Ergo elegantius & certius est actionem illam & obligationem natam fuisse interpretari, sed mori occidiq́ue sua die adueniente non
aliter, atque animantia, quod obtinet quatenus ea obligatio à lege ciuili
descẽdebatdescendebat, quæ ei certam vitæ metam statuit, sed diuersum videtur quò ad ius naturale vel diuinum, quod
restituendi obligationi nullam temporis metam definiuit, sed etiam obligationem perpetuam esse voluit, nam & iure ciuili olim
erant perpetuæ obligationes, vt in prin. Insti.
de perpetuis & tempor. actionibus.
hæcq́;hæcque obligatio naturalis, qua de agimus, non tàm à
lege ciuili, quàm à lege naturali descendere
fortè videtur, sed re vera non descendit à lege
naturali vel diuina vlla obligatio ad pœnam,
sed ad rei duntaxat plenam
restitutionẽrestitutionem iuxta
illud præceptum, Non dimittitur peccatum,
nisi restituatur ablatum. c. non dimittitur, de
regul. iur. lib. 6. pœna autem insuper adita est
merè iuris ciuilis. sicq́ue hoc casu merito per
temporis præteritionem extincta fuit.
* Ex
quibus deriuatur verissimam esse secundam
conclusio nem existimantium (vt iam retulimus) integram manere obligationem naturalem ad rei damníve dati restitutionem, quia
Deus & natura huic restituendi legi certam
viuendi metam non imposuit, aut definiuit.
sicq́ue eam æternam esse maluit.
* ius enim
naturale, & diuinum, quod attinet hanc ad
rem, idem est, quia Deus creauit naturam, sicq́ue diuinum dicitur, quia à Deo creatum, &
naturale, quia hoc ius edocemur ab ipsamet
natura etiam cessante Doctore, & quia cum
ipso humano genere hoc ius proditum simul
fuit, Institut. de rerum diui. §. singulorum. dixi suprà cap. 27. num. 11. & cap. 29. num. 13. quibus adde Alphonsum Castren. Theologorum
dissertissimum sic declarantem de potestate
legis pœnalis. 2. lib. c. 14. pag. 561. ergo & si per
temporis à lege ciuili definiti lapsum cesset
ipsa lex ciuilis, quæ non solùm damni reíve
restitutionem, sed etiam aliam pœnam præstari volebat, tamen superest integraq́ue manet lex naturæ, & Dei, quæ licet pœnam non
deposcat rei damníve restitutionem non remittit. Ita Bald. Ioan. Imol. & Francisc. Balb.
vbi suprà, ratiocinantur incauti & securi, nec
aduertunt, nihil tam naturali æquitati, sicq́ue
ipsi iuri naturæ & Dei conuenire, quàm voluntate domini rem suam in alium transferre, vel ei remittere volentis ratam esse. §. per
traditionem. Instit. de rerum diui. l. 1. cum seq.
ff. de acq. rerum domi. facit l. 1. C. de sacrosan.
eccl. nec refert hæc voluntas vno, an alio modo colligatur, aut vtrùm tacita an expressa sit.
l. certum. ff. si cert. petat. l. 1. §. final. ff. de dote
prælegat. l. 1. vbi plenè Ias. in simili. C. qui admitti. Idem Ias. per text. ibi in l. cùm ex filio, in
princip. ff. de vulgari. nec dubium est, quin si
sciebas me tibi damnum dedisse, aut contumeliam fecisse, & tempus, hanc ad rem persequendam à lege definitum elabi passus fuisti,
tacitè ius tuum mihi remittere & condonare
videaris. §. fi. Inst. de iniur. Vnde ne secundum
ius naturæ & Dei, & secundum
naturalẽnaturalem æquitatem rem tuam mihi donatam aut aliàs con|
cessam retinerem etiam te postea pœnitente,
vt per totos titulos de dona. ff. C. Inst. & in decret. & l. perfecta. C. de dona. quæ sub modo.
iuncto d. §. per traditionem, cum simil. suprà
allegatis. ita & isto casu iure naturæ & Dei tutus & suffultus retinere videbor. Nam & cùm
expressis verbis vel literis te mihi ius
tuũtuum concedere diceres, huius tui animi certam & indubitatam notitiam non haberem, sed verosimilem tantùm, & solus Deus id certò noscere poterat. l. diuus. ff. de test. mil. §. planè. Inst.
eodem tit. l. non figura. l. obligationum substantia. §. fin. ff. de actio. & oblig. l. non solùm.
eod. titu. l. an inutilis. ff. de acceptil. Denique
non solùm per talem scientiam & patientiam
ius tuum remittere, mihiq́ue concessum velle
videreris, quando mihi ex damno, iniuria vel
cōtumeliacontumelia tibi illata nullum emolumentum
accederet, licet tibi abscederet (vt in terminis
d. §. fin. Instit. de iniur.) sed etiam si & tibi abscederet, & mihi accederet, si tamen ex parte
mea adesset bona fides. l. alienationis
verbũverbum.
ff. de verb. signi. ibi. vix est enim, vt non videatur, id quod fusiùs egimus in tribus cap. præcedentibus.
