Quid dicendum? & sanè hæc media opinio, vt vterque ad præmium admittatur, ita
tamen vt partes faciant concursum verior visa
est, Primum, quia de proprietate sermonis admittenda. Deinde quia accedit neutri ac intentioni eorum qui
præmiũpræmium proposuerunt, quòd
sit ex proprietate verborum, patet per l. ex duobus, in princip. ff. de vulga. & pupilla. subst. l.
qui duos. l. quod de pariter. ff. de reb. dubi. l.
si ita fuerit. eo. titu. quib. iuribus habetur eum
primum videri, quem nemo antecedit, hos autem duos à nemine præuentos fuisse constat,
& consequenter primos mœnia ascendisse, iure dicemus, quòd autem isthæc interpretatio
sit ex mente, animo ac sententia eorum qui
illud præmium pollicebantur, in comperto videri debet, cùm enim actiones nostras iuxta
plerunque accidentia, non iuxta ea quæ rarò
contingunt, iudicari debeant. l. semper in stipulationibus. ff. de reg. iur. l. nam ad ea. ff. de
legibus. & ferè semper hostium mœnia & castra ascendere, vel intrare non simul à multis
contingat, sed prius ab vno quàm ab reliquis,
sanè verosimilius est, qui præmium proposuit
cogitasse vnum tantùm fore qui reliquis anterior mœnia subiturus esset, ideoq́ue vnicum
tantùm præmium non etiam plura pollicitus
suis, plura præmia expositurus si plures viros
mœnia pariter subituros cogitasset, cùm ergo
nullus præter voluntatem & intentionem suam videatur obligari. l. obligationum
substātiasubstantia. ff. de actio. & oblig. leg. consensu, in princ.
eod. leg. non omnis. ff. si cert petat. per totum.
Institutio. de oblig. ex consensu, superest, vt
qui præmium pollicitus fuit, ad vnicum tantùm, non etiam ad plura obligatus videatur,
neque ad rem pertinet, quòd si fortè plures viros mœnia pariter subituros cogitaret, plura
fortè præmia proponeret, & consequenter
quasi ad plura præmia præstanda obligatus videatur, iuxta Glos. app. in l. tale pactum. §. fin.
ff. de pact. leg. ita stipulatus. versi. Sabinus ibi,
ex mente, vbi Paulus & alij. ff. de verbo. oblig.
* Nam sanè dict. Gloss. procedit quando id
est verosimilimum, quando in specie nostra
non est, quinimmò verosimilius est, vt si plures viros pariter inuasuros mœnia putasset aut
cogitasset, licet fortè plura præmia proposuisset, tamen fortè longè minora præmia forent,
ne ergo is promissor præter voluntatem suam
vt obligetur dicamus aut in plus quàm voluit
quod inciuile esset, dicendum est vnum duntaxat præmium, non etiam plura deberi, cùm
ergo vnicum debeatur, necesse est illud inter
vtrunque diuidi, argumen. dict. l. si pluribus.
ff. de leg. primo. l.
MęuioMæuio, in princip. ff. de lega.
secundo. l. coniunctim. leg. re coniuncti. ff. de
leg. tertio. §. si eadem. Instituti. de lega. neque in specie hac vlla est incertitudo, quæ vitiari
debeat, nam licet actor debeat probare suam
intentionem. leg. prima. l. actor quod asseuerat. l. fin. C. de probat. l. qui accusare. C. de edendo, idq́ue certò non etiam contingenter. leg.
non hoc. C. vnde cognati. tamen vtcunque
istorum suam intentionem etiam certò non
contingenter tantùm probasse videtur, quia
se primum fuisse inspecta etiam proprietate
verborum dicere potest, & concursus alterius
qui similiter primus fuit, non eò tendit, vt is
non videatur inuitatus, sed vt minore rei portione
cōtentuscontentus esse debeat propter
cōcursumconcursum
alterius qui sibi partem aufert, non sic in terminis leg. si fuerit. ff. de rebus dub. leg. duo
sunt Titij. ff. de testamen. tut. leg. cum qui nouissimus. ff. ad Trebel. cum sim. vbi erant duo
Titij, & Titio legaui vel iussi, vt in partem vltimi morientis substitutus vocaretur, vel vt Titius tutor foret, nam Titio agenti rectè obijcietur, non satis certum esse, an ipse fuerit inuitatus, an verò alter Titius, & sic de reliquis. Præterea si plures ad eandem rem fuerint inuitati, faciunt sibi partem per concursum, nec se inuicem impediunt, quod procedit siue ad illam rem separatim inuitati dicerentur, vt in
dict. §. si eadem res, & in dict. l. si pluribus. siue
etiam coniunctim, vt dict. l. si pluribus, & leg.
coniunctim. ff. de leg. tertio. Astringitur hoc
argu.
