Contra quam tamen opinionem tenet expressè Baldus in dict. authen. ingressi. numero 20. quia de facili hoc officium trahitur ad
quæstum pecuniarum. Quam opinionem
Baldus sequitur. Card. in dict. clem. exiui. in
§. verum. numero decimoquarto. & ibi Petrus
de Anch. numero vigesimotertio. & in consil.
202. numero secundo. Iacobus de Canibus in
tract. de executione vltimarum voluntatum
in prima particula. numero vigesimotertio.
Dominicus de Sancto Geminiano, in capit. 1.
col. 2. de testame. in 6. & ibi Franc. Idem sentit
Bald. in l. id quod pauperibus. C. de episco. &
cler. nu. 9. dum refert se ad id quod dixerat in
dict. auth. ingressi. Idem tenet Celsus in add.
ad Bal. in d. auth. ingressi, aiunt enim prohibitionem, de qua in d. cle. exiui, esse generalem,
|
nec restringi per rationem particularem, ibi
expressam, arg. l. prospexit. ff. qui, & à quibus,
ibi, quòd per quàm durum est, sed ita lex scripta est, sed sanè ibi erat generale præceptum,
nec erat expressa ratio specialis per
quāquam illud
generale præceptum restringeretur, quam opinionem tenet etiam Felinus in cap. ex parte.
num. 6. de constit. Bart. in consil. 12. colum. 12.
vol. 1. num. 3. versi. ex istis infert. Eandem opinionem contra Bart. tenet Francis. à Ripa, in
dict. §. si quis rogatus. numero quinto, vbi dicit quòd verior & salubrior est suprà dict. opinio Bald. per text. in d. clement. exiui, in §. dubitauerunt, ibi, in ea quomodo oculos habere ad bona videantur, & ibi respondet ad fundamenta Bartho. opinionem tamen Barthol.
dicit ibi posse procedere nemine se opponente, quia tunc valet electio secundum Fredericum de Senis, in consi. 293. ad finem, & in istis
terminis loquitur Romanus in consilio quartocentesimo nonagesimonono. nume. quinto, & in singula. 242. & in consilio ducentesimo trigesimoquinto, numero quarto, & vltra
Doctores, suprà dict. opinion. Bald. contra
Barthol. dicit esse puram veritatem Barba. in
dicto capitulo, tua nobis. nume. 9. & decimo.
& dicit quòd
cōmuniscommunis opinio eam sequitur,
& allegat quàm plures Doctores,
eandẽeandem opinionem Bald. dicit de iure veriorem, licet communem dicat opinionem Barthol. Ioan. Gualdensis in tracta. de arte testandi, titu. 7. caut. 7.
numero tertio. hanc Bald. opinionem sequitur, & receptiorem appellat Petrus Due. regula 381.