QVadragesimooctavo colligitur ex principali sententia nostra quid
respōdendũrespondendum
sit in q. sequenti.
* Mæuius homicidij, vel alterius criminis
capitalis reus postulatus fuerat, crimenq́ue
duobus vel tribus testibus fuerat comprobatum, & eum innoxium fuisse & esse iudici notum erat, quia fortè qua nocte id facinus admissum fuisse dicebatur, iudex ipse & Mæuius pernoctauerant insomnes (chartas ad pictas, vel ad aleam ludendo, quod non raro accidit) vel cum fœmina pernoctauerat, quæ illius homicidij rea dicebatur. Quid iudici faciendum est? nam siue sententiam ferat iuxta
allegata & probata innocens ille peribit, ipseq́ue iudex apud Deum Optimum Maximum
iniquitatis reus erit, siue illum sententia
absolutũabsolutum reliquerit, tenebitur
punieturq́;punieturque in syndicatu, quasi ob
gratiāgratiam fecerit, vel pecunia turpiter corruptus. Nec. n. ei notitiam illius rei particularem profitenti fides adhibebitur. Has
angustias vt iudex ille euadere possit, prodita
sunt varia remedia, primum vt eam ad causam definiendam alium (si ei liceat) substituat, quod remedium lugubre est, quia innocens ille sub iudice substituto eius innocentiæ inscio verisimiliter peribit. Iidem consulentes aiunt quòd si ei iudici alium fortè
substituere non liceat, potius debet officium
munusq́ue suum deserere quàm innocentem
damnare, id quod nimis durum visum est
Dominico de Soto in loco ilicò citando, quid
enim si iudex ille non habebat aliunde
victũvictum
quæreret, bis stultè faceret, quia nec illum saluaret & seipsum illuderet. Alterum remedium est, vt causam referat ad superiorem necessitatemq́ue consilij sui, vt ipse sit testis
innocẽtiæinnocentiæ illius, quod remedium, quando multi essent testes qui eum damnarent, non videretur sufficiens ad eneruandam fidem & probationem tot testium, & præterea incertum
est, an superior huic rei
cōsensumconsensum sit daturus,
hoc tamen consilium dedit diuus Thomas 2.
2. q. 64. articulo sexto ad tertium. Et quid si ipsemet iudex tam sit supremus, vt non sit superior ad quem causam possit remittere? Denique ad huius rei
inuestigationẽinuestigationem præfari oportet,
* nullum genus esse probationis quod iudicem ex toto certum reddat, ea de re quæ in
controuersiam vertitur, nam vt lex noluit
integrāintegram fidẽfidem adhibere vni testi, quia potest
mẽtirimentiri, ita
quoq;quoque duo & tres &
etiāetiam mille testes
mentiri possunt, sed tamen duobus vel tribus
fidem adhiberi iubet, eo quòd verosimile sit
(vt legi visum est) duos vel tres verum dicturos, sicq́ue huic coniecturæ & verosimilitudini fidem adhibemus quam fallere posse non
ignoramus, sed humana cognitio & peritia
vlterius sese
nōnon extẽditextendit, ita
tradũttradunt cōmunitercommuniter
Doct. in c. afferte, per tex. ibi de præsump.
|
Bar. & alij in l. admonendi. col. 2. ff. de iur. iu.
ideò in l. 3. §. 1. ff. de testibus. Imperator per Iureconsultum ibi relatus ait: Tu magis scire
poteris quanta fides sit testibus adhibenda,
non obscurè significans, probationes esse arbitrarias, vel saltem in eis iudicis arbitrio plurimum esse relinquendum, & omnes pertinere ad eruendam veritatis fidem non dubium
est. l. fin. C. de fideicommiss. vnde rei satis demonstratæ frustrà aliam demonstrationem,
aut probationem adijci ait. l. 1. §. fin. ff. de dote
prælegata. Hinc fit, vt licet regulariter duo vel
tres testes sufficiant. l. vbi numerus. ff. de test.
c. relatum. 1. c. cùm esses, de testa. dicente Domino: In ore duorum vel trium stare omne
verbum,
* tamen multis in casibus species
longè plures desiderantur, in codicillis enim
quinque desiderantur. l. fin. C. de codicill. l. fi.
