Denique
* secundum opinionem multorum,
quāquam modò nec probo nec improbo (quia
infrà cap. 81. num. 10. cum seq. dicturus sum)
non est præscriptio temporis immemorialis,
quando de ipsius origine constat, vt tenent
Ioannes Andreæ in capitu. 1. ad finem de præscrip. lib. 6. & Aymon Crauetus de antiq. temporum part. 4. versic. materia ista,
nnmnum. 3. Couarru. in capitu. possessor. de regulis iur. lib. 6.
parte secunda. §. 3. nu. 7. sed cùm de principio
huius rei, de qua agimus, non solùm constet,
sed etiam notoriè constet, quia ex dispositione iuris, vt patet in dicto concilio Toletano
duodecimo, canone sexto, & dicto capit. cùm
longè. 63. distinctio. sequitur illud ius episcopatuum, rectoriarum, aliarumq́ue præbendarum ecclesiasticarum integrum ius Hispaniarum Regi, & regno illæsumq́ue ab immemoriali præscriptione seruari. Quamuis si verum amamus, ea sola ratio sufficiat, quam iam
retulimus, quod bona gubernatio minimè admittit contrarium.
* Item, quòd hæc est ratio naturalis, iusq́ue naturale & gentium, (ius
enim naturale illud dicitur, quod ratio naturalis suadet & docet, diximus suprà lib. 1. c. 16.
num. 10. & decimo num. 8. & c. 27. num. 11.) Idq́ue ius immutabile est. §. sed naturalia. Instit.
de iure naturæ. l. omnes populi. ff. de iust. &
iur. licet enim passim fiant homicidia, latrocinia, falsitates, adulteria, parricidia, & cætera id genus contra ipsum ius naturale, adhuc
tamen ius ipsum naturale integrum manere
intelligitur, semperq́ue est eritq́ue ius, & semper æquè bonum, & ille huius iuris transgressiones nullam inducunt præscriptionem aut
consuetudinem:
cōtracontra hoc ius, quò minus videre stare & pollere videatur,
æqueq́;æqueque bonum
& laudabile esse. sic & in specie nostra docet
Theologorum dissertissimus frater Alphonsus de Castro, de potestate legis pœn. lib. secundo, cap. decimoquarto, pagin. quingentesima
sexagesimasecunda. Paulus Aposto. Roma. 1.
dum ait: Qui cùm cognouissent Deum, &c.
Sic ergo & in specie nostra, & si per annos
mille nos Hispani pro his rebus vel istarum rerum causa, de quibus mentionem habuimus,
Romam adire coacti essemus, vel fortè sponte
(aut quod certius, est stultitia aut rusticitate)
nun quam fieret ius aut bonum aut æquum,
quod in postremum idem facere teneremur,
non magis quàm si per mille annos latrocinia, falsitates, adulteria, & cætera id genus,
exerceremus. nam per hoc nunquam fit ius
aut bonum aut æquum, vt similia facinora in
posterum perpetrare cogamur, aut perpetrare
iure possimus.
* Et istud ius naturale bonum
& æquum, vt Hispani non cogantur istarum
rerum occasione, de quibus mentionem habuimus, Romam petere, licet postea à iure canonico (per d. cap. cùm longè, & per d. Concilium) approbatum fuerit, non tamen fuit
transformatum in merum ius canonicum, ita
vt ius naturale & gentium esse desijsse videatur, non magis quàm si quis malè sanus contenderet illud præceptum Decalogi, De non
occidendo, aut etiam illud
pręceptumpræceptum, De parentibus obseruandis euanuisse, iusq́ue diuinum, aut naturale eo ipso esse desijsse, quod
per omnes leges, quæ sunt sub titulis C. & ff.
ad legem Corneliam de Sicarijs parricidæ, &
etiam homicidæ
pœnępœnae legales designatæ sunt.
Aut si contenderet, quòd illud
præceptũpræceptum Decalogi, Non falsum testimonium dices, aut
illud præceptum, Non mœchaberis, aut illud,
non Furtum facies, euanuerunt, eò quòd pœnæ legales adulterijs, & falsarijs, vel falsis testibus, & furibus, seu latronibus definitæ sunt,
per leges, quæ sunt sub titulis ff. & C. de furtis, & ff. & C. ad legem Iuliam, de adulter. &
ff. & C. ad legem Corneliam, de falsis. Veriùs
ergo est in omnibus his speciebus & similibus, ea præcepta adhuc remanere iuris diuini,
& naturalis, non secus quàm antequàm fieret
|
ius scriptum, aut potissimùm, quòd ius diuinum, & naturale his in rebus adiuuasse tantùm, non etiam transformasse videtur: argu.
in princip. Institut. de bonorum possessio. l.
adeò. §. cùm quis ex aliena. ff. de acquirend.
rerum domin.
