Et primò supposita idoneitate, de qua
* suprà, cuilibet est permissum admitti ad honorem magisterij, si non reperitur prohibitus,
vt in d. l. magistros, & in d. lege vnica, de professo. qui vrbe. s. lib. 10. C. sed cæcus ex hoc solo
quòd sit cæcus, non reperitur prohibitus, ergo
est admittendus. leg. nec non, ex quib. ca. mai.
Confirmo & probo, quia certum est, quòd in
his, quæ sunt de genere permissorum, quilibet intelligitur de personis permissis, nisi
specialiter reperiatur prohibitus, tex. est, & ibi
Barto. in leg. mutus. §. cum quæritur. ff. de
procura. in leg. prima. ff. de testim. in l. si quæramus. ff. de testamentis, in l. cætera, in princi.
ff. de lega. 1. sed cæcus non reperitur prohibitus aliqua lege, vel constitutione, ergo intelligitur permissus, d. l. nec non.
CōfirmoConfirmo adhuc,
quia vbi in aliqua dispositione habemus regulam generalem, semper illa militabit donec constet de exceptione, vel fallentia, vt in
l. ab ea parte. ff. de probationibus, in l. suus
quoque. in versic. puto. ff. de hæred. instituen.
in cap. adde. de restitu. spolia. Barto. in l. secunda. ff. si quis in ius voca. non ierit, sed non constabit de exceptione, vel fallentia in cæco, ergo militabit regula. Confirmo tertiò, quia si
vlla lex in mundo disponit, quòd cæcus prohibeatur ab aliquo actu, hoc ideo est, quia
præsumitur quòd cæcus non poterit illum
actum debitè exercere, vt in leg. prima. C. qui
morbo, in l. luminibus. C. qui dare tutores, vel
curato. po. sed ratio ista cessat in casu nostro,
quia ponimus pro constanti, præfectum ma|
gistrum idoneum esse ad
MagisteriũMagisterium, & quòd
debitè poterit exercere principale officium ipsius Magisterij, ergo cessabit dispositio iurium
quæ in contrarium adduci possunt, vt in lege
adigere, in §. quauis, de iure patro. ratio enim
legis magis consideranda est quàm dictum,
vt in l. cum pater, in §. dulcissimis, de lega. secundo, in l. nomen
filiarũfiliarum, de lega. secundo, in
leg. hæc actio. ff. de calumniato. Confirmo &
quartò, quia cæcus non prohibetur ab illo actu, cuius exercitium non impeditur ex defectu oculorum, vnde bene potest esse testis in
alijs actibus, in quibus ex defectu visus non
impeditur, puta in re percepti bili aliàs, quam
sensu visus, vt si habet notas voces contrahentium, vt est Glo. in capitul. testes, secunda
quęstioquæstio. quarta, est per Specu. in titu. de teste. in §.
primo. versicu. sed nunc quid cæcus, & per Panor. in cap. cum causam, in sexta columna, de
testibus. hinc etiam est, quòd potest præstare
auctoritatem ipsi pupillo contrahenti si sit tutor, vt in lege. & si tutor. ff. de auctori. præstan.
Ratio est, quia in huiusmodi actibus non impeditur ex defectu visus, ergo non est prohibendus à magisterio, per quod officium illud
exercere possit. Confirmatur hoc ex textu in
capitu. nisi cum pridem. versicu. alia verò causa, de renuncia. vbi debilitas, vel infirmitas
corporis tunc demum est causa sufficiens ad
hoc, quod Episcopus renunciet Episcopatui,
quando ex huiusmodi defectu Episcopus est
impotens ad exequendum officium Magisterij, minimè obstabit huiusmodi defectus,
quin magisterium assequatur, maximè cum
ex huiusmodi debilitate oculorum augeatur
sibi fortitudo memoriæ, & intellectus, atque
vigor spiritus ad docendum, vt
secũdumsecundum Apostolum possit dicere, quia in firmior fortior factus sum, vt in d. ca. nisi cum pridem, & quod
vergente deorsum conditione corporea, feruor spiritus in sublimiora conscendit, in cap.
3. de renunciatio. ad hoc bene facit text. in l. 2.
§. quam senio. & in §. corporis, debilitas excusat aliquem ab honore, vel officio publico,
quando ex tali imbecillitate redditur insufficiens ad
executionẽexecutionem illius honoris, vel officij,
sed si illud officium, vel honor possit geri ex
consilio, & prudentia, non excusabitur ex infirmitate corporis, sic ergo in nostro casu, cùm
ex ista oculorum infirmitate noster cæcus non
reddatur in sufficiens ad officium docendi,
ꝙquod
quippe officium geri potest ex consilio, & prudentia potius quàm ex viribus corporis, non
impedietur eadem infirmitate.