C. de dona. cau. mor. Idem in donatione causa mortis, vt ibi. In testamentis desiderantur
septem. l. si bonus. l. hac consultissima. C. de
testa. in prin. Instit. eod. tit. Cùm agitur de excellentia aut præeminentia inter egregias personas, desiderantur quindecim, vt tradit Nicolaus Boërius in tracta. de auth. mag. consil.
1. add. mag. num. subdiaconus, acolitus, lector, exorcista, hostiarius, non damnabuntur paucioribus, quàm septem testibus. c. præsul. 2. quæst. 5. Diaconus Card. vrbis Romæ
nōnon
damnabitur paucioribus quàm viginti septem testibus. Præsbyter autem Cardi. non paucioribus quàm sexaginta quatuor testibus
damnabitur. Et Episcopus non paucioribus
quàm septuaginta duobus testibus remouebitur, ita ait d. c. præsul. Ratio omnium istorum ea est, quòd probatio testium non certitudinem, sed tantùm verisimilitudinem inducit (vt ostendimus) & cùm dignitas personarum supradictarum inducat per
contrariũcontrarium
magnam verisimilitudinem inculpatæ vitæ,
sicq́ue aduersis frontibus inter se pugnent hæ
præsumptiones, vt verisimilitudo & præsumptio, quæ ex testium depositionibus & testimonijs oritur, vincere possit, magnum numerum eorum quasi militum ad
vincendāvincendam hanc
pugnam exigimus. Si ergò sola præsumptio
& verisimilitudo, quæ facit pro Episcopo accusato, vt paucioribus quàm 72. testibus fides
non adhibeatur, efficit etiam si non de occisione, sed tantùm de remotione ipsius agatur,
quantò magis certitudo
innocẽtiæinnocentiæ iudici nota & indubitata efficere debet, vt duobus,
vel tribus testibus fides non habeatur, præsertim cùm de vita hominis agatur, pro Episcopo enim facit sola verisimilitudo, pro isto reo
certitudo, Episcopus periclitabatur solùm de
munere & honore, iste reus de ipso honore
& muneribus, si quæ gerebat, & præterea de
vita longè preciosiore, par ergò & æquum est
ciuile ac omni iuri consonum, vt iudex ille
contra talem reum
nōnon adesse legitimam idoneamq́ue probationem existimet & pronunciet, etiam si septuaginta testes contra eum
deponerent, ne dum si duo vel tres: quia qualis quantáve esse debeat in quacunque re, de
qua lis agitur, legitima probatio, negandum
est vlla lege præcisè definitum esse, vel saltem non aliter definitum esse, quàm sub
hoc moderamine, vt iudex possit circa id arbitrari, vt iam ostendimus.
* Iustificantur superiora, quia iudex ex causa potest facere
transgressionem legum (si modo
transgressionẽtransgressionem nominare eam, quæ fit ex causa, fas est)
& ipsarum legum atque statutorum pœnas
etiam consuetudinarias minuere atque alterare, vt notant communiter Doct. in l. 1. C. de
preci. Impe. offeren. & in l. & si
sęueriorsæuerior. C. ex
quibus causis infamia irrogatur, & in l. quid
ergò. §. pœna grauior. ff. eod. tit. & in l. hodie.
vbi est Gloss. notabilis. ff. de pœnis. Innocen.
& communiter Doctores in c. 1. de constit. &
in c. de causis, de offic. delega. & in c. 2. per
text. ibi, de adulterijs. Iacobus de bello visu
in sua practica iudiciaria, in rubr. de quæstionibus & qualitate tormentorum. fol. 75. in 1.
col. Bart. in l. fin. in fine. ff. de receptato. Bald.
in d. l. 1. C. de preci. Impera. offer. & in l. 1. in fi.
C. de iuramento calumniæ. & in authenti. sed
nouo iure. C. de seruis fugitiuis, & in l. milites, in fine. C. de testamento mili. & in l. clari.
