CEntesimo decimo octauò
colligitur,
* stante statuto ne in
forenses fiat prædiorum alienatio, nunquam videtur prohibita alienatio
paruęparuæ domunculędomunculæ,
id quod tenuit Lud. Roma. singulari 334. hodie quidam Petrus Iacob. & Barthol. in l. senatus. §. Marcellus in expositione verbi diætam.
ff. de lega. 1. Ioannes Imolen. & Alex. ibi. Ias. in
l. sciendum. ff. qui satisda. cog. nu. 10. Hippolytus Marsil. in l. furem. col. 3. ff. de sicarijs. idem
Hippolytus singul. 276. Nicol. Pigno. in add.
ad Romanum, vbi suprà. Marsilius in pract.
crimi. §. & quia. in princip. & innumera similia congessi lib. 1. de succ. resol. §. 7. ratio istius
ea est, quòd vt reliquorum principum, ita &
legum imperium est ad vtilitatem,
quęquæ in minimis non consideratur, sicq́ue cùm libertas
nostra oneretur per prohibitionem
cōmerciorumcommerciorum contra ius gentium, de quo in l. ex hoc
iure. ff. de iust. & iure. 5. §. ius autem gentium,
& §. ius ciuile. Instit. de iure natu. & potissimùm contra rationem naturalem, quæ dictat
liberum esse debere, vt quisque in quemlibet
rem suam alienare possit. §. per traditionem.
Institut. de rerum diuis. par erat, vt tot incommoda nobis non
insiuarenturinsinuarentur, nisi ob aliquod
magnum
cōmodumcommodum, &
emolumentũemolumentum reipu|
blicæ, quod cùm in minimis rebus minimè
consistat ea prohibitio, ad minima non extenditur, præsertim cùm fiat per legem, quæ, nobis vt consulat, non vt obsit, accepit imperium. Vt nostra principalis sententia docet.