Sed ego aduerto isthæc non sufficere vt inducatur obligatio in futurum, nisi præterea
eæ præstationes fierent ex causa onerosa vel
obligatoria, ita probat d. l. creditor, in verbo,
ex consensu. d. l. operis, verb. ex voluntate sua.
etenim qui donat, non se obligat ad amplius
donandum in futurum, vt dictis legibus, &
hanc esse communem opinionem alibi ostendimus post Riminal. & Iaso. in dict. l. si certis.
quinimmò quòd ex causa onerosa & obligatoria fierent, nisi etiam esset obligatoria in futurum, vt dictis legibus. aliter enim solutione
sublata esset obligatio, vt in princip. Instituti.
quibus modus toll. oblig. Cuius rei ratio (
quāquam
ab alijs animaduersam non inuenio) ea est,
quòd non solùm qui donat, etiam sæpius &
vniformiter non videretur sese obligasse ad
tantundem dandum in posterum, sed etiam
si expressim id dixisset, adhuc non teneretur,
quia olim donatio quæ
nōnon incipiebat à traditione,
nōnon erat approbata vel à lege ista vestita,
vt ex pacto donationis daretur actio. l. si quis.
arg. C. de don. licet si inciperetur à traditione,
repetitio denegaretur. l. cuius per errorem, de
reg. iur. ergo si dixi,
ꝓmittopræmitto centũcentum, non potero
vtiliter
cōueniriconueniri, quia
nōnon apparet causa debiti,
quæ à lege approbetur, & vestiatur, & executioni mandetur, nec si donationem præsumas quicquam releuat cùm steterimus in terminis solius conuentionis. Idem puto si dicerem, promitto centum, quæ tibi debeo si non
adieci causam debiti, vel minus idoneam adieci, ergo licet per solennem stipulationem centum promiserim, & si adiecerim quæ tibi debeo, nil agam, nisi causam debiti idoneam expresserim, quod nota ad notata in rubric. ff.
de verb. nec mutat quòd solennitas intrinseca
præsumatur, nam cum dixi, promitto centum quæ debeo, non hic negatur stipulationis solennitas, quæ intrinseca est, sed legitimam sollenistæ promittendi causam præcesisse, id negatur, quia extrinsecum est, hæc probantur in
l. 2. §. circa. ff. de doli excep. olim enim omnes
conuentiones
firmęfirmæ erant inspecto
iuregentiũiuregentium, quia nihil
tātam naturali æquitati
cōueniensconueniens
intelligebatur quàm pacta seruari. leg. 1. ff. de
pact. l. 1. ff. de constit. pec. l. non minorem. C.
de transact. §. per traditionem. Instit. de rerum
diui. l. conuentionum. ff. de pact. sicq́ue omnes ex æquo manu regia exæquebantur. l. 2.
ad princip. ff. de origine iuris. hodie verò conuentiones regulariter non sunt efficaces ad
agendum, sed tantùm ad defendendum & excipiendum. l. legitima. l. iurisgentium, in pri.
& in §. sed cum nuda, & §. igitur nuda. ff. de
pact. ideò si tibi centum promisi siue per pactum nudum siue per solennem
stipulationẽstipulationem,
nec adieci qua ex causa promittebam me daturum, vtrùm ex causa fortè venditionis, vel
conductionis, vel dotis, vel alterius similis,
nulla causa præsumitur, cùm nulla expressa
sit, & causæ interuentus sit quid facti, quod
non præsumitur nisi probetur. l. si emancipati, ibi, teq́ue emancipatum probatum fuerit.
C. de collat. vbi notant Iason, & communiter
alij. l. si quis in bello. §. factæ. ff. de capti.
* sed
& si dixeris causam animumq́ue donandi præsumi
in promissione siue nuda siue solenni,
vt videtur esse communis opinio, quam tradunt Barthol. in l. ita stipulatus, in magna. colum. 12. ad princip. ff. de verb. oblig. Idem Barthol. in l. 1. §. si stipulanti, eod. tit. Ias. in l. scire
debemus. §. si à fure. colum. 2. eod. tit. Barthol.
in l. Mæuius. §. duobus. colum. 6. ad fin. ff. de
lega. 2. Barthol. in l. 2. §. circa. ff. de doli excep.
Paul. in l. generaliter. colum. 3. in princ. & col.
