In summa, scis quod
* scripturam præsentans in iudicio solet semper apponere clausulam, quòd præsentat eam in quantum
pro se facit, & non aliter, in hac quæst. an protestatio prosit, determinat Bald. in c. præsentium, colum. 1. num. 3. de testibus. quod nihil
prodest, imò quòd nihil ominus parti contrariæ prosit, in quo eum sequitur Pau. in l. vnic.
colum. 2. C. vt quæ desunt aduoc. iud. supple.
vbi idem Bald. hoc tenet, colum. 2. Idem Pau.
cons. 81. volu. 1. & Roma. cons. 433. Ias. in l. 1. §.
morte. num. 26. ff. de noui operis nuncia. &
idem Ias. in l. certi condictio. §. si nummos. colum. 8. ff. si cert. pet. & hanc dicit communem
opinio. Aymon. Crauet. tract. de antiq. tempo. prima parte. c. incip. viso. nu. 72. Sed contrariam sententiam, imò quòd talis protestatio prosit eam facienti, est opinio
Innocẽ.Innocen. in c.
cum venerabilis, de exceptio. & ibi Felyn. nu.
23. dicit, hanc opinio nem esse communem. &
idem in c. imputauit. num. fi de fide instrum.
& hanc tenet Bald. sibi parum constans in l.
vnica. col. 4. de confes. C. & in c. cùm dilectus,
de
cōsuetudineconsuetudine. & hanc etiam dicit communem Ripa in c. cùm M. Ferrariensis, de constit.
num. 79. & hæc vltima est, secundum eos verior, recipit tamen tres limitationes, quarum
singulæ poterunt esse tres concordiæ inter has duas communes opiniones
cōtrariascontrarias, de quibus vide Deci. in c. cùm venerabilis, de confess. num. 22. & Aymon. vbi suprà, num. 68. sed
pro parte affirmatiua, quæ etiam in puncto
iuris verior videtur, est
cōmuniscommunis iudiciorum,
quibus ipse interfuerim vsus, at si Princeps secundum alterutram harum partium, vel habita matura deliberatione rescriberet, vel cùm
causæ cognitione sententiam ferret, id rescriptum eáve sententia legis vim haberet, & in
summa legis virtus in quatuor consistit. l. legis virtus. ff. de legib. in imperando, in vetando, in permittendo, in puniendo, nonnulli
addunt quintum, nempè in declarando &
interpretando, & quò ad hæc omnia, principum placita legis habent vigorem, d. l. 1. ff. de
consti. princ. d. §. sed & quod principi. Instit.
de iur. nat. quod intelligendum est,
* quando
iuri naturali, vel gentium tale placitum saltem aliquantulum aduersari videretur, & ab
eo recedere, aliter enim si concors & consentaneum ex toto esset, non tàm nouum ius ciuile productum, quàm ius naturæ vel gentium, quod iam proditum erat, repetitum videretur. l. ius ciuile. ff. de iusti. & iure, vbi notant Glos. & Doct. præsertim Ias. facit elegans
text. in l. adeò. §. cùm quis ex aliena. ff. de acquiren. rerum domi. l. hæredes palàm. §. sed si
notam. ff. de testa. Ergò si Princeps eos ciues,
qui hostium finibus finitimi essent, iuberet
arma vel equos paratos habere ad
hostiũhostium impetum propulsandum, id præceptum aut placitum legis imperatricis vim haberet: sin autem ciues vetaret arma, equos, aurum, argentum extra regni fines exportare, id placitum
vim legis
ꝓhibitoriæprohibitoriæ haberet, vt apud nos Hispanos habetur per totum titulum
de las cosas vedadas, lib. 6. ordi. quod si placuit Principi, vt bannitos aut exules interficere fas esset,
cuiq́ue id placitum legis permissoriæ vim haberet, quod si ei placeret, vt fur in septies duplo puniretur: vt est apud nos Hispanos, id
placitum legis punitoriæ vim haberet: Quæ
omnia eandem vim & potestatem asse querentur, ac si lege ritè lata comprehensa fuissent,
eaq́;eaque procedunt in tribus speciebus: Prima, quando constat, Principem habere animum legis condendæ. Altera, quando id cum
causæ cognitione inter partes litigantes pronunciauit. Vltima, quando lis nulla erat, si
cum matura
deliberatiōedeliberatione id rescripsit ad suos
magistratus, vel eorum quosdam, vel quendam. Inq́ue his omnibus exemplis si rectè aduertis, inuenies à iure
naturęnaturæ vel gentium aliqua ex parte recessum, aut declinatum fuisse:
nam nullus eo iure tenetur aut compellitur
arma, aut equos paratos habere, nullus prohibetur eo iure arma, equos, aurum,
argentũargentum,
extra regionis suæ fines exportare, nulli eo iure fas erat exulem bannitúmve occidere. l. vt
vim. ff. de iusti. & iure. eoq́ue iure fur sim plum
duntaxat fortasse, non etiam septies duplum
|
restituere compelleretur. l. id quod nostrum.
ff. de reg. iur. l. iure natur. eod. titul. l. nam hoc
natura. ff. de statu hominum. §. libertas. Insti.
de iure person. quæ duo iura faciunt ad primum & secundum exemplum suprà relatum.