* Sic & licet mille leges Iureconsultorum de beneficio abstinendi à prætore inuento disserant, vt in l. Cornelius. l. iam
dubitari. ff. de hæredi. instituend. l. si filius qui
patri. ff. de vulgari & pupillari substitutio. l.
final. C. de repudian. hæredi. §. sui. Institut. de
hæredita. quæ ab intesta. §. sui, & §. necessarijs.
Institut. de hæredita. quali. l. cum antiquioribus. C. de iu. deliberan. cum similib. adhuc tamen ius abstinendi dicitur esse prætorium,
non ciuile, habita potius ratione inuentoris,
quàm eorum, qui postea id ius iam inuentum interpretantur, vt est communis opinio,
quam tenent (multis tamen repugnantibus)
Gloss. in l. qui se patris. C. vnde liberi. & ibi
Alexan. num. 15. Ludouic. Roma. in d. l. necessarij. ff. de acquir. hæred. Ias. num. 29. post Glos.
ibi in l. vnic. C. quando
nōnon peten. partes. Paulus Castensis in l. 1. C. si minor ab hæredi. absti.
Imola in l. ventre. ff. de acquirend. hæred. dixi
plenè de success. crea. §. 1. num. 5. Sic ergo & in
proposito, & si ius canonicum id quod iure
naturali, diuino, vel gentium induxerat, præciperet, non tàm nouum ius induxisse, quàm
illud iam inductum anteà fuerat, repetisse vel
deregisse videretur, iuxta d. §. cùm quis ex
aliena. d. l. adeò. ff. de acquir. rerum domin.
inde dictum declarantem nihil agere, sed iam
actum detegere. l. hæredes palàm. §. 1. ff. de testament.
* Sed his aduersari videtur, quod
cum naturali iuri vel gentium aliquid addimus vel detrahimus, tunc proprium nostrum
ius fecisse videtur
* l. ius autem ciuile. ff. de
iustit. & iure. & ibi Gloss. & Ias. ego id ius vt
beneficiorum ecclesiasticorum, aut litium
causa Hispani extra suam prouinciam non
trahantur, & si naturale vel naturali rationi
congruum videretur, tamen eo ipso quod à
iure canonico idem cautum fuit sub illa formula, & adiectione vt fieret per primatem
Hispaniæ confirmatio, videtur vt desierit esse
ius naturale, & esse cœperit ius canonicum,
sed respondit quod vulgo dicitur, quod cùm
aliquid addimus, vel detrahimus,
tũctunc ius proprium nostrum efficimus, intelligitur ius nostrum fieri, quò ad illam particulam additam,
non quò ad id, quod anteà erat, id enim remanet, vel naturæ vel gentium ius, vt antea erat,
ita intelligitur dict. l. ius autem ciuile, secundum Curtium in l. vt vim. nu. 17. ff. de iustit. &
iure. & Benincasius de actio. in §. superest, nume. 226. post Modernos Tollentinates, quos
ipse allegat. sic ergo postquam per §. alia deinde lex. Institut. de public. iudic. illam pœnam nouam parricidis imponendam excogitauerunt Iureconsulti, meri iuris ciuilis erit
illud parricidij facinus, quò ad pœnam illam
temporalẽtemporalem, sed quò ad
prohibitionẽprohibitionem, &
pœnāpœnam
æternāæternam non desinit esse iuris naturæ & diuini,
vt est notum, & suprà ostendimus, & multis
authoritatibus in simili ornauimus, suprà lib.
1. cap. 29. num. 17. Vnde & ex locis suprà relatis, ad quæ vos remisimus, quæ hic desunt, petenda sunt. Quinimò tàm noxium est litium,
aut beneficiorum ecclesiasticorum causa à laribus, domibus, negotijs, rebus, populis, regionibúsve suis homines extrahi, vt in Concilijs Oecumenicis cautum præceptumq́ue
fuerit, causas & lites in partibus finiri, nec ad
Romam vrbem pertrahi, etiam si essent ex ipsamet Italica prouincia. Quantò ergo magis
in his litibus, aut negotijs, quæ aguntur in remotissimis extremisq́ue mundi oris, qualis
Hispania est, vt habetur Concil. Lateranens.
sub Greg. Papa sessione 11.