5. C. de non num. pecu. l. campanus. in versic.
cùm sciret. de operis liber. leg. si diuortio. ff. de
verb. oblig. per Iason. in l. iurisgentium. §. sed
cum nulla. ff. de pact. numero 28. adhuc quidem erit, quia iure
fforumforum ex pacto nudo donationis agi non poterat, licet hodie possit. l.
si quis argentum, per totam. C. de dona. ergo
in promissione siue nuda, sine sol enni, siue dicas nullam causam præsumi, siue animum
præsumi donandi, vtroque casu cessabat ciuilis obligatio etiam quo ad præsentia, & multo
magis quo ad futura, necesse est ergo vt causa
præstationum seu donationum speciatim interfuerit, vt autem in ipsis præstationibus nuncupatim expressa sit, necesse non est, nam taciti & expressi par virtus est. leg. cum quid. ff. si
cer. peta. l. cum ex filio, in princip. ff. de vulga.
l. licet Imperator. ff. de leg. 1. l. ita stipulatus, in
mag. versicul. Sabinus autem ex mente. ff. de
verb. oblig. l. 3. C. de lib. præt. l. hæredes mei. §.
cum ita. ff. ad Trebel.
* Vnde si probatum fuerit, quòd præstationes non tanquam ex gratia, sed tanquam ex debito fiebant, id sufficit
vt non videantur esse lucratiuæ, & consequen|
ter obligent etiam in futurum, quòd si negetur subesse iuxta causam debiti, iuxta d. l. 2. §.
circa. ff. de doli excep. replicabimus sufficere
quòd in aliquibus earum præstationum, licet
non etiam in omnib. ea causa certa (puta emptionis, aut emphyteusis, aut locationis perpetuæ) expressa fuerit, quid enim si dominus
concessit vasallis certis, vel populo cuidam
suo seu suæ ditionis certum fundum, vel
agrũagrum,
vel hortum, vel aream, vel domum, vel
vineāvineam
hac lege, vt singulis annis in perpetuum sibi
certum quid exoluerent
* aut præstarent. aut
quid si emit ab eis quendam censum perpetuum, deinde illi primo, &
secũdosecundo anno id ex
debito exq́ue fide præstiterunt longo vel longissimo tempore, ita tamen (vt plerunque vsu venit) quòd primo fortè aut secundo anno
in singulis præstationibus nominatim declarauerant se ex debito (non ex gratia soluere
nuncupatim illius census, vel concessionis
causam exprimentes, deinde tertio & quarto
& etiam pluribus deinceps sequentibus annis tantundem & quasi debitum non quasi
ex gratia præstabant, non tamen declarabant
nominatim causam debiti in indiuiduo, certè id non noceret, nam intelligo in omnibus
annis vniformes esse debere præstationes, sed
tamen necesse minimè esse vt causa debiti in
indiuiduo exprimatur, in omnib. annis si modò aliquando expressa fuit. Hoc amplius non
puto referre vtrùm ad primos, an ad medios,
an ad vltimos annos ea debiti causa expressa
fuerit, alterutrum enim horum trium sufficeret, hoc etiam amplius si in
quibusdāquibusdam harum
præstationum siue in primis, siue in medijs, siue in vltimis solutiones fieri ex certa causa debiti apparuit, licet in reliquis nulla causa expressa esset debiti, sed innominatim, ruditer ac
simpliciter præstationes factas eiusdem
tamẽtamen
quantitatis appareret, id quoque sufficeret,
& opponentibus de dicto §. circa, replicaretur
de tacita
cōfessioneconfessione soluentium semel ac pluries ex certa causa, & id probatur in d. l. cum
de in rem, tam in primo, quàm in secundo responso. nam licet longo tempore & sic decies
geminas præstationes ad tale debitum in futurum præsumendum exigeret, tamen non
exegit vt in singulis præstationibus causa debiti nominatim expressa esset, ergo si vasalli
soluentes primis annis expresserunt ita, damus centum quæ ex causa census debemus,
medijs fortè annis dicebant, damus centum
quæ tibi debemus non adijcientes ex causa
census, sequentibus verò annis dicebant, ecce
damus tibi centum solita,
nōnon adijcientes quæ
tibi debemus, id quidem sufficeret. nam vt
præsumatur obligatio in futurum benè re qui
ritur longum tempus, & decies geminæ præstationes. d. l. cum de in rem, sed vt præstationes tam factæ ex causa non improbata factæ
præsumantur, sicq́ue cesset d. §. circa, vel vna
præstatio sufficeret.
