Quadragesimononò
* si cum scientia, &
patientia, diuturnitas temporis fluxerit, talis diuturna scientia atque patientia, idem,
quod expressus consensus, authoritas, seu licentia operatur, etiam in casibus, in quibus
à lege vel statuto Principis, Episcopi, capitul.
parentum, vel propinquorum, seu alterius
consensus, seu authoritas, vel licentia, ad aliquem actum expediendum requiritur, vt
probat textus in dicta l. secunda. C. de his,
qui spontè publica munera subeunt, libro
decimo. & in l. ne in arbitris. C. de arbitris. &
in dicta l. si filius, vbi hoc notant Baldus &
Doctores. C. de petitione hæreditat. & in l.
penultim. C. communi diuidundo. & in l. final. C. arbitrium tutelæ, & in l. quidam. ff.
de euictio. & in dicta l. secunda. §. voluntate,
|
vbi hoc notant communiter Docto. præcipuè
Alexan. qui hanc dixit esse communem opinionem. ff. solut. matrim. & in d. l. qui in aliena, in princip. ff. de acq. hær. & in l. si quis fortè. §. cæterùm. ff. de pœnis, & in cap. 1. §. prætereà, vbi hoc notant do. Afflictus, & alij, in 2. colum. 3. titu. quibus modis feudum amittatur.
& in cap. 1. §. fin. vbi hoc etiam notat Gloss. si
de inuestitu. feudi inter dominum &
vasallũvasallum
lis oriatur, & in d. cap. ea nascitur, de his, quæ
fiunt à prælato sine consensu capituli, & in c.
peruenit, & ibi Gloss. de emptione & vend. &
in cap. peruenit, de censibus, & cap. accedentibus, & in cap. finali, de priuil. & notant Doctores in l. si certis annis. C. de pactis, &. in l.
prima. C. qui admitti. Gloss. Barto. & Doctores in l. cum de in rem verso. ff. de vsucapion.
& in l. prima. §. finali. ff. de aqua pluuia. arcenda. Idem Barto. in disputatione sua, incip. mulier habens amplum patrimonium, &
in l. quæ potis. & ibi latissimè Alexand. & Iason, qui hanc dixerunt magis communem
esse opinionem. ff. soluto matrimonio. Hostien. & Ioannes Andreæ in capitul. illud, de
præscription. Panormitan. & Doctores in
capitulo, cæterùm, & ibi. Philippus Decius
post alios in quarta colum. de iudicijs. Oldra.
in consilio 183. incip. factum tale est, vacante
Ecclesia, in 4. colum. Bald. in libro statutorum, in verbo, filios. Cardinal. in capit. requisisti, de testament. Alexand. in consil. 78. colum. 3. volum. 1. & in consilio 8. volum tertio.
& in consil. 111. incip. viso & diligenter considerato. colum. penult. volum. 4. & in consilio
133. incip. clementissimi. colum. 5. eodem volum. & in consil. 39. incip. ponderatis his, colum. 1. & 2. volum. 5. Francisc. de Aret. in consil. 36. casus talis est. Aym. Crauet. consil. 148.
nobilis Antonia. colum. final. Hierony. Gratus resp. 9. facti speciem, & in resp. 94. in causa excellentissimi. colum. final. Stephan. Bertrand. consil. 1. lib. 1. colum. 10. Ludou. Gozad.
consil. 73. circa dubia. colum. 4. Carolus Ruinus consil. 69. circa processum. colum. 4. lib. 1.
Fernandus Loazes Archiepisc. Tarra. consil.
pro Marchione de Velez, pag. 260. Ias. cons. 56.
circa primum, lib. primo. Idem Ias. consil. 25.
quæstio vertitur. lib. tertio, & consilio 89. ad
consultationem. colum. fin. lib. 1. Vnde planè
colligitur (id quod hi omnes taciti tenere videntur) quod si fundum tuum te sciente &
patiente longo tempore possedi, eum præscripsisse videbor, etiam si tituli aliunde; ne adsit interuentus, neque probatio, neque etiam
allegatio, sed sola illa tacita concessio, quæ
post longum tempus colligitur, id quod probat text. in l. alienationis verbum, ibi vix est
enim, vt non videatur alienare. ff. de verborum significat. Ad idem l. si ego. §. 1. ibi. per
traditionem, aut per patientiam fortè. ff. de
pub. in rem act. vbi quod attinet ad concessionem tantum operatur patientia quantum traditio. iuncto §. per traditionem. Institu. de
rerum diuis. Ad idem §. fin. Instit. de iniur. vbi
per taciturnitatem vnius anni actio iniuriarum remissio videtur. Ad idem dictum capit.
illud. de præsumpt. Ad idem l. si quid diuturno, in princ. ff. si ser. ven. Ad idem Gloss. communiter approbatam in l. penult. C. com. diuid. vbi diuisio præsumitur ex longi temporis scientia, & patientia. Hæc conclusio variè
intelligitur, Primùm cùm agitur de dominio
plenario præscribendo, vt dict. l. alienationes,
Deinde cùm agitur de præscribendo vsufructu, idq́ue facilius: argum. dict. l. Tertiò cùm
agitur de præscribenda seruitute: arg. d. l. & in
spem, per d. l. si quis diuturno. Quartò cùm
agitur de præscribenda actione personali liberatoriè seu ad liberationem debitoris, & ita
procedit text. in l. sicut, & in l. omnes, & l. cum
notissimi. C. de præscript. triginta annorum,
& text. in l. 1. C. si aduersus creditorem. Postremò etiam si agatur de præscribenda actione
personali ad nouam obligationem acquirendam, vt in terminis l. cum de in rem verso. ff.
de vsuris. Quæ omnia obtinent, quando is,
contra quem præscribi
cōtentiocontentio est, rem suam
iúsve suum possideri sciebat, & patiebatur,
nam si ignorabat non aliter longi temporis
præscriptio procedet, quàm si titulus interueniat & allegetur, & probetur. l. nullo. C. de rei
vend. & dicam plenius in cap. sequen. itaque
data scientia & patientia domini non est necessarius titulus aliunde proueniens ad possessionem præscribentis iustificandam, nam
satis superq́ue iustificatur per solam domini
scientiam & patientiam. Verùm domino
ignorante, tunc demum titulus aliunde requiritur ad
iustificādamiustificandam talem possessionem,
vt ei sic iustificatæ legale vsucapionis lucrum
meritò possit accedere, facit text. egregius in
l. si id quod pro derelicto ibi, quasi volente, &
concedente domina, vbi ad iustificandam
possessionem sufficit, quò ad præscribendum
voluntas domini, nec alius tit. exigitur, iunge
dicta infrà cap. seq. num. 3. cum seq.