C. de fideicommiss. & in l. obseruare. §. proficisci. in 6. colum. in 11. quæstion. ff. de officio
proconsulis & lega. & in l. quod Seruius. &
ibi Ludouicus Roma. & alij. ff. de condictione ob causam, & in c. 1. in 6. colum. qui feudum dare possunt, & in c. 1. §. iniuria. de pace
iuramento firman. in vsibus feu. & in c. 3. in
fine de re iudica. Raphael Fulgo. in cons. 124.
incip. præsuppositis. colum. fin. vers. cæterum.
Panormita. in c. nisi specialis, circa finem, de
officio delega. & in d. c. 2. de delictis puerorum, & in c. licet. colum. fin. de pœnis. Angelus de Perusio in l. quod si nolit. §. qui assidua.
& ibi Bartholomæus Cæpola colum. 2. ff. de
ædilitio edicto. Angel. Aret. in tracta. maleficiorum. in verbo, quas si non soluerit infra
decem dies. colum. 4. versi. quid autem si simpliciter. & ibi August. Ariminen. in eius additioni. Ludoui. Roma. in rubr. col. 2. C. qui admitti. & in rubr. in 6. colum. de arbitrijs, & in
l. si quis in graui. §. vtrum, in vltim. colum. ff.
ad Sillania. & in cons. 428. incipi. considero:
Paris de Puteo in tractatu syndi. vers. si iudex.
fol. 24. Paul. de Castr. & Franciscus de Aret.
in auth. adhæc. C. de iudicijs. Idem Franciscus
de Aretio in c. at si clerici. §. de adulterijs, de
iudicijs. & in consil. 131. incip. spiritu sancti
gratia, in fine. Alexand. in cons. 65. incip. habita super contentis. colum. penult. vers. accedit. volum. 1. Andr. Siculus in consil. 71. incip.
sapienter. colum. 3. volum. 2. & in consil. 1. in
23. colum. & in cons. 8. in penult. colum. vol. 3.
Felyn. in c. inquisitionis. colu. 5. de accusatio.
Ias. in l. omnes populi, in 1. lectura. col. fin. ff.
|
de iustitia & iure. & in l. qui iurisdictioni. ff.
de iurisdi. omni. iudi. Philippus Decius, qui
hanc dixit communem opinionem in d. c. de
causis. & in rubr. in 2. lect. col. 2. de iudicijs. &
Hippolytus de Marsilijs in l. 1. §. diuus. ff. ad
legem Corn. de sicarijs. & in l. 1. §. sed & si quis.
col. 2. ff. ad legem Corn. de falsis. & in singulari 182. incip. iudex. in fine. Amplia vt procedat
etiam si statuta pœnalia essent iurata. ita Bartholomæus Cæpola, vbi suprà. Deinde amplia, vt procedat etiam si iam mulcta esset imposita, eam enim ex causa potest iudex minuere, ita Angelus Perusinus in d. §. qui assidua, quamuis contrarium in articulo principali teneat Bald. sibi contrarius, post Iacobum
Butrig. ibi in l. 1. C. si aduersus delictum. Idem
Bald. in d. l. quid ergò. §. pœna grauior. in 3.
col. & in d. auth. hodie. C. de iudicijs. Fely. sibi
etiam contrarius in d. c. 1. in 17. colu. ibi, nec est
consonum. & ibi Philip. Dec. sibi contrarius,
col. fin. in fi. in 2. lect. de constitut. Idem Phil.
