CEntesimo quadragesimo
*
primò, superioribus proximus
est & ille articulus, qui ex nostra principali conclusione facilè definiri licet, An homini
priuato liberum fasq́ue sit iudicare de legibus, vtrùm earum mens cesset, vel non, aliquo casu. Mouet quæstionem, quòd in temporalibus legibus
quāuisquamuis homines & possint
& debeant de his iudicare eas dum
instituũtinstituunt,
dumq́;dumque consultant ac disceptant ferri eas leges
expediat nec ne, tamen
postquāpostquam latęlatæ sunt, iam
amplius iudicare de ipsis minimè licet: sed
oportet iudicare secundum ipsas, capitu. erit
autem lex. quarta distinct. & diuus Augustinus de vera religione eadem ferè verba refert, & tenet eandem sententiam. Et præmitte
*
legem non aliter valere, quàm si publicè
vtilis sit. d. cap. erit autem lex. nec valet nisi
deriuetur à lege naturali, & diuina, vt docemur per Dominicum Sotum lib. 1. quæst. 6.
art. 7. de. iust. & iure. sicq́ue necessariò esset
bona, quia illa iura semper sunt bona:
ideoq́;ideoque
æterna fore certum est, vt l. omnes populi. ff.
de iust. & iure. §. sed naturalia. Institu. de iure
naturæ. Nunc tria videnda sunt, quid si lex in
communi postea facta est nociua? Deinde
quid si in
quodāquodam particulari tantùm facta est
nociua Reipublicæ? Postremò, quid si in
qͦdāquodam
particulari facta est nociua non Reipublicæ,
sed cuidam priuato ciui? Primo casu
* communis Theologorum sententia esse videtur,
talem legem ipso iure euanuisse, ita videntur
tenere dicentes talem legem nullam habere
obligandi vim. Dominicus Sotus Theologorum doctissimus de iust. & iure, lib. 1. quæst. 6.
artic. 8. post sanctum Thomam &
CaietanũCaietanum.
1. 2. q. 90. artic. 8. idem 8. Thom. 2. 2. quæst. 60.
artic. 5. & rursus 1. 2. q. 96. art. 4. vbi etiam Caietanus & in d. artic. 5. sequi videtur, & Theolo. eruditissimus frater Alphonsus de Castro,
de potestate legis pœnalis lib. primo. ca. 5. documento 3. plenè per Philipp. Corneum in l.
vn. in princ. C. de cad. tollen. & per Andream
Tiraquell. de causa cessante. par. 1. & rursus
idẽidem
Alphonsus Castrensis, vbi suprà, in 5. documento. Id quod nos impugnauimus de succ.
progressu in in præfa. num. 67. versicul. sed an
ipso iure ea lex. Mouemur per egregiam l. vn.
in princ. suprà alleg. dum ait, vt quod belli calamitas introduxit, lenitas pacis sopiret. expende verbum Sopiret, vt enim homo dormiens & sopitus non fit cadauer, nec desinit habere vim & substantiam hominis, ita ea lex
vim legis habere
nōnon desinit, quamuis interea,
dum eius ratio quò ad bonum publicum cessat, non sit executioni mandanda: vtilitas magna est, sic enim fit, vt vtilitate legis rursum
redeunte eadem lex quasi à suo somno expergefacta vires suas, quas non amiserat, sed
tantùm frænauerat & continuerat, aut occultauerat, nunc exercere incipiat, nec opus sit
eandem legem rursus à Republ. cum suis ambagibus & prolixis solennitatibus (de quibus
in l. humanum. C. de legibus. & in §. lex. Inst.
de iure nat.) ferri, quæ omnia fusiùs loco iam
allegato peregimus. nec à diui Thomæ & aliorum sententia id fortè alienum esset, quamuis eorum verba repugnare aliquantulum videantur. Ergo si quo tempore vrbs obsessa
erat, lex iussit, ne portæ ciuitatis aperirentur
nocte, ne fortè hostes vrbem aggressi muros
penetrarent. Ea lex quo tempore bellum non
solùm finitum esset, sed & longissimè exterminatum, ita vt nullum omninò periculum esset, tunc ea lex quò ad omnes ciues
Reipublicæ, & quò ad omnes etiam casus
|
cessare videretur. Cæterùm si ijdem hostes, vel
alij reuersi rursum vrbem obsiderent, eadem
lex, quia vires suas nunquam amisit, sed tantùm ad imaginem sopiti, aut soporati hominis vires continuerat, represserat, frænauerat,
nunc quasi expergefacta, aut fræno libera &
soluta, vires suas sine noua legislatione aut
promulgatione ipso iure exercere incipiet.
