Denique
* istorum omnium veritas pendet ab intellectu l. Princeps legibus. ff. de legibus. §. fi. ff. quib. mod. testamen. in fi. l. ex imperfecto. ff. de lega. 3. l. ex imperfecto. C. de testamen. l. si hæredum. C. de inoffi. testa. cum similibus. l. 1. ff. de constit. princi. §. sed & quod
principi. Inst. de iure na. in quibus iuribus habetur, Principem legibus solutum esse, sicq́ue
contra leges posse dispensare in gratiam
eorũeorum,
quibus beneficium facere libuerit. sicq́ue ex
testamento imperfecto eum posse
hæreditatẽhæreditatem
capere si libuerit, quamuis sponte sua soleat
tales hæreditates remittere, sicq́ue ex
testamẽtotestamento minus solenni legatum sibi relictum sponte sua negligit, licet si vellet vti stricto iure, id
capere fas esset. sicq́ue ex testamento, in quo
filius fam. non iustè exhæredatus esset, posset
Princeps hæres ibi institutus hæreditatem capere: licet id sponte sua dum erga tales filios
benignus esse vult, negligere soleat.
sicq́;sicque pęnaspoenas delinquentibus remittere & potest & solet. l. 1. & per totum. C. de senten. passis & resti.
Sicq́ue in contractibus eius emptio & venditio valeret sine precio, contra tex. in prin. Inst.
de emp. & vendi. Eiusq́ue locatio & conductio sine mercede certa, contra id quod habetur in princ. Insti. de loca. & cond. Ipsiusq́ue
stipulatio valeret sine verbis, contra l. 1. in princi. ff. de verb. oblig. valeretq́ue, licet esset diuersitas inter interrogationem & responsionem,
contra d. l. 1. §. si quis simpliciter. Et sic etiam
emphyteusis contractus ab eo celebratus sine
scriptura valeret, licet in reliquis priuatis non
ita, vt notatur in l. 1. 2. & 3. C. de iure emphy. testamentumq́ue ab ipso factum valeret, etiam
si omni legum obseruatione & solennitate careret. l. omnium. C. de testamen. Eiusq́ue
sententięsententiæ & iudicia valerent, etiam si iudiciorum
solennia seruari desierint. l. & hoc Tiberius.
ff. de hær. instit. tradunt communiter Doct. in
dictis locis, diximus plenè in libro 3. de succ.
cre. §. 26. per totum, cum §§. seq. & de succes.
progr. in præfat. numero 183. cum sequen. secundum quæ cùm omnia sibi liceant, omniumq́ue legum transgressiones facere possit,
videntur suspecta esse omnia,
quęquæ suprà disseruimus, negantes, coangustantes, restringentesq́ue eius potestatem. Quid dicendum? varij varia dicunt in d. locis, alij mirantur. Nullus vnquam in cuius scripta inciderim scopulum attigit: aut etiam proximè ad rei medullam accessit. Nos autem aduertimus, quod
*
omnes homines iure naturæ & gentium vtimur, regimur, & subiacemus, à quo minimè
recedere fas est: nisi ob aliquam peculiarem
vtilitatem, quæ cogit, aut suadet nos ad positiuum ius transuolare. l. omnes populi. ff. de
iust. de iure. §. sed naturalia. Inst. de iure nat.
diximus suprà plenè, & non nihil de succ.
progr. in præfa. nume. 20. cum seq. Populi autem & possunt & solent ius ciuile sibi constituere ob aliquas peculiares vtilitates, vel necessitates. per quos ius ciuile aliquid iuri naturali vel gentium additur, vel detrahitur, vel
mutatur, vel declaratur. l. ius autem ciuile. ff.
de iust. & iur. sic & ius prætorium factum fuit
iuris ciuilis addendi, detrahendi, mutandi,
aut declarandi gratia. tex. in princi. Insti. de
bonorum poss. Sed quia non rarò euenit vt id
*
ius ciuile noxium esse incipiat, aut parum vtile, aut vix fortè tolerabile. d. prin. Inst. de bon.
poss. per Bald. in l. non omnium. ff. de leg. &
in l. de quibus. colu. 10. eo. tit. plenè per Andr.
Tira qu. in præfa. tract. de vtroque retract. numero 75. arg. l. prospexit. ff. qui & à quibus. l.
vn. in princ. C. de cad. tollendis, & in §. & cum
lex, eodem titu. ideo populus Romanus, qui
Imperatori omne suum imperium contulit.
d. l. 1. ff. de const. princi. d. §. sed & quod principi. Instit. de iure naturali. omnimodam laxitatem, arbitrium, libertatemq́ue circa ius ciuile suum & peculiare Imperatori concessit,
vt non magis ciuilibus legibus subiaceret
quàm si eæ latæ nunquam fuissent: circa ius
autem naturale, vel gentium, eam laxitatem
Principi suo populus non concessit, quia nec
concedere posset, cùm ea iura sint incommutabilia, d. l. omnes populi. ff. de iust. & iure. d.
§. sed naturalia. Institutio. de iure natur. l. eas
causas. ff. de cap. dimi. §. minus ergo. Insti. de
hære. ab intest. Modò sic, nobis agentibus de
natura & potentia omnium totius orbis Principum, nullum negocium facit ea conuentio
peculiaris, quæ inter populum Romanum &
Principem suum habita est, præsertim cùm
iam ostenderimus vani capitis esse, existimare populo aut Principi Romano subiacere reliquas gentes. Sed & ipsum ius ciuile & pecu|
liare Romanorum nullum impedimentum
nostris sententijs & assertionibus facit, non
solùm quò ad reliquas gentes & regiones Romanis non subiacentes, sed nec etiam quò ad
ipsos Romanos eorúmve populum, aut imperium, quia quod attinet ad ius ciuile duntaxat, non autem quod attinet ad ius naturale diuinum vel gentium principis sui arbitrio
commiserunt. Secundum quæ apparet verissimum esse, principem
* regulariter non posse
proprium contractum transgredi, etiam si
vtatur plenitudine potestatis, quia eius potestas vtcunque plena ad id sese non porrigit,
cùm contractum violare nefas sit iure naturali & gentium. l. 1. ff. de pact. §. per traditionem. Instit. de rerum diui. l. 1. ff. de const. pecu.
