Deinde facit sequens
eademq́;eademque vrgentissima ratio, legitima potest relinqui filijs quoquo relicti titulo. Sed exemplaris potest fieri
ei qui legitimam habet, ergo intelligendum
fieri posse ei, qui quoquo titulo legitimam haberet, & si sit exhæredatus.
* quòd autem legitima possit relinqui quoquo relicti titulo discutiendum est, & in primis inuestigandum
quid iure ff. deinde quid iure C. postremò
quid iure auth. quoad primum, licet inualuerit
sentẽtiasententia existimantium iure ff. legitimam
relinqui oportere iure Institutionis, cui sententiæ subscripserunt sese Accursius, Bart. Bal.
Angel. Salic.
cæteriq́;cæterique omnes scribentes in authen. nouissima. C. de inoff. test. Alex. qui plures citat in l. inter cætera. ff. de lib. & posthum.
Guiliel. Bened. in cap. Raynutius. §. in eod. testa. relinquens, secundò extrà de test. nu. 15. tamen in aduersam partem, cui nonnulli adstipulantur, procliuior sum, moueor in primis
ratione: Nam ad firmitatem testamenti nil
aliud desideratur
pręterpræter institutionem, vel exhæredationem filij, vr ferè per totum ff. de lib.
& posth. ferè per totum ff. de inius. rup. per totum C. de post. hær. inst. & exhær. per totum
C. de lib. præt. per totum. Inst. de exhær. liber.
Præterea expressum videtur in l. Papinianus.
§. si quis mortis. ff. de inoff. testa. vbi qui integram legitimam (id est, quartam) per donationem causa mortis recepit, non potest testamentum impugnare, per quem text. ita tenuit ibi Albericus, quod iure digestorum sufficeret legitima quoquo relicti titulo relinqui, quod & præsensisse idem Albericus videtur in l. si non mortis. ff. de inoff. test. per tex.
ibi, qui similiter probat sufficere
legitimālegitimam relinqui quoquo relicti titulo, dummodo is filius, cui relinquitur, exhæredatus reperiatur,
ne eo præterito testamentum ab initio non
iure fiat,
sicq́;sicque intelligendum est, quòd tam in
d. l. si non mortis, quàm in d. §. si quis mortis,
filius cui legitima titulo singulari relicta fuit,
exhæredatus fuerit, nec ea est diuinatio, quia
cùm dd. ll. sint locatæ sub titulo de inoff. testa.
vbi non agitur de primordiali testamenti validitate, sed de irreuocabili, quæ contingit per exclusionem querelæ, non debebat ibi
quęriquæri,
vtrùm filius institutus fuisset, vel exhæredatus, nec ne. Sed vtrùm inofficiosus erga eum
pater suus fuisset, nec ne. Inofficiosus autem
fuisse videtur, si non integram legitimam reliquit, secus autem si reliquit siue instituto filio, siue exhæredato.
* Iure autem C. omnes
vno ore fatentur, quod legitima non oportebat relinqui titulo Institutionis, sed sufficiebat quoquo titulo relinqui, per tex. in l. omnimodò. C. de inoff. test. quod & nos fatemur,
sed non quasi id denuò introduxerit illic Iustinianus Imperator (quòd omnes Doct. ibi,
& vbique falso opinantur) sed quia id iure veteri antiquitati fuerat obseruatum. Illud autem quod Bald. Salic.
cæteriq́;cæterique omnes in d. l.
omnimodò. Accurs. & omnes in authen. nouissima. C. de inoff. testa. securè firmant, scilicet iure C. valuisse testamentum, in quo filius
neque institutus esset, neque exhæredatus, si
modò aliquid etiam minus legitima sibi quoquo titulo relinqueretur, mihi non satis probatur, nam præteritus dicitur qui neque institutus est, neque exhæredatus,
quantumcunq;quantumcunque iure singulari receperit. l. posthumo. C.
de contratab. vbi Ias. col. 2. l. 3. in princ. ff. de
iniust. rup. vnde cùm in d. l. omnimodò. vers.
si verò, nil aliud dicatur, quàm quod patri filium prætereunti nullum priuilegium datur,
sequitur hoc
testamẽtumtestamentum nullum esse, in quo
filius, nec institutus, nec nominatim exhæredatus fuerit, vtcunque plurimum titulo singulari receperit, nec me mouet d. l. omnimodò, quæ non eò pertinet, vt
testamẽtumtestamentum quod
inspecto iure veteri erat ipso iure nullum, id
subsistere sustinereq́ue velit, sed eò pertinet,
vt testamentum quod olim ab initio valebat,
poterat tamen ex post facto per querelam infirmari, id testamentum sustineatur, quod intelligitur multipliciter, primùm quando filius fuit institutus in minore portione, quàm
legitima, quo casu licet olim posset querelam
proponere. l. cùm quæritur. C. de inoff. testa.