Quò ad secundum casum principalem, quando ea lex non ex toto Reipublicæ nociua facta est, sed tantùm in quodam casu particulari, & tunc Dominicus Sotus, vbi suprà, post
diuum Thomam & Caietanum, vbi suprà,
quos refert, tenet cessare legem, hoc est, ipsius
executionem, quò ad illum casum particularem. Sicq́ue si iussit lex ciuitatis obsessæ, ne
ipsius portæ etiam de die aperiantur, tamen si
ciues ab hostibus fugientes clamarent se intra muros recipi, aperiendæ portæ essent, nec
per hoc legis transgressio facta videretur, cùm
illi vtiles sint ad defensionem & tuitionem
vrbis, cui rei ea lex consultum voluit: quod
admitterem, nisi fortè periculum esset, ne hostes tales ciues insequentes simul cum fugientibus irrumperent in vrbem: sicq́ue eam caperent, omnesq́ue ciues perderent, quod maximè cauendum esset, quando non magnus
esset numerus ciuium fugientium, magnumq́ue esset periculum in portis aperiendis. Vltimo casu quando ratione legis in particulari
cessabat, quod particulare Reipublicæ saltem
principaliter non intererat, tunc duo sunt videnda: primùm ancesset legis obligatio: deinde an illi particulari & priuato homini liceat facere hanc interpretationem collectam
ex mente legis contra verba ipsius. Quò
* ad
primum Sotus, vbi suprà, negat tunc legis
transgressionẽtransgressionem fieri licere, quod si, inquit, scis
cæteris vtrùm illa sit sufficiens ratio, vt subditus faciat contra legem, quod ratio legis in
particulari persona & casu deficiat: respondetur, quòd si tantùm deficit in particulari, non
sufficit id, quod & tenet secundum ipsum,
diuus Thomas 2. 2. q. 60. art. 5. quod & tenet
rursum ipse Dominicus Sotus Theologorum
dissertissimus, vbi suprà lib. 3. q. 4. artic. 5. post
Aristotelem, quem referunt 5. Ethico. c. 7. & vt
perfectius rem agamus ipsi distinguunt inter
legem positiuam, quæ non tam iuris inductiua est, quàm iuris diuini, aut naturalis iam
inducta repetitiua (id quod ipsi appellant
ius naturale continere, sed non instituere) &
legem quæ illud disponit, quò inspectis iuris
naturæ principijs nihil referebat vtrùm sic fieret, vel non fieret: quo casu, inquiunt, ipsa legis scriptura ius ipsum non solùm continet,
sed etiam instituit (quod ius positiuum appellant diuus Thomas & Dominicus Sotus, Aristoteles verò legitimum appellat, aitq́ue, esse
bonum legitimum) ergo aiunt, qui ab hoc iure scripto recedit, non potest non ire vel contra bonum naturale, vel contra bonum legitimum, quorum neutrum licet. Vnde Sotus ex
mente, vt inquit, reliquorum, d. art. 5. & d. art.
8. ait, quod etiam si lex positiua, quæ in communi bona est, in particulari incipiat esse noxia, non desinit etiam in illo particulari habere suum effectum & executionem:
sicq́;sicque ait,
si lege cautum est, neminem nocte licere incedere armatum, & ciuis multum quietus & pacificus, à quo verosimiliter nihil mali timetur,
armatus incedit, incurrit pœnam legis, licet
ratio & vtilitas legis in eo cesset. Vnde etiam
subdit, principem per modum dispensationis eo casu posse subuenire ei, ne pœnam subeat: sentit tamen quòd princeps talem legis
dispensationem facere non tenebitur. Aitq́ue
iudicem id facere neque debere, neque posse,
ipsumq́;ipsumque priuatum hominem non posse eo colore legem inconsulto principe
trāsgreditransgredi, quæ
omnia verosimiliter responderent. ita Andre.
Tiraquell. de causa cessante, limi. 32. post Aretinum & alios, quos refert, quatenus tenent
cessante ratione legis in particulari,
cessanteq́;cessanteque
eius vtilitate, si quidem in communi non cessat, tunc legis executionem & effectum non
cessare, etiam in illo particulari: quibus fauere videtur egregia l. 1. §. fi. ff. de minor.
dũdum restitutionem concedit minori læso, etiam si is
æquè prudens & strenuus esset cuilibet homini legitimæ ætatis, quamuis minoribus propter lubricum ætatis succurri soleat, quæ ratio cessare videbatur in tali minori.