& ita tenuerunt Bald. in c. 1. §. ad hæc, de pace
fir. in feu. Pau. in l. digna vox. C. de legibus.
Marcus Mantua Dialogorum c. 22. lib. 2. Bart.
& alij in l. omnes populi. q. 3. princ. ff. de iusti. & iure. Bald. & Paulus Castrensis in l. fin.
C. de trans. Bald. in l. qui se patris. C. vnde lib.
Bald. consil. 318. lib. 1. Alexand. consil. 101. lib. 1.
& consil. 361. nec arguendi. lib. 2. Decius in c.
1. colum. 1. de proba. Fernan. Loazes in consil.
pro Marchione de Velez, pag. 30. ex cuius relatione apparet, hanc esse communem opin.
vt suprà incidenter attigimus. Sed Paulus in
d. l. digna vox, & Marcus Mantua, vbi suprà,
mirantur id vt desinat principi licere, quandoquidem ei licet re & iure suo subditum priuare. d. l. item si verberatum. Et respondent
id quò ad possessionem tantùm, non etiam
quò ad proprietatem intelligendum, quod
nihil est, quia princeps cum causa potest
etiāetiam
quò ad proprietatem subditum re sua priuare, sine causa autem nec etiam possessione
eũeum
priuare fas est: quia ad iuuandum, consulendum, & proficiendum, non ad nocendum ei
potestas data fuit, vt suprà c. 1. ostendimus,
& attigimus controuersiarum vsu frequen.
lib. 1. c. 1. & suprà
etiāetiam diximus. Vnde
* ex iusta causa posset sine dubio princeps contractum suum transgredi, licet Paulus, & Marc.
Mantua suprà relati contrarium existiment,
& ita in specie quod ex iusta causa princeps
possit contractum suum transgredi etiam iuratum, tenent (vt per verba sequentia firmat
Loazes, vbi suprà, pag. 317.) communiter Doctores in d. c. quæ in Ecclesia. de constituti. &
in c. in nostra, de iureiurand. & voluit Gloss.
notabilis in c. in his rebus. in Gloss. fi. in fine.
11. distinct. Panormita. & Doctores in c. dilecto. colum. 3. versic. extra Glossam oppono,
de præbend. Cardinalis, & Ioannes de Imola
in c. nouit. de iudicijs. Idem Ioann. de Imola
post Antonium de Butrio in c. cum M. de constitut. Bald. in l. fina. ff. de Senatoribus, & in
l. donationes, quas diuus. C. de donatione inter virum & vxorem. & in l. clari. C. de fideicommiss. & in additione ad Specul. in titu. de
sentent. in 23. col. versic. sententia quandoque fertur. Geminia. in c. 1. de const. lib. 6. Ang. in
l. 2. ff. de his, qui sunt sui vel alieni iuris. Ludo.
Roman. in consil. 352. incip. Quæritur primò,
nunquid Auinionenses, in penul. colum. & in
cons. 436. in 5. & 6. col. Alex. in d. cons. 101. incip. visis instrumentis exemptis. col. 4. in fine.
vers. 2. principaliter. vol. 1. & in cons. 361. incip.
nec arguendi sumus. colum. 5. & 6. vol. 2. & in
consil. 54. inci. viso puncto. col. pe. vol. 4. & in
cons. 224. incip. in re tam graui. col. pen. vol. 6.
vbi consuluit, posse principem ex causa contra suam obligationem iuratam venire. Barth.
Sozi. in cons. 4. incip. super quæstio. quæ vertitur. col. 3. & vol. 3. vbi inquit, ita Doct. communiter tenere post Cyn. in l. fina. C. si contra
ius vel vtilitatem publicam. Idem Sozin. in
consi. 86. incip. visis. colu. fin. vol. 4. Ias. in consil. 1. colu. 5. in princi. & in cons. 56. incip. circa
primum scilicet priuilegium. colum. penult.
in fin. vol. 1. & in cons. 227. incip. Carolus. col.
12. volum. 2. Matth. de Afflict. in decisionibus
Neapolitanis, in d. decis. 361. incip. Monasterium. in 2. col. Ludo. de Gazadinis in consil. 5.
incip. An in quæstione proposita, in 6. colu. &
Carol. Ruinus in cons. 91. incip. Quæritur, &
in dubium reuocatur. colum. 2. & in cons. 229.
incip. visa licentia. colum. 1. volum. 1. pro quibus facit text. in c. cùm inter, de renunciatione. & in d. c. in nostra. & in d. l. item si verberatum. ff. de rei vendicatio. & in d. l. venditor. §.
si constat. ff. communia prædiorum. & in l. si
priuatus. ff. qui & à quibus. & in l. quod semel. & ibi Bart. & Doct. notant. ff. de decretis
ab ordine facien. & quod notat Cardinal. in
consil. 86. incip. Dominus Nicolaus. vbi consuluit, non solùm principem, verùm etiam
quamlibet vniuersitatem posse venire contra
suum statutum, quod in
cōtractumcontractum transiuit,
quando propter publicam vtilitatem contrauentum fuit, vel ob aliquam aliam iustam
causam.