HactennsHactenus sat
superq́;superque probatũprobatum fuit per plura
*
quāquam quinquaginta fundamenta
legũlegum &
rationũrationum,
titulũtitulum p̃sumipræsumi ex diutina rei corporalis possessione, sed quod attinet ad Doctorum sententias mihi non satis certum est, vtrùm hæc,
an contraria pars receptior sit. Hanc enim sententiam, qua edocemur, titulum præsumi ex
tali diutina possessione, tenent Gloss. Petrus,
But. Bart. Bald. Raphael. Fulgosius & Florianus in d. l. cum de in rem. ff. de vsur.
secundũsecundum
quod eos intellexit Andr. Tiraq. de præscri. §.
1. Glo. 4. versic. & hæc quidem. & taciti tenere
videntur hi omnes qui ex diutina solutione
aiunt præsumi legitima soluendi causa, etiam
si non appareat. Ita Panor. consi. 26. in quæstione quæ ad præsens vertitur. colum. vlt. libro 2.
|
post Glo. quam allegat in c. nullus. 1. q. 1. & Ioan. Andr. in c. peruenit. de censib. & Bart. in l.
cum de in rem. suprà alle. & idem Panor. consil. 7. colu. 5. versi. item præmitto. & rursum in
versi. præsumenda est ergo, eod. lib. 2. Idem
nōnon
solùm repetit, sed
etiāetiam addit id procedere etiam si ea causa allegata non fuerit, sequitur Andre. Tiraq. d. Glo. 4. versi. 40. Glo. Bart. Florianus & Paul. Castr. qui putat hanc esse
receptāreceptam
opin. in l. seruitutes, in mag. ff. de serui. & hæc
pars seruabitur in practica, secundum Ioan.
Imolensem in l. 1. §. fin. ff. de aqua pluuia. arc.
& in d. l. qui in aliena. in prin. Raphael Cuma.
& Roman. in d. l. qui in aliena. in prin. Cæpolla de seruitutibus vrbanorum prædiorum. c.
19. colu. 2. qui hanc esse existimat receptiorem
sententiam, & in practica
obseruatũobseruatum iri. Alex.
in d. l. si certis annis. C. de pactis. colum. vlt. &
pen. Idem Alex. consil. 69. circa primum dubium. colu. 1. lib. 6. Glo. Dynus, & Bart. in l. 1. §.
vlt. ff. de aqua pluui. arc. per Bart. & alios in d.
l. qui in aliena. Bar. consi. 189. primò quæritur.
col. 2. Bald. in l. 1. C. de patria potest. Alberic. in
l. 2. C. de seruitu. Idem Bald. in l. 1. C. qui admi.
& rursum in l. 1. C. com. diui. Salic. in d. l. si certis annis. Glo. in c. dilectio. 16. q. 3. Glo. Ant.
Butr. & alij in repet. c. peruenit. de censib. quorum non nulli & si loquantur in terminis d. l.
cum de in rem. vbi nulla, vt patet, erat possessio corporalis rei vel quasi corporalis, tamen
idem verosimilter responsuros in specie nostra credendum est fauore corporalium rerum
possessionis, argu. l. 1. ff. de vsucap. vt plenius
suprà disseruimus. Sunt tamen qui contrariam expressim tueantur partem contendentes, titulum allegatum præsumi in terminis
d. l. cum de in rem. eo quòd inter fuit actus decies geminus ex parte eius contra quem præscriptum esse vel ius esse contenditur. Cæterùm quando nullum factum ex parte illius
interfuit extrinsecum, sed non factum duntaxat, & tunc negant ex longo possessione
pręsumipræsumi titulum etiam allegatum (quale est, cum
postquam rem tuam longo tempore possedi,
eam me ex certo titulo legitimo quem allegabam, præscripsisse contendebam, talem titulum allegatum præsumi ex ipsa longa possessione) ita tenent Iacob. de Arena, Petr. de Bella pertica. Cyn. Bulg. Bald. Iason & alij in d. l.
si certis annis. & Ang. ibi in rep. Ioannes Imolen. & Romanus in l. in summa. §. fin. ff. de aqua pluu. arc. Petrus Ferr. sub titu. de forma libelli pro hæred. vel re singulari diuid. verb.
cōmunitercommuniter, & pro indiuiso, columna secunda.
Andreas Barba. consilio 28. omnipotentem
Deum, columna nona, libro quarto. Florianus in d. l. de in rem verso. columna vlti. Baldus & Angel. in d. l. qui in aliena, in princip.
ff. de acqui. hæred. Iacob. Butrig. Baldus & Angel. in d. l. seruitutes in mag. Idem Baldus in d.
l. cum de in rem, in lect. antiqua, & in leg. prima, columna tertia. C. de fideicom. Idem Baldus in leg. solent. §. non vero. ff. de officio pro.
