Denique illud quoque receptissimum est,
* quòd si defunctus fuit in mala fide non vera, sed ficta vel præsumpta, tunc hæres posset
præscribere à seipso incipiens
præscriptionẽpræscriptionem,
non aliter atque si defunctus eam rem mala
fide non possedisset. Ita tenet Gloss. in l. tutor
rerum. ff. de admin. tut. Paul. in l. nunquam,
in princip. ff. de vsucap. Alexan. in d. l. Pomponius. §. cùm quis. num. 22. Couarr. vbi suprà.
Ias. in dicto §. cùm quis. Sed sanè quod aiunt
referre, sit ne præsumpta mala fides, an vera
& certa, suspecta nobis videtur, quia mala fides cuiusque inuisibilis est, Deoq́ue soli nota, sicq́ue præsumpta tantùm esse potest.
*
PrętereaPræterea quòd Alexand. ibi exemplum ponit in
hærede, qui per errorem iuris possideret, putans titul. causamq́ue possidendi fuisse iustam, quæ reuera iniusta erat, veluti si emit
à pupillo sine tutoris authoritate, iuxta l. 2. §.
si à pupillo. ff. pro empt. Id quidem exemplum indubitatum est, nam ille non dicitur
malam fidem habere, vt iam docuimus, sed
ex defectu titul. id est, causæ legitimæ, cessat
præscriptio. Nec enim error iuris inducit malam fidem, aut iniustam facit possessionem.
l. si id quod. ff. pro derelicto. l. si vir. ff. pro donat. l. final. ff. pro legato. l. 1. §. si vir. ff. de acquirend. possess. ergo quod in hoc exemplo
aiunt hæredem posse à se incipere præscriptionem, verum est. quod autem securi, & incauti existimant defunctum eo casu fuisse in
mala fide, verum non est. In summa licet
defunctus haberet malam fidem, sicq́ue eius
|
primus hæres vsucapere non posset, per d. l.
cũcum
hæres. tamen si is primus hæres decessit hærede relicto, is secundus hæres vsucapere posset, quasi hæres hæredis mei meus hæres non
videatur, quò ad impediendam hanc præscri.
sicq́ue cesset, l. fin. C. de hæred. institut.
* Vel
quia vt ficta mala fides defuncti non nocet
hæredi, vt iam edocuimus, ita & vera mala fides defuncti non noceat hæredi hæredis, quia
primus hæres esse videtur in ficta tantùm mala fide, quæ ex causa repræsentationis in eum
transuolauit, descendens ab primo defuncto,
qui fuerat in vera mala fide. Ita Crot. in dicto
§. cùm quis, ad fin. vbi Ias. colum. penultim.
ad princi. & Couar. vbi suprà, facit text. egregius, quem nullus alleg. in d. l. si quod. ff. pro
derelicto. vbi vxor marito rem suam donauit,
sicq́;sicque non valuit donatio, virq́ue aut sciebat rem
donatādonatam adhuc vxoris permanere,
sicq́;sicque
alienam esse, aut scire debebat, & à marito
sciens emi, adhuc tamen non videor malam
fidem habere, & possum præscribere, cogita
tamen. Postremò
* isthæc mala fides authoris
non nocet successori etiam singulari in dignitate. c. cura. de iure patr. Ratio, quia is non ab
prædecessore causam habuisse videtur, sed à
superiore, qui beneficium confert. Ita Glos. in
c. cura, de iure patr. per text. ibi, vbi communiter Doct. Gloss. in c. quia 5. de iudi. Gloss. &
communiter Doct. in c. de quarta, de præscri.
Ias. in l. Pomponius. §. cùm quis. colum. fin. ff.
de acquir. poss. In summa, quò ad illam fortem rationem, quòd de iure canonico hæres
teneatur exonerare
cōscientiamconscientiam defuncti, vltra dicta suprà, num. 11. adde apertas euasiones, nam vt aliud est hominem nasci, aliud
postea mori, ita aliud est quærere, an præscriptio semel nata effectaq́ue fuerit, aliud an
postea res sic præscripta ad conscientiam defuncti
exonerandāexonerandam restituenda sit, licet enim
fateremur restituendam esse, adhuc tamen
verum esset præscriptionem semel contigisse,
vt interim omittam non benè sequi restitui
rem, ergo exoneratur conscientia defuncti.
quid enim si modò res
lōgèlongè deterior facta est,
certè per eius restitutionem non esset exonerata conscientia defuncti. quid rursum si longè melior facta est, expensis fortè hæredis per
sumptuosa fortè ædificia super addita, aut per
sumptuosas picturas, & similia, quæ abradi
& separari nequeunt, nónne tunc hæredem
talem rem restituere, si cogeres iniustissimum
& inhumanum esset, ergo longè iustius est,
& iuris menti ac sententiæ proximius, non
solùm rem semel iureq́ue præscriptam fuisse,
sed etiam irreuocabiliter præscriptam apud
hæredem permansuram, diuersamq́ue longè
causam fore, ea exoneratio
cōscientiæconscientiæ defuncti, de qua apud iudicem agi, vel poterit vel
non poterit, vt in simili ait egregius text. in l.
Titulus, in fin. in princ. ff. de lib. & posthum.
ibi, apud iudicem agi oportere.