Septimus
* intellectus sit, vt d. ca. ad decimas, procedat quando constabat apertè illum
spoliatum nullum ius habere tam ex modicitate temporis, quo possidebat, quàm ex eo
quòd interrogatus cur possideret, respondere
aliud nesciebat quàm quia possideo, tunc enim restituendus non est, vt ibi per rationem
l. dolo. ff. de dolo. Id quod non multum videtur declinare à litera d. c. ad decimas, cum ibi
spoliatus ille qui se restitui postulabat, nullam iustam possessionis suæ causam allegasset. Confirmatur is sensus, nam illa communis opinio quæ habet,
* quòd spoliato agenti interdicto recuperandæ potest opponi exceptio sententiæ latæ contra eundem spoliatum in fauorem spoliatoris super eadem re
vel iure à qua spoliatus fuit, quam communem sententiam tenuerunt Angel. & Imola,
Cumanus, Alexand. & alij communiter in d.
§. nihil commune. estq́ue communis opinio
secundum Ias. ibi, num. 43. & eam dicit communem opinionem Alexand. ibi, numero 12.
quam etiam communem appellat Rip. ibi.
numero 35. quam sequitur & communem esse firmat Gregorius Lupus in l. 27. titu. 2. parte
tertia. in Gloss.
quel entregasse. tenent Paulus
Castren. in l. permisceri, in princi. ff. de acquir.
possess. Idem Paulus in l. secunda. C. de edict.
diui Adri. tol. Anton. in cap. cum dilectus, de
causa poss. & propr. Idem in cap. pastoralis, eo|
dem titu. Idem in cap. in literis, de rest. spoliato. Ioan. Andr. & Panormit. in dict. cap. pastoralis. Aret. in d. §. nihil commune. Deci. consil.
191. in causa. nume. 9. cum sequen. Hostien. &
Ioan. Andr. in capi. 2. de causa posses. licet contrarium tenuerint Bartholus colum. 2. in dict.
§. nihil commune. Gloss. 1. in capit. solicitè, de
restitutio. spoliato. & Gloss. in capitu. pastoralis, de causa poss. & proptie. Panormit. in capi.
in literis. colum. 5. de resti. spolia. Barthol. in l.
si de vi. columna fina. ff. de iudic. Tamen illa
communis opinio contra Bartholum procedit, quando per sententiam erat certum & indubitatum huic spoliato nullam posse competere defensionem, inspecta suamet allegatione, quale esset cum prius factum fuit spolium, deinde inter spoliatum & spoliatorem iudicium de proprietate cæptum & finitum fuit
in fauorem spoliantis, tunc enim si spoliatus
rursum petat rem sibi ab latam sibimet restitui ante omnia, replicabo quòd si illud petijsset ante omnia, quod vt id ante omnia fieret,
par erat, verùm cùm illud petat, postquàm liquet proprietatem alienam esse, sera petitio
est, tum quòd dolo faciat, dum petit quod statim restituturus est. l. dolo. ff. de doli excep.
tũtum
quòd sibi debet imputare qui congredi voluit super rei proprietate & dominio, tum quod
effectus victoriæ assecutæ in iudicio proprietatis est, vt victori restituatur possessio, id
quod cùm iam contigerit,
infectũinfectum reddi ociosum esset ac inciuile, diuersum sanè esset si
postquam in iudicio proprietatis vicisti me,
& id, de quo agebatur, tibi traditum fuit vel
non fuit, me
eadẽeadem re vel iure spoliasti, & agenti mihi interdicto recuperandæ opponeres de
sententia pro te contra melata, nam replicabo quòd post eam latam potuit ius ad me redire, ac re vera ad me reuolauit, nam interea
mihi restituere teneberis, ita saluatur opinio
Bart. & sequacium suprà relata, ita tenent Alexand. in d. §. nihil commune. nu. 12. cum seq.
& Ripa ibi, num. 44. qui ait ita tenere modernos ibi, & esse ex mente Glo. in d. §. nihil commune. Sic ergo & in terminis d. c. ad decimas,
ideo cessabat restitutio, quòd ille spoliatus fassus est nullum se ius habere, vel ita colligebat
ex eius allegatione insulsa ac inerti, & hunc intellectum tenet Deci. consil. 134. viso. columna fina.