Dec. in rub. col. 3. in princi. C. qui admitti. Dicet quis, quonam modo apparebit, quod iusta ex causa motus iudex id pronunciauerit?
responde secundum Loazes in cons. pro
MarchiōeMarchione de Velez, pa. 138. (vt eius verba formalia
referam)
* standum esse assertioni iudicis
pronunciantis & dicentis, se ex causa pœnam à
lege vel statuto impositam alicui, ob eius merita minuisse vel alterasse, & licet de causa
nōnon
constet sufficere ad minus causam expressisse,
iudicisq́ue assertioni standum esse, vt notabiliter voluit Specu. in titulo de accusatore. §. 1.
vers. quid si iudex. Bart. in l. quid ergò. §. pœna grauior, post Rayne. & Alber. ibi. ff. de his
qui notantur infa. & in l. quo ad statum. ff. de
pœnis. & in l. elegatorum. §. ad tempus. ff. de
interdictis, & releg. Bald. in c. 1. §. iudices. colum. 3. in principio, de pace iuramento firman. in vsib. feu. Panorm. in c. nisi specialis,
in fine de officio lega. Saly. Alexand. & communiter Doctores in l. properandum. §. illo
proculdubio. C. de iudicijs. Felyn. in c. 1. in
penult. col. in 12. limitatione. & in c. sicut nobis, in 10. colu. de iure iudi. & in c. qualiter. &
quando. el 2. §. ad corrigendos. col. 7. versic. secundo nota de accusatio. & Philipp. Deci. in
c. consuluit, el 1. colu. 2. de appellatio. Ioan.
Franci. Purpu. & Moder. in l. si quis maior. C.
de transactio. qui omnes communiter concludunt, quod si iudex causam & sic merita
in sententia non expresserit, sed ex causa se
pœnam minuisse, vel alterasse dixerit, quia illius assertioni quantum ad sententiæ validitatem est standum, valida sententia erit, & si
ad infamiam euitandam causam exprimere
melius fuerit, quamuis quòd hoc non sufficiat, sed causa saltem exprimi debeat, voluerit
Iacob. de Bello visu in sua practica iudiciaria,
in rubr. de quæstionibus & qualitate tormentorum, folio mihi 75. in 1. colu. in fine, vbi inquit, se frequenter de facto vidisse fieri, quòd quando iudices ex causa, & sic ob merita volunt pœnam augere, vel minuere, faciunt causam in sententia inseri, quod etiam voluit Felyn. sibi contrarius in c. 1. col. 17. vers. ex prædictis adde, de constitutio. Rochus de Curte in
c. final. colum. 36. de consuetu. pro qua communi opinione, quòd
quādoquando iudex voluerit
ex causa, & sic ob merita, pœnam alterare vel
minuere, non teneatur causam etiam exprimere, est textus notabilis in d. l. si
sęueriorsæuerior. ibi
certis rationibus motus, vbi textus iudicem
certis rationibus motum fuisse considerat, &
hoc statuit atque declarat, licet iudex rationes, vel causas aliquas non exprimat. Pro iudice enim, qui officium suum legaliter exercere iurauit, semper præsumitur, & illi in multis creditur, c. ad audientiam, cum similibus
de præsump. l. diuus. ff. de offi. præsi. l. publicanus, in prin. ff. de publica. Gloss. & Doct. in
varijs locis, signanter Signorolus de Homodeis in cons. 15. incip. in q. col. fin. Bal. in rubr.
col. penult. de officio. delega. Fely. in c. quæ in
Ecclesiarum, post alios, de consti & Francisc.
de Curte in cons. 48. incip. Memoriæ recolendæ, colum. 18. in fine. Denique si iudex ille talem reum, quem innocentem esse nouit, vel
absoluendum putauit, vel leui quadam pœna ad ciuium
satisfactionẽsatisfactionem condemnandum,
addita causa necessitateq́ue consilij sui, quonam modo superior aut conciues stomachari
ea tam iusta, tam necessaria, tamq́ue pia ratione inspecta poterunt, nam siue omnium
superior is iudex fuerit, eius authoritas cum
tam piæ & iustæ causæ expressione ad ciuium
animos sedandos sat erit, siue inferior sit, cùm
ab eius sententia ex parte accusatoris vel fiscalis appellari possit,
sicq́;sicque nullum ferè præiudicium ea sententia priuatæ, aut publicæ vindictæ adferat, quis nam superior erit tam immanis, qui talem iudicem incuset, quin potius
intellecta causa, quam ille expressit, summis
potius eum laudibus (vt verosimile est) efferet. nam vt Ouidius cecinit: