Centesimo tertiò colligitur, statuto
* cauetur quod homicida puniatur in centum,
alio statuto cauetur, quod qui commiserit
duo homicidia capite puniatur, vtrùm si
quis commisit homicidium & soluit centum, an si committat aliud, debeat decapitari? & videtur quòd non, quia pro primo est satisfactum, ergo non debeat amplius puniri. nam paria sunt condemnatum soluisse pœnam, & absolutum fuisse, C. ad
l. Aquil. l. contra negantem. Contrarium tenet Bald. quod debeat decapitari, in auth.
qui semel. C. quomodo & quando iud. quia
facta non possunt haberi pro infectis. l. in
bello. §. factæ. ff. de capti. licet
* ergo obligatio sit extincta, primùm tamen aggrauat
secundum,
* sicut prima contumacia quantum
cunq;cunque purgata aggrauat aliam sequentem, vt in d. authen. qui semel, & hoc dicit
Bal. verum est etiam si primum maleficium
esset præscriptione sublatum. nam non obstante præscriptione cognoscetur de illo,
nōnon
propter ipsum, sed incidenter propter aliud
aggrauandum quod est notandum secundum eum, in d. authen. qui semel. refert &
simpliciter sequitur d. Pet. de Ancha. in rep.
c. canonum statuta. de consti. in 32. char. sequitur Corsetus in singulari statuto. 23. Quid
dicendum? & sanè licet pro Baldi & Corseti opinione arrideant verba statuti, tamen
ipsis verbis posthabitis mens statuentium sequenda est (vt plenissimè suprà ostendimus) mens autem esse videtur, vt pro duobus homicidijs capitis pœna debeatur, &
præterea nihil. vnde cum pro primo maleficio centum condemnationis nomine prioris præstita sunt, si modò prosequenti homicidio capite is puniretur, iam pro vtroque
in plus quàm in caput punitus foret, quod
est
cōtracontra mentem statuentium, ergo mitius
quàm capitaliter aliquantulum puniendus
est, ita tamen vt pro secundo homicidio non
solum in centum, sed acerbius
aliquātulumaliquantulum
puniatur, quia geminatio delicti aggrauat
culpam, sicq́ue satisfactum erit fundamento & rationi contrariam partem tenentium,
& hæc pars vt humanior, ita & verior videtur.