Denique hanc partem, quam tuemur iure
naturali
plusquāplusquam manifestam esse, patet, cùm
* eo iure omnes homines æquales sint. l. quod
attinet. ff. de reg. iur. ibi, quia iure naturali omnes homines æquales sunt. l. manumissiones. ff. de iust. & iur. dixi suprà plenissimè. Ergo non solùm totus mundus non subiacet vnius hominis iurisdictioni, sed etiam
* nullus
omninò hominum alterius iurisdictioni subest, aut suberit vnquam de iure sine facto suo
voluntario: facto autem suo voluntario subijciendo se alicui principi potest sanè subesse,
& nulla iurisdictio aut principatus iustus, &
legitimus aliunde originem trahere potest, vt
suprà ostendimus in nostra principali conclusione. & docet doctissimus
TheologorũTheologorum Dominicus Sotus de iust. & iure lib. 4. q. 4. arti. 2.
Cùm ergo de iure naturali non sit, longè minus erit de iure diuino, cùm eo iure nisi in ijs, quæ specialiter innouata sunt, à iure naturali
recessum non fuerit, adfirmante Domino nostro Iesu Christo, Iugum suum suaue esse: ergo
non recedit à iure naturali, aliter enim suaue
non esset, & præsertim si vt omnes mundi orbes, ac innumeræ prouinciæ regionesq́ue vni
homini subessent, iugum id suaue minimè esset, sed omninò asperrimum, durissimum, intolerabile, noxium, infaustum & lugubre, vt
iam ostendimus, & docet Sotus, vbi suprà. Et
Cicero
* Offic. lib. 1. scripsit: Libertatis proprium est sic viuere, vt velis, ergo non ad arbitrium alterius. Idem Cicero Philip. 10. scripsit:
Ita præclara est recuperatio libertatis, vt nec
mors quidem sit in repetenda libertate fugienda. Idem 4. de finib. scriptum reliquit, Bestiæ,
* quas delectationis causa concludimus,
cùm copiosius alantur, quàm si essent liberæ,
non facilè tamen patiuntur sese contineri. &
Parad. pe. idem Cicero: Seruitus (in quit) est
obedientia fratris, animi & abiecti arbitrio
carentis suo. Et idem Philip. 12. Nihil (inquit)
est fœdius seruitute, ad decus & libertatem nati sumus. Et rursus Philipp. 10. Mors (inquit)
est seruitute potior. Idem iureconsultus censet, dum in l. seruitutem. ff. de reg. iur. ait: Seruitutem mortalitati comparamus, id quod
plurimis congestis suprà ostendimus. Vnde
Plautus in captiuis: Omnes profectò liberi libentius sumus quàm seruimus. ergo alieno
imperio & ditioni non sponte subesse iuri naturæ contrarium est,
iuriq́;iurique diuino aduersum,
vt pote, insuaue, durissimum, intolerabile. Iure autem gentium nullus ignorat id
nunquānunquam
receptum fuisse, vt patet in §. ius ciuile, & §.
ius autem gentium. Inst. de iure naturali. & in
l. manumissiones. l. ex hoc iure. cum seq. ff. de
iust. & iure. patetq́ue in rerum humanarum
præsenti statu, & in omnibus historijs, quotquot vsque scriptæ sunt, & tandem, qui ius
naturale à iure gentium hac in parte immutatum fuisse aut reperiri dicere vellet, id ostendere teneretur. Iure
autẽautem ciuili id induci erat
impossibile: quia ius ciuile est, quod
vnaquęquevnaquæque ciuitas sibi constituit. l. omnes populi. ff.