* Bona autem fides adesse
intelliturintelligitur etiam si sim conscius rei vel iuris alieni. l. si
id quod. ff. pro dereli. Si tamen legitimam
causam aut occasionem habui credendi dominum ius suum remittere, aut mihi concessum velle, vt ibi. Vnde vtcunque initiò malam fidem haberem, & vitiosum ingressum
per longissimi temporis præteritionem id vitium purgatur, & iustè videbor opinionem
mutasse,
cœpisseq́;cœpisseque opinari
dominũdominum illum ius
suũsuum remissum,
mihiq́;mihique concessum velle, vt est
vera & communis opinio, quam tenent Bart.
colum. final. ad finem, & alij in l. fina. C. vnde
vi. vt exactius disseruimus infrà cap. 75. num.
13. ergo cùm præscriptiones currant contra ignorantes, non secùs, quàm contra scientes. l.
final. C. de longi temporis præscriptio. si tibi
contumeliam
personalẽpersonalem feci, quam non ignoras, ex qua mihi nihil emolumenti accessit,
præterito tempore à lege definito obligatio
perempta est, & præscripta. d. §. final. Institut.
de iniu. intellige primò de obligatione quò
ad pœnam, quam non solùm ciuilem, sed etiam naturalem dicere possumus, eò quòd naturalis obligatio est illa, quæ nascitur ex consensu nostro. cap. 1. de pact. l. 1. ff. eodem. l. 1. ff. de
constitut. pecun. l. non minores. C. de transaction. l. consensu, in princi. ff. de actio. & obligatio. in princip. Institut. de obligat. ex consensu, nec dubium est, quin legibus ciuilibus
suæ ciuitatis consensum, quo tempore feruntur, & rogantur, vel postea expressim, aut tacitè à ciuibus approbantur, vnusquisque ciuium præbere intelligatur. l. 1. in verb. communis Reipublicæ sponsio, hoc est, promissio. ff.
de legi. iuncto §. lex. Institut. de iure naturali.
text. in princip. Institut. de obligat. ibi, secundum nostræ ciuitatis iura, vbi plenè significatur, obligationem ciuilem, & naturalem pendere, & procedere ex iure ciuili cuiusque ciuitatis propter dictum consensum. Ad idem d. l.
Imperatores. ff. de iure fisci, & d. l. fin. C. ad leg.
Iul. maiesta. secundum quod suprà initio huius capit. exposuimus, & fusius in tribus, vel
quatuor cap. præcedent. Secundò intellige,
ꝙquod
* perimitur obligatio naturalis, quatenus etiam respicit damni dati emendationem, nam
vt si rem meam læsisti, aut peremisti damnificatus videor, ita si mihi ignominiam fecisti,
ex qua secundum mores hominum honor
meus læditur, me
damnificatũdamnificatum videri nullus,
qui modò sanus, aut honore dignus sit, abnegabit, cùm honor sit cunctis rebus, & etiam
vitæ præferendus: argument. l. Iulianus. ff. si
quis omissa causa testamen. l. 2. §. penultimo,
cum præceden. ff. de origine iuris. l. si filiam. &
auth. sed si post viginti, cum vtrobique à me
ibi traditis. C. de inofficio. testamen. l. 3. §. si
emancipatus, in verb. nam si tam ignominiosam. ff. de bon. possessio. contra tabul. dixi suprà cap. 11. num. 9. & capit. 18. siue ergo mihi in
rebus, siue etiam in honore, & sic in persona
damnum dedisti, ex quo nihil emolumenti
tibi accessit præteritione, & præscriptione temporis à lege definiti, non solùm obligatio ciuilis ad pœnam, sed etiam obligatio tam ciuilis, quàm naturalis ad damni emendationem competens me sciente, & patiente ipso
iure sublata est, per generalitatem, dict. §. fin.
Institutio. de iniurijs, & dicta l. alienationis
verbum, & dict. §.
* per traditionem, cum similibus, suprà allegat. liberum enim fuit mihi non solùm hanc piam remissionem facere,
laudabilem, vel saltem tolerabilem, & minimè reprehensibilem, sed etiam ius meum, &
substantiam prodigere, textus egregius in l.
sed & si lege. §. consuluit. ff. de petitio. hæred.
ibi, dum re sua se abuti putant. l. 1. §. & magis.
verbo, prodegit. ff. si quid in fraudem patron.
leg. quia autem, in princip. & §. 1. ff. quæ in
fraudem credito. l. non vsque. ff. si quis à paren. manu. fue. dummodò ei per sententiam
iudicis non esset tanquam prodigo notorio
bonis interdictum, etiam si revera prodigus
& esset, & notorius esset, vt est communis opinio Doctorum, secundum Alexand. & Ias. per
text. ibi in l. is, cui bonis. ff. de verborum obligation.