Vnde
* quo tempore Imperatori fas erat
leges facere circa Ecclesias, & Ecclesiasticas
personas, & eligere summum Pontificem, &
per hoc Prælatos & reliquos Ecclesiarum Rectores, eodem tempore intelligendum est,
idem Regi Hispaniarum liberum aut permissum fuisse in regno suo, & ita cautum reperitur in legibus illius regni. Et Alphonsus
Guerrerius, vbi suprà c. 63. rectè contendit,
* plenum ius patronatus Hispaniarum regi
ac domino nostro competere in omnibus Ecclesijs, quæ in prouincijs & regnis ditioni &
imperio suo subiectæ sunt, eruntq́ue semper.
Quòd (inquit) Rex Hispaniæ de iure non recognoscat superiorem, textus est, id est, partita, tit. 5. l. 18. & primi quidem Gothorum rex
Athanaricus, vel, secundum alios, Alaricus, à
quibus rex Philippus rex Hispaniarum &
dominus noster indubitatam trahit originem, ex grata Honorij Imperatoris concessione Hispanias viriliter aggressi sunt, & Vandalos, Sueuosq́ue debellando ab Hispania
eos expulerunt, & in Africam fugere coëgerunt: quia tyrannicè, & contra Imperatoris
voluntatem occupauerunt: & tunc
postquāpostquam
Hispanicam monarchiam adepti sunt, vsque
ad tempora nostra Reges Gothi regnauerunt, ipsi verò Gothorum Reges discurrentibus annis construxerunt sacra Templa, & Ecclesias, vbi diuina officia virtute diuina celebrarentur, & ornamenta plurima ministrârunt, ex quo ius patronatus in eisdem Ecclesijs, præsertim cathedralibus acquisiuerunt,
& specialiter sibi reseruauerunt, vt in c. nobis.
&c. præterea, de iure patron. de quo vide Archidia. in c. lectis. 63. distinct. & Bal. in proœmio Decretalium. §. rex pacificus. Palacios
Rubios in tractatu suo de beneficijs in curia
vacantibus. §. 8. & tale ius patronatus transit
ad filios & nepotes, quorum nomine intelliguntur pronepotes, & cæteri descendentes,
itaq;itaque ius patronatus transit ad hæredes in perpetuum, bonus text. ad hoc in c. filijs. 16. q. 7.
& de hoc in c. Fulgentius, & c. prementis, eadem quæst. & causa, & 16. q. 7. vbi dicunt Doctores, quòd quatuor modis ius patronatus
ad alios transfertur, scilicet, successione, donatione, permutatione, vniuersitatis venditione: Sed ad corroborationem meæ conclusionis adduco optimum text. in c. cum longè.
63. distin. vbi probatur, quòd consuetudo antiquata, & prisca erat in tota Hispania. Quòd
* quando moriebatur aliquis Episcopus, congregabantur omnes Episcopi comprouinciales, & obitus Episcopi significabatur Regi, &
Rex eligebat, & electio concilio Episcoporum intimabatur, vt ab eo comprobaretur, sed
quia hoc erat valdè difficile, & onerosum,
cùm propter longitudinem itineris citò non
possent Episcopi congregari, statutum est in
concilio Toletano, vt Toletanus Archiepiscopus vicem omnium Episcoporum suppleret,
scilicet vt obitum Episcopi Regi nunciaret, &
electionem factam à Rege comprobaret, &
confirmaret, & electum consecraret. Itaque
ne propter viarum discrimina ordinatio Ecclesiarum periculosè differatur, concessit Papa Archiepiscopo Toletano, vt præsentatos
per Regem Hispaniæ posset confirmare, &
consecrare, vt in d. c. cum longè. 62. distinct.
& ita Cardinal. S. Sixti ponit casum in lectura sua.