* nam quando pluribus eadem res relinquitur, vnusquisque ad
solidāsolidam rem ex proprietate sermonis vocatus intelligitur, siue separatim inuitati fuerint. dict. l. si pluribus. §.
si eadem res, & leg. vnic. §. vbi autem, cum §.
seq. C. de cad. tol. siue etiam coniunctim, dict.
l. coniunctim. l. Mæuio, in princi. verb. totus.
ff. de lega. secundo. l. triplici. ff. de verbo. sign.
& est vera & communis opinio secundum
Baldum in leg. si fortidianum. C. de leg. & Iason. in leg. re coniuncti. ff. de leg. 3. numero
22. & Ripam numero 30. & secundum Zas.
libro primo. sing. respo. capit. decimooctauo.
Alci. in leg. triplici. ff. de verb. & rerum sig. (adde pro communi leg. vitium. ff. de reb. dubi.
in verb. quasi initio) & etiam secundum Iaso.
in leg. si duobus. §. fin. ff. de legat. primo. & iterum in princip. eiusdem leg. & Barthol. in leg.
cui fundus. ff. de condi. & dem. & iterum ipse
Iason in dict. l. si duobus. §. fin. numero tertio.
post Bald. & alios quos refert & Cuma. in leg.
re coniuncti, in princip. Idem Aret. in dict. l. si
duobus. §. fina. vbi etiam Imola, & Paulus &
Baldus, Villal. fol. 13. columna tertia. in dict. l.
re coniuncti, vbi Ripa numero 57. & numero
27. in fin. & Villal. fol. 32. colum. 3. in princip.
cum ergo quando pluribus eadem res relinquitur siue separa tim siue coniunctim, quib.
casib. ad solidam rem quisque inuitatus intelligitur, adhuc sese inuicem concurrentes minimè impediunt, sed faciunt sibi partes per
concursum, nec vbi vlla incertitudo esse videtur, cur non & in specie nostra idem fortè
|
dicemus, vt sese inuicem minimè impediant, sed concursu partes sibi faciant, nam
cũcum indefinita oratio æquipolleat vniuersali. l. 2. ff.
de lib. & posthum. l. si pluribus. ff. de legat. 2. §.
nominatim. Inst. de exhibi. liberorum, illa verba indefinita (scilicet qui primus mœnia transcenderit) æquipollerent vniuersali, vt si plures pariter ascenderint, & sic ex legis interpretatione omnes primi (vt diximus) videantur, omnes quidem ad illud præmium inuitati intelligantur, & consequenter quisque eorum agens rectè fundet intentionem suam, &
certò non contingenter tantùm, cùm verum
sit quenque eorum primum fuisse, & consequenter ad præmium propositum inuitatum
fuisse, sed quia obligationem seu promissionem illius qui præmium proposuit præter eius intentionem augeri & geminari seu duplicari periniquum esset ad partem tantùm
cuique dandam necessariò deueniendum est,
non aliter atque fit in terminis d. l. si pluribus,
& d. l. coniunctim, cum similibus suprà allegatis. Denique pro hac parte videtur tex. apertus in l. si duobus. §. fin. ff. de leg. 2. Agnosco
tamen
relatũrelatum esse quoppiam
exemplũexemplum Scipionis Africani, qui cùm moralis
coronęcoronæ præmium ei dandum esset, qui primus Carthaginis
nouæ, quam obsidebant, mœnia conscendisset, duoq́ue simul eos muros transcendisse se
contenderent, vtrunque murali corona & honore donauit, vt testantur Titus Liuius de bello Punico secundo, li. 6. & Plutarchus Cheroneus de viris illustribus in vita ipsius Scipionis, quod & in apoph. ipsius retulit & laudauit
Erasmus Roterod. huiusq́ue sententia à nostris & sancta & æqua habita est, meminit etiam Alci. in l. proximus. ff. de verb. sign. & cùm
*
non absimilis contentio esset inter Aristodemum & Hippomedontem apud Cumanum
ex insigni illa victoria quam ex Etruscis retulerant, qui ad sinum Ionicum habitabant,
senserunt seniores vtrique eum honorem
cōcedendumconcedendum, teste Dionysio Halicarnasseo Romanorum antiquitatum lib. 7. verùm huiusmodi exempla non tam ex iure quàm ex gratia videntur processisse, sicq́ue ad iuris necessitatem non sunt trahenda. §. sed & quod principi. Instit. de iure naturali. l. 1. ff. de const. principum. Præterea cùm præmissum sit propositum, vel à principe, vel à Republica plenius
est interpretandum, iuxta Gloss. approbatam
in l. fin. ff. de const. principum. c. decet, de regu. iur. in 6. & ibi de egregio quopiam facinore præmiando, quod etiam trophæo dignum
videretur, agitur, ab animo, & mente eorum
principum, qui præmium pollicebantur, alienum minimè videtur locupletatum munus
& præmium merentibus referre,
* nec dubium est quin ex benigna & plena mente illius
qui præmio quem honorare voluit, aliquando interpretamur, vt integrum donum aut
præmium aut relictum alterutri ex duobus inuitatis præstetur, vt est tex. egregius in d. l. si
pluribus. §. fin. ff. de leg. 1. quamuis regulariter
cōcursuconcursu sibi partes facere deberent, vt ibi, itaque exemplum Scipionis & seniorum, suprà
relatorum, intelligo procedere in terminis d.