Idem Baldus in capi. si quis, verbo. per vnum
annum, si de inuest. inter domin. & vasallum
fuerit contro. & consilio 100. mulierem maritus duxit. libro quarto. Iacobus de Rauen.
Petr. de Bellapertica. & Cynus. in leg. penulti. C. communi. diuidi. Barthol. in leg.
Celsus. ff. de vsucapio. Idem Barthol. in quæst.
incipi. mulier habens amplum patrimonium, columna fina. Sed certè materia d. l. cum
de in rem, non iustè à nostris tradita fuit ad
*
nostram materiam vsucapionum, quia re vera inter se nihil commune habent, estq́ue plus
quam manifesta istarum rerum differentia,
nam in terminis d. l. cum de in rem, non agebatur neque agi possibile erat de præscribendo illo iure annuo quid recipiendi in futurum, nam illo tempore, hoc est, de iure ff. incognita erat præscriptio actionum personalium, vt ex vera & communi opinione resoluimus suprà part. prima. q. quarta. vnde cùm in
d. l. agatur de habenda actione personali ad
aliquid annuum
recipiendũrecipiendum, impossibile erat vt id quisquam contenderet se habiturum
per modum præscriptionis, sed per alium longè diuersum modum, hoc est, per modum &
causam contractus, ad cuius contractus probationem præsumptiuam adducitur, & allegatur illa decies gemina eademq́ue annua
præstatio. Vnde etiam descendit alia non minus perspicua differentia, nam nihil commune habent inter se ius, & substantia cum ipsius
iuris vel substantiæ probatione. leg. duo sunt
Titij. ff. de testamen tu ibi, non ius deficit, sed
probatio. l. obligationum substantia, in princ.
iuncto vlt. respo. ff. de acti. & oblig. sed per d. l.
cum de in rem, non inducitur ius aut substantia per
pręscriptionempræscriptionem contingens, aut vlla acquisitio iuris, aut substantiæ, sed tantùm iuris
quod ex causa contractus acquisitum retro
fuisse dicebatur præsumptiua quædam probatio.
CæterũCæterum si illa improprijssima possessio,
& discontinua potuit efficere vt titulus allegatus præsumeretur, longè facilius & iustius id
efficiet nostra possessio,
quęquæ &
ꝓprijssimaproprijssima est,
& continua, vt diximus ad pri. huius articul.
Denique d. l. cum de in rem verso, limitatur
*
egregiè vt non procedat cum agitur de obligando aliquem hominem liberum ad seruitium personale, quale est seruitium vasallagij,
(vt more nostrorum loquar) tunc enim decennales annuæ præstationis vasallagij nomine
aut similis personalis subiectionis causa factæ
non inducerent tituli legitimi præsumptionem, sed longius tempus exigeretur, puta
annorum triginta, quia longè grauius & durius præiudicium est in persona vel personali subiectione (qualis qualis illa sit) quàm in
bonis. ista est vera & communis opinio, quam
tenent Bartho. post antiquos in l. litibus. C. de
agric. & cens. Idem Bart. in l. solent. §. 1. ad fi. ff.
de offic. proc. Cyn. & Bald. col. vlt. in l. si certis
|
annis. C. de pact. & ibi Ias. in 6. limit. & Franc.
Balb. de præscr. in 1. parte 3. part. prin. q. 10. numero 11. Vnde
* apparet quòd vt princeps rem
vasalli sui etiam propter bonum publicum,
aut publicam necessitatem auferre non potest, nisi dato iusto precio, aut iusta recompensatione, & ita longè minus poterit etiam ob
publicam vtilitatem, aut necessitatem vasallum, hoc est,
ciuẽciuem, aut ciues sibi subditos alienare, quia hoc longè grauius esset, quàm bona adimere, vt docuimus, & bonorum ademptio iusto pretio, aut recompensatione potest
mederi, & reparari, subiectionis autem detrimentum est inæstimabile, argu. l. filiusfa. §. secundum vulgarem. ff. de leg. 1. l. seruitutum. ff.
de regu. iur. Glo. l. in seruorum. ff. de pœnis. l. 1.
§. quæ onerandæ. ff. quarum rerum actio non
detur. l. 1. & 2. ff. de homi. libe. exhi. iunctis traditis per Barthol. in l. stipulationes non diuiduntur. 1. & 2. colum. ff. de verb. obli. Ergo princeps vasallos saltem perpetuò ideò alienare
etiam ob causam publicam non poterit, quia
id damnum est irreparabile, & bonum publ.
omnium conciuium damno, iactura, & labore vel periculo non quorundam tantùm parandum est. l. secundum naturam. ff. de regu.
iur. vide suprà capit. 5. numero 12. & numero
5. & 6. & num. decimotertio, & capit. nono,
numero 22. & capit. dicimoseptimo. ad tempus autem, non perpetuò, an possint alienari
dixi in dictis locis.