de iu. & iure. §. sed naturalia. Instit. de iure naturæ,
sicq́;sicque sibi tantùm, non etiam alijs ciuitatibus id ius dici, & constitui potuit, vt dd. iuribus. Nam si reliquis ciuitatibus id ius constitui liceret,
vnaquæq;vnaquæque ciuitas scriberet, aut
scribere possit ius sibi esse dominandi
imperandiq́;imperandique vniuerso in orbe aut mundo, sicq́ue
singulæ singulis imperarent,
singulæq́;singulæque ex diuerso singulis mutua vice inseruirent, quæ res
foret risu & ludibrio digna. Stultiq́ue forent
fuissentq́ue ab origine mundi Reges, Imperatores, Principes, ciuitates, qui cum vno verbo
possunt se totius mundi dominos scribere &
efficere, tot bellis, prælijs, vulneribus, calamitatibus, vrbium incendijs, puerorum, senum, virorum, fœmineiq́ue generis internecionibus, agrorumq́ue vastationibus, de im|
perio contenderent, non mundi vniuersi, sed
sæpissimè vnius ciuitatis aut oppiduli. Ergo
etiam si omnes leges tam ciuiles quàm canonici iuris contrarium expressissent, nihil aliud agerent quàm nugas agere aut fabellas
cōponerecomponere. Sed absit, vt in legibus ciuilibus aut
canonicis tale quid reperiatur, cùm potius reperiatur oppositum, vt patet in d. §. sed naturalia. & d. l. omnes populi, cum similibus. vbi
Imperator Iustinianus & Iureconsulti testantur id quod à plerisque gentium earum quæ
honestis legibus, & moribus reguntur, obseruatur, id ius gentium appellari, quod verò vnaquæque ciuitas ius sibi constituit peculiare, id ius ciuile intelligi, quasi proprium illius ciuitatis, veluti ius Romanorum, & similium ad idem l. ius ciuile. ff. de iust. & iure. & §.
ius ciuile. & §. ius autem gentium. Inst. de iure
natur. ergo ius ciuile longè angustius esse
quāquam
ius gentium edocuit. Ius autem gentium negauit totum mundi orbem amplexum fuisse,
nam primum excepit eas gentes, quæ sine legibus & moribus honestis reguntur, quas innumeras esse apparuit, postquàm nos Hispani nouum orbem Indorum reclusimus ac inuenimus. Deinde etiam ex ijs gentibus, &
nationibus non tam Barbaris, sed quæ honestis legibus, & moribus reguntur, excepit
mẽtalitermentaliter non paucas, dum non dixit de omnibus, sed de plerisque. Ergo se ipsum ius gentium vniuersum mundum non complectitur,
quanto minus illum complectetur ius ciuile,
quod est
lōgèlongè angustius. Pro hac parte est tex.
in d. l. cunctos populos. C. de summa Trin.
dum ait, cunctos populos, quos
clementięclementiæ nostræ regit imperium, illud enim relatiuum
(quos) restringit vniuersalem præcedentem.
l. ea tamen adiectio. ff. de leg. 3. ad idem. §. si ab
hostibus. Inst. quib. mod. ius pat. pot. sol. & l.
mercatores. C. de comer. & in clem.
postoralispastoralis,
de re iudi. quibus in iuribus fines imperij Romani describuntur, vt luceret quò vsque Romani imperij iurisdictio sese porrigeret. Nec
d. l. deprecatio
* quicquam facit, in qua revera repositum est vnicum fundamentum eorum, qui contrariam in partem tuentur. nam
procedit in hunc sensum quòd hæc
* vox
Mundus, habet varias significationes.
PrimũPrimum
enim capitur pro mundo muliebri, hoc est,
pro ipsius ornatu, vt patet in multis legibus
collocatis sub tit. ff. de auro, & argento legato
& inde per metaphoram tractum est ad ipsam
naturam (hoc est mundum) significandam,
propter pulcherrimum sui ornamentum, sicq́ue ibi Imperator Mundi appellatione eam
mundi partem significare voluit, quæ ab ipso
regebatur, eo quod cæteris Mundi partibus
mũdiormundior esset, hoc est elegantior, & à barbarie
magis purgata.