Hæc autem
* obligatio fideiussoria ad
principalem obligationem accessoria est, vt dictis
legibus, & in pri. Inst. de fideiussoribus. & leg.
prim. tituli 12. part. 5. Accedere autem potest
multis modis. Primùm potest accedere ad
obligationẽobligationem ciuilẽciuilem simul &
naturalẽnaturalem, vt in dictis
iuribus. Deinde etiam si sit naturalis tantùm
|
obligatio non etiam ciuilis, ita tenent Gloss.
& communiter Doct. in l. 1. ff. de fideiuss. & §.
1. per text. ibi Institut. eodem titu. per legem
stipulatus. & l. quod enim. l. fideiussor obligari, in princ. & §. fideiussor. l. 2. & l. cùm fideiubeat. & l. si quis pro eo. §. 2. ff. de fideiuss. Tertiò, potest accedere etiam ad ciuilem tantùm
obligationem. Ita Gloss. & communiter Doctor. in l. 1. ff. de fideius. per l. stipulatus. & l. fideiussor obligari, in princ. & in §. fideiussor. ff.
eo. Quartò, potest accedere ad obligationem
principalem re contractam. Gloss. in d. l. 1. per
l. Græcè. in princ. eod. titu. Quintò, accedit ad
obligationem verbis contractam, vt tenent
Glo. & Doct. in d. l. 1. per d. l. Græcè. in princi.
Sextò, potest accedere ad obligationem consensu contractam, vt tenent Gloss. & Doctor.
in d. l. 1. per d. l. Græcè. Septimo, potest accedere ad obligationem literis contractam, vt tenent Gloss. & Doctor. in d. l. 1. & Emanuel de
Acosta, in l. 3. in prin. C. de non nume. pecun.
per l. tam mandatori, eodem tit. Octauò, potest accedere ad obligationem ex contractu,
vel quasi contractu, vel ex delicto, vel quasi
delicto descendentem, d. l. Græcè. §. sed & si
ex delicto. Gloss. & Doct. in d. l. 1. Nonò, potest accedere obligationi siue præsenti, siue
præteritæ, siue futuræ, hoc est, siue principalis
obligatio modò contraheretur, siue iam diu
contracta esset, siue postea foret contrahenda.
l. 4. cum sua Glos. l. stipulatus sum. l. si
StichũStichum.
§. 1. ff. de fideiuss. Decimò, potest accedere obligationi principali, siue illa pura sit, siue in
diem, siue sub conditione contracta: vt in dictis legibus, & l. si debitori. §. 1. eodem titulo.
Vndecimò, potest accedere non solùm ad obligationem dandi, sed etiam ad obligationem faciendi. Ita Gloss. in l. si quis pro eo. ff.
de fideiusso. per l. stipulatus es. eodem titulo.
l. nemo. ff. de duobus reis. Duodecimò, accedit
nōnon solùm obligationi à iure ciuili descendenti, sed etiam si descendat à iure prætorio.
d. l. Græcè. §. pro eo. Decimotertiò, accedit
nōnon
solùm obligationibus regularibus, sed etiam
obligationibus priuilegiatis. l.
cũcum fideiubeat.
eodem tit. Decimoquartò, accedit non solùm obligationi principali, sed etiam obligationibus accessorijs, vt in fideiussore fideiussoris. l. Græcè. §. fin. ff. de fideius. tradunt Glos. &
Doct. in princ. Instit. eodem tit. Decimoquintò, accedit obligationi residenti, non solùm in
vera, sed etiam in ficta persona. l. mortuo. & l.
qui contra. ff. de fideiusso. Decimosextò, accedit non solùm obligationi hominis præsentis,
sed etiam absentis. l. fideiubere. ff. de fideiuss.
Decimoseptimò, accedit non solùm obligationi hominis sanæ mentis, sed etiam prodigi, vel furio si. l. Marcel. & l. cùm lex. ff. de fideiuss. Decimooctauò, accedit non solùm obligationi residenti in homine sui iuris, sed
etiāetiam
si sit seruus, vel filiusfamiliâs. l. cùm fideiubeat. ff. de fideiuss. & in §. primo. Instit. eod. Quinimmò etiam pater à filiofamiliâs, &
dominus à seruo fideiussorem accipere possunt. l. si quis pro eo. §. primo. ff. eodem titulo.