Illud autem quæri potest, quo casu mulier
post mortem mariti luxuriosè viuere cœpit, &
per hoc priuanda veniebat bonis quæsitis
*
constante matrimonio, iuxta d. l. fin. tit.
de las ganancias. libr. 5. ordin. an si id peccatum occultum sit, ipsa mulier in foro animæ teneatur ea
bona etiam nullo incusante deferre, & restituere hæredibus mariti, & magis est, vt non teneatur, quia, vt ostendimus c. 7. nu. 1. libro 1.
tomo 2. cum plurib. seq. lex ad pœnam neminem voluit obligare in foro animæ, nisi cum
id expressit, vel cogitauit, cogitasse autem videtur cum pœnam committi ipso facto expressit, non aliter, vt ibi latè, hæcq́ue pars mitior
est, & ita debet intelligi, & limitari dict. l. fin.
Præterea quòd princeps tali vxori donauit etiam constante
mntrimoniomatrimonio, quod regulariter
*
ipsi soli non etiam viro iure regio acquiritur,
vt in l. prima & 2. d.
titu. de las ganancias, & in
l. 9.
tit. de las donatio. lib. 5. ordin. id non puto
amitti, nec hæredibus mariti deferri per impudicitiam mulieris pudorisq́ue violationem
post mortem mariti
cōtingentemcontingentem, quia d. l. fi.
loquitur in hæc verba
los bienes, quæque fueron
ganados, i meiorados por su marido, i por ella.
at hæc bona per ipsam tantùm, non etiam per
eius maritum
quęsitaquæsita videntur, vt dict. l. prima, & d. l. nona. ergo hoc in casu non loquitur
lex illa pœnalis, nec extra casum suum trahenda est,
cũcum sit pœnalis, vt proximè dicebamus,
per quod d. l. prima, & 9. ampliantur, & dict. l.
final. limitatur.