Deniq;Denique nostra opinio verissima est, & necessaria. nam licet sint opiniones, vtrùm datum in re dubia videatur donatum, vel non, nam quòd donatum non videatur est communis opinio, vt firmat Sozin. in l.
cum quid. num. 29. versicu. circa quæstionem.
ff. si cert. peta. post Barth. Alex. & alios ibi, vbi
*
etiam tangitur per Glo. & est communis opinio, secundum Ioan. Bap. in ærario communi.
verb. datio. Sozin. consilio 93. circa primum,
libro primo.
* Plures tamen tenent contrarium, per l. cuius per errorem. ff. de regul. iur. l. 1.
ff. de cond. indeb. tamen communis opinio
est secundum Sozin. in d. l. cum quid. nume.
30. post Barthol. & alios ibi. quòd vbi est aliqua coniectura, præsumetur donatio, per d. l.
1. & d. l. cuius. quòd si quæras quando videbitur subesse aliqua coniectura, respondet Bart.
& communiter Docto. vt tenet & testatur Sozin. vbi suprà, numero 33.
* quòd si causa in
præc. fuerat aliquando etiam semel tantùm
expressa, ea etiam in sequenti vel sequentibus dationibus, quæ informiter fiunt, videtur vel inesse vel repetita. sic ergo & in specie nostra cùm semel in primo vel in aliquo
anno expressum sit solutionem factam fuisse
ex certa, & formali causa, puta census, licet sequentes præstationes informiter, id est, nulla
expressa causa factæ fuerint, adhuc tamen ex
eadem causa illæ factæ fuisse videntur,
primũprimum
ne actus frustratorius præsumatur ac ociosus, contra l. hæc stipulatio. §. diuus. ff. vt lega.
no. ea. deinde ne inutilis videatur, contra leg.
quoties. ff. de reb. dub. l. si quando, in princip.
cum Glo. C. de inoffi. testamen. l. si quando. ff.
de leg. 1. l. quoties in stipulationibus. ff. de ver.
oblig. tertiò, donatio præsumatur, contra leg.
cum de indebi. ff. de prob. sicq́ue cum causa illa quæ semel expressa fuit, esset obligatoria in
futurum, reliquæ quoque præstationes ex eadem causa in futurum obligatoria factæ præsumuntur,
sicq́;sicque post longum tempus præsumitur re vera interfuisse ea causa, quæ expressa fuit. d. l. cum de in rem. præsertim cùm propriæ assertioni nemini aduersari liceat. l. generaliter. C. de non. nu. pecu vnde vnica etiam
præstatio videbatur sufficere, vt ibi. Nec obesset d. lex 2. §. circa. ff. de doli excep. quia illud
quando nulla causa expressa fuisset, nec etiam
obesset d. l. cum in rem. versic. longo tempore. quia illud fuit contingenter, non necessariò, vt patet ibidem in secundo respo. vbi non
exiguntur tot præstationes, nec longum tempus, & præterea in
vtroq;vtroque responso ac exemplis, de quibus ibi, non apparet vllam causam
solutionis expressam fuisse à soluente, nec
sunt præsumendæ cùm sint facti. l. emancipati, ibi
teq́;teque emancipatum probatum fuerit. C.
de coll.
*
Sicq́;Sicque tentari posse videtur, vt cum
causa solutionis expressa fuit, quæ in
futurũfuturum
obligatoria erat, sufficiat vnica præstatio, vt
etiam in futurum peti possit, cùm propriæ
cōfessioniconfessioni, & assertioni aduersari nemini liceat.
|
d. l. generaliter. cùm
aũtautem nulla causa expressa
esset, tunc longum tempus, & decies geminæ
præstationes exigerentur, vt dict. l. cum de in
rem.
* & ad d. §. circa, qui huic vltimo contradiceret, respondendum est, quòd non procederet quando præterijsset longum tempus, argumen. leg. si filiusfamiliàs. C. de pet. hæred.
& quæ tradunt Barthol. Alexand. & Iason in l.
sciendum. ff. de verb. obliga. nam post tantum
tempus ea quæ facti sunt etiam extrinseci præsumuntur, vt ibi, & præterea dict. §. circa, procedit quando verbum tantùm non etiam res,
aut traditio interfuit, nos autem quando etiam decies gemina rerum traditio interfuit,
quod potest firmari ex multis à me congestis
lib. de success. crea. in §. tertio. num. 13. vbi plenè de vi & potestate actus nominati, & ijs etiam quæ de temporis diuturnitate diximus
alibi. Quæ nota, quia contrarium in vtroque
volunt communiter Docto. suprà in princip.
allegati.