Contrariam partem tenent Bald. in proœmio ff. §. itaque. Ioannes Lecirier in tract. primogenituræ, quæstio. nona. numero vigesimosecundo, qui hanc partem firmat esse magis communem, quàm superiorem huic aduersam. Baldus in suis statutis, verb. brauium,
secundum quem id seruat consuetudo, qua
de re per Albericum in proœmio suprà allegato. §. discipuli, per Alexand. in leg. qui filiabus. §. primo. ff. de legatis primo. per eundem.
in l. eum qui. ff. ad Trebel. Quid dicendum?
& quidem quando signum currentibus ritè
datum fuit, nec vlla alia ratione cursus repetitur nisi ob id, quod ex duobus qui cæteris velociores apparuerunt,
nōnon potuit dignosci vter
prior ad locum destinatum peruenisset, magis
est, vt illi duo tantùm cursum repetere debeant, non etiam reliqui tardiores, nam in illo
cursu primo, & contentione apparuit euidenter, vt duo illi priores reliquos omnes vicerint,
& licet præmium victoriæ ad vtrum ex illis
pertinere deberet incertum esset, tamen ipsa victoria respectu tardiorum certa fuit & nota,
aliud enim est ipsa victoria, aliud præmium
victoriæ, illi enim priores licet inter se victores non extiterint, tamen respectu tardiorum
victores extiterunt, eosq́ue excludere debuerunt, argumen. leg. boues. §. hoc sermone. ff. de
verbo. signi. leg. si quis hæredem. C. de institu.
& substit. Præterea illa verba indefinita, qui
primus metam attigerit, æquipollet vniuersali. leg. secunda. ff. de lib. & post. §. nominatim.
Instituti. de exhæ. libero. & verificatur in pluribus, qui à nemine præcedebantur, & per hoc
primi dicuntur. leg. ex duobus, in principio. ff.
de vulga. leg. qui duos. l. quod de pariter. ff. de
rebus dub. quod si verum est, illos fuisse priores, & victores, verum similiter erit, reliquos
qui à nemine præcedebantur, & per hoc primi dicuntur. l. ex duobus, in princip. ff. de vulgar. leg. qui duos. l. quod de pariter. ff. de reb.
dub. quod si verum est, illos fuisse priores, &
victores, verum similiter erit, reliquos qui tardiores fuerunt, victos videri, & consequenter
pręmiopræmio proposito exclusos, licet
præmiũpræmium propositum incertum sit, qua ex parte ad victores pertinere debeat, nam & in prælio superatis non ideo minus victi dicentur, quod postea victores interse spoliorum
diuidẽdorumduidendorum
causa præliarentur. Vnde verum non est,
quod quidam falsò opinantur, in hac specie
nullum victum videri, quia nullus extitit victor, argumen. leg. nec vtile. ff. ex quibus cau.
maio. quinimmò & victi extiterunt, & etiam
victores, præsertim cùm concursus horum victorum qui ad præmium, vel lucrum fuerunt inuitati, non inducat vllam incertitudinem, quæ soleat nocere, licet præmium propositum minuatur. leg. si pluribus. ff. de leg. 1.
§. si eadem res. Institutio. de lega. §. vbi autem,
cum §. seq. C. de cad. tol. quod iustificatur ex
his quæ diximus in tribus quæstio. præcedentib. Hoc quando signum currentibus ritè datum fuit, non sic si minus ritè, nam tunc omnes cursum repetere deberent, vt tardiores exclusi non magis videantur,
quāquam priores, quia
inutiliter factum non impedit iterum fieri
non magis quàm si re vera factum nihil esset.
capitul. non præstat, de reg. iur. in 6. l. qui per
salutem. ff. de iureiu. l. hæc conditio, in principio. ff. de cond. & dem. leg. secunda. §. data.
ff. de optione legata. nam & testamentum
inutiliter factum, pro infecto habetur. §. primo. & §. secundo. Institutio. quibus modis testamen. infirmen. leg. fina. ff. de hæred. instit.
leg. si iure. ff. de leg. tertio. & hoc casu potest
saluari illa pars affirmatiua, quæ habet omnes admittendos ad cursum repetendum,
quando cursus non ritè fuit apprehensus,
quia tunc nullus currentium potuit suam
conditionem facere meliorem, nec deteriorem, sed si cursus ritè fuit apprehensus,
tunc procedat opinio contraria, & est vera, & noua harum sententiarum inter sese
|
pugnantium compositio, tu videris, an sit præter sententiam
scribẽtiumscribentium. Pro hac parte facit
elegans
quęstioquæstio, de qua per Iaso. post alios in l.
qui per
salutẽsalutem, suprà allegata, dum disputat,
an testes nulliter recepti possint iterum produci super eisdem articulis, vel directo
cōtrarijscontrarijs,
qua de re per nos lib. 2. c. 31. nu. 13. cum præc. &
seq. infrà Tomo 2. incipit c. post didicita.