profecturam esse, dixi
plenè de succ. crea. lib. 1. prope finem. nu. 665.
sic ergo & in specie nostra, qui
* sese per imperitiam suam, suamúe negligentiam ignorare
nōnon debuit causam occasionemúe certam
aut verosimilem daturum mali futuri, illius
quidem mali reus & obnoxius erit, ita probatur in §. 1. cum tribus sequen. Inst. de lege Aquil. cum similibus. ideo, vt legitur 4. Genesis
Homicidium viro Lamech imputatum fuit,
qui bestiam figere conatus hominem transfixit iaculo. Item legitur Exodi 21. Si quis percusserit mulierem
prægnantẽprægnantem, & abortum illa
fecerit, si mors fuerit subsecura, reddet
animāanimam
pro anima. & ita procedunt omnes ferè Canones, qui sunt sub titulo de homicidio, & l. distinct. per totam.