l. parentibus, eodem. l. Papinianus. §. quoniam autem. ff. eod. §. fin. Instit. eod. tamen
hodie post d. l. omnimodò, non poterit, sed agere ad
supplementũsupplementum intelligitur, quod quando filius exhæredatus fuit, singulariq́ue titulo aliquid habuit, minus
tamẽtamen legitima, quo
casu olim similiter, & si ab initio mero iure valeret testamentum, poterat tamen querelari,
d. l. cùm quæritur, cum simi. hodie autem non
poterit, sed agetur ad supplementum post dictam l. omnimodò. tertiò intelligitur quando filius emancipatus fuit præteritus, quia
neque institutus, neque exhæredatus, titulo
tamen singulari recepit minus legitima, quo
casu olim, vtpote præteritus, poterat
cōtracontra tab.
l. ita tamen. §. si quis rogatus. 2. ff. ad Trebel.
quem allegat Ias. in l. posthumo nato. nu. 5. C.
de bono. poss. contratab. & pertotum C. & ff.
de contra tabul. Quartò intelligitur etiam si
|
titulo singulari emancipatus integram legitimam recepisset, quia adhuc verum est, quod
licet id testamentum initio valuerit, tamen
per contratab. ab emancipato præterito testamentum poterat expugnari, hodiè tamen
post illam l. omnimodo, expugnari non poterit, sed denegatur contratab. bon. poss. vt siue minus legitima recipit, petat supplementum, siue integram receperit, ea contentus
abstineat ab impugnatione testamenti,
idq́;idque
est quod mihi
pręsensissepræsensisse videtur ille tex. dum
ait, vel alio modo subuertendis, iuncta sua
Glo. quæ exponit per contratabul. bono. poss.
extat ergo contra omnes indifferenter nullius momenti iure C. esse id testamentum, in
quo filius in potestate neque institutus sit,
neque exhæredatus, quantumcunque sibi titulo singulari relinquatur, id quod primus Io.
ab Imol.
tẽtauittentauit tam in l. fi. col. fi. de cond. inst.
ff. quàm in l. sed & si conditioni. §. nepotes. ff.
de hæred. inst. cuius sententiam cæteris omnibus tam in l. Gallus, per totam, quàm vbique
locorum repugnantib. libenter, atque ex professo teneo, quæ probatur apertè in l. maximum vitium, per totam. C. de lib. præteri. apertius in prin. Insti. de exhær. lib. vers. sed non
ita, vbi postquam Imperator tradiderat per
præteritionem filijfamiliàs testamentum vitiari subdit, sed non ita de filiabus cæterisq́ue
per virilem sexum descendentibus liberis antiquitati fuerat obseruatum, hos enim omnes præteritos iniustum testamentum non
facere, sed ius tantùm accrescendi ad viriles
portiones habituros. Tertiò induco l. Gallus.
§. in omnibus. ff. de lib. & posthum. dum dicitur, in omnibus his speciebus illud obseruandum est, vt filius duntaxat, qui in potestate
est, aliqua ex parte sit institutus, expendenda
sunt enim illa verba duntaxat, nam satis inducunt quòd nepotes cæteriq́ue omnes liberi
præter filium possunt præteriri. Quartò induco d. §. in vers. quod non est necesse, vbi postquam tradiderat filium instituendum esse,
subdit necessum non esse in nepote, & pro nepote. Idemq́ue in filiafa. antiquitati fuerat
obseruatum, licet nullus aduertat, vt eius
pręteritiopræteritio iniustum non faceret patris testamentum, vt euidenter probatur in d. princ. Inst. de
exhær. lib. ibi, sed non ita euidentius, in l. maximum vitium. C. de lib. præt. probaturq́ue in
d. §. in omnibus. in verbo, duntaxat, probatur
etiam in d. l. Gallus. §. nunc. in verbo, virilis
sexus, vbi Velleyus dedit
facultatẽfacultatem instituendorum posthumorum, qui masculi nascerentur, sed
nōnon ita si fœminæ nascerentur, id quod
omnium scribentium ibi nullus vnquam sat
intellexit,
neq;neque vnquam intellexerunt, quare
virilis tantùm sexus non etiam fœminini Velleyus dixerit. Induco etiam text. in l. qui filium. ff. vbi pupillus educari debeat, vbi licet
filia proponeretur præterita, si tamen per legatum ei satisfactum fuit, non desijt valere testamentum, licet Gl. & Doct. ibi violentam
suppletionem inducant diuinantes ibi filiam
fuisse, vel institutam, vel exhæredatam. Idem
Guiliel. Bened. in c. Raynutius. §. in eodem
testamento relinquis. numer. 15. cum plu. seq.
Idemq́;Idemque omnes Moderni in auth. nouissima.
C. de inof. test.