l. si pluribus. §. fi. cum ex euidenti aut verosimillima voluntate concedentis colligebatur,
vt vtrique integrum præmium daretur, euidentem autem voluntatem accipere debemus, etiam eam
quęquæ ex coniecturis colligitur,
vt in l. licet Imperator, vbi plenè per Ias. & alios. ff. de leg. 2. iterum regulariter vbi tam insigne facinus non esset, sicq́ue hæc præsumptio
cessaret, non integrum cuique præmium deberetur, sed partes concursu fierent, stat ergo ex
superioribus, vt præmium propositum ei qui
primus hostium vrbisq́ue obsessæ mœnia transcenderet, aut castrum hostium irrum peret,
æquis ex partibus diuidetur, inter duos qui
pariter, vel mœnia transcenderunt, vel in hosticum castrum impetum irruentes fecerunt.
Fallit primò quando ex coniecturis colligeretur aliam fuisse mentem pollicentis tale præmium, argu. dict. l. licet Imperator, & eorum
argu. quæ modò retulimus. Fallit
* secundò
quando facinus erat magnum & memorabile, quod sine magno periculo auderi non posset, præsertim si ad honorem & commoditatem
ReipublicęReipublicæ pertineret, & à principibus ab
ipsa Republica præmium propositum foret,
*
nam tunc ex integro præmium alterutri dandam esset, arg. dict. l. fin. cum ibi notatis. ff. de
const. principum, & arg. eorum, quæ ait Alberi. in proœmio
fforumforum. §. discipuli. col. 2. Fallit
tertiò quando præmium propositum erat
* indiuiduum in iure tam proprietatis quàm possessionis, vel vsus vel administrationis, veluti
si filia Imperatoris in vxorem designata esset
ei qui primus hostium mœnia transcendisset,
tunc enim vel neutri daretur, vel locus foret
gratificationi, arg. tex. in l. fi. ff. de relig. & sum.
fune. ista est communis opin. vt per Alberi. in
d. §. discipuli, per Alexand. in d. l. qui filiabus.
§. 1. qui alios refert per eundem & Lud. Romanum in l. cum qui nouissimus. ff. ad Trebel.
latè per Tiraquell. vbi suprà, qui quando fiat
locus gratificationi fusè refert in dict. trac. primog. q. 17. opinio. 2. per totam. Fallit
* quartò
quando secundum quosdam alter
ipsorũipsorum rei
promissæ natus esset possessionem sine vitio,
argu. ca. cum partium iura, de regu. iur. in 6. §.
commodum. Instit. de inter. multa per Iason.
Corn. Curt. Iuni. Decium, & alios in l. si emancipati. C. de collati. in illo arti.
quādoquando filius præsumatur in possessione patriæ potestatis. And.
Tiraq. in d. quæst. 17. opin. 11. Pro nostra principali opinione optimus text. in l. & hoc Tiberius. ff. de hæredi. institu. vbi non solùm quando est facti ambiguitas, sed etiam si sit iuris
dubietas, diuiditur id de quo litigabatur, pro
nobis etiam
* quia probationes sufficit, vt
cōcludantconcludant verosimiliter in ijs quæ euidentem
|
probationem non recipiunt. Gloss. in l. neque
natales. C. de proba. quæ communiter app. secundum Corn. in l. si emancipati. colum. 2. C.
de colla. sed hic non cadebat euidens probatio, quia agitur de interpretando animo eius
qui præmium proposuit, ergo, &c.