Id quod ipse damnabat quasi fœdissimum
ac tristissimi portenti argumentum seu iudicium, vt & in simili notat Glo. in l. fin. C. de
pact. verbo, alien. Quæ ait, pactum
* de futura successione reprobatum esse in liberis,
non secus quàm in reliquis agnatis, cognatis,
vel etiam extraneis. & illa Glos. est communiter app. ibi vt Ias. ibi in amplitudine 2. & ibi
Alciatus in Glos. 1. & Francis. Curtius num. 9.
& Purpuratus num. 12. & Philippus Decius
num. 13. Alex. num. 2. post Bald. Salic. & Paul.
Castrensem, & Fulgosium, & Georgi. Natam
in c. quamuis pact. de pact. lib. 6. Quasi
portẽtumportentum quodpiam in necem parentis esse videatur, quando filius solicitus est de patris viuentis hæreditate. facit d l. fi. & l. 1. verbo, non iniquis à contrario sensu, & l. pactum. quod dotali. C. de pact. l. de fideicomm. C. de transact.
pactum dotali. C. de collat. l. nec non. C. de
capti. c. detestanda, & ca. ne captandæ, de
cōcessiconcessi præb. Septimò probatur, quia quantitas
legitimæ inspicitur tempore mortis eius, cuius de successione agitur. §. quantitas. Inst. de
lege farci. l. cum quo de peculio. §. fin. ff. ad legem Fal. l. cum quæritur. & auth. nouissima,
C. de inoffi. testamen. l. Papinianus. §. quarta
autem. & §. quoniam autem quarta. ff. de inoffi. testamen. ergo im possibile est, quod ante
mortem assignetur, cùm quantum assignandum sit, ignoretur, & quotidiè, vt patet ad sensum, possit augeri, & etiam minui patrimonium. l. si defunctus. C. arbitrium tutelæ. Tenendo istam partem ad d. l. Imperator. ff. ad
Trebel. responde, quod loquitur in fideicommisso à patre post mortem
suāsuam filio restituendum, quod si dolo malo vel aliter pater dissipare ac prodigere incipiat, meritò ei aufertur
& maturatur restitutio, etenim quasi hac tacita lege & conditione sibi id fideicommissum
à testatore datum fuit, vt eo vti frui posset, integrum illud filio suo vtcunque sui iuris effecto reseruaturus. vnde non esset ferendus si circa id malignaretur, argum. l. vnicæ. §. his ita.
C. de cad. tol. diuersum est in bonis proprijs
ipsius patris nulla lege ab alio acceptis. Et eadem ferè solutio accommodatur ad d. l. vbi ad
huc. C. de iure dotium. Nam cùm primùm
maritus res dotales prodigere
cępitcoepit, æquum
est, vti ab eo abscedant, adq́ue vxorem reuer|
tantur, quia licet illarum dominium ineunte
matrimonio haberet. l. doce ancillam. C. de
rei vendi. tamen id dominium reuocabile est
ad vxorem soluto matrimonio reuersurum:
vt per totum ff. sol. matrimonio. & C. eod. titul. vnde in tali dominio reuocabili cessat integerrima illa libertas alienandi & prodigendi, quæ adest in dominio irreuocabili: vt in l.
fin. §. sin autem sub conditione. C. communia
de legatis. l. peto. §. prædium. ff. de lega. 2. l. vnum ex familia, per totam eo. tit. d. l. Imperator. l. fin. C. de legatis. l. quoties. C. de donati.
quæ sub modo, per
totũtotum. ff. de in diem adiect.
per totum. ff. de lege commiss. iuncta l. nemo.
ff. de pact. & l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de
pet. hæred. l. in re mandata. C. mandati. l. non
vsque. ff. si à parente quis fuerit manumi. Et
cùm
* ad tollendam consequentiam sufficiat dare vnam instantiam. Glos. in l. si creditori. ff. de ope. noui nunti. quæ communiter approbata est, vt patet ex relatione Iason. ibi. &
inter dominium reuocabile, & dominium irreuocabile sunt non paucæ differentiæ, vt in
dd. legibus, superest vt argumentatio Doctorum contrariam partem tenentium de d. l. vbi
adhuc, & d. l. Imperator. ad speciem nostram
minimè procedat. Pro nobis etiam facit, quia
necessitas legitimæ relinquendæ non iuris
naturæ est, sed iuris tantùm positiui, vt ex communi opinione disseruimus de success. creati.
lib. 2. §. 20. num. 296. cum seq. Pro nobis, quia
* viro etiam libidinosè & prodigaliter viuenti non datur curator, nec adimitur testandi libertas, vt est communis opinio, quam tenent
Speculator de actore. §. item opponitur contra actorem, vers. sed nunquid luxurioso. &
add. ad Bald. in l. ea lege. num. 20. C. de condi.
ob causam. Ioannes Bapti. Perusi. de arbitris.
lib. 2. caut. 14. colum. 1. Abb. Barba. Felinus &
alij in c. pastoralis, de re iudi. Ripa in l. is cui
bonis. num. 18. ff. de verborum obligationibus. Ioannes Lupus de donati. inter virum &
vxorem. §. 21. num. 23. in c. per vestras. Franci.
Areti. in d. l. is, cui bonis, col. fin. Albericus &
Cumanus in l. & mulieri. ff. de curatore furiosi. Decius in d. c. Pastoralis. Gomesius Aries in
l. 13. Tauri. col. 1. Antonius Gomesius in Taurina l. 14. num. 14. licet contra hanc communem conclusionem & malè teneant Segura
in d. l. Imperator. nu. 137. Glo. in l. si quis cum
sciret. verb. luxurioso. ff. de vsucap. pro empt.
Bal. in l. ea lege. nu. 20. C. de cond. ob causam.
& hac de re per Pinellum de bonis mater. l. 4.
ad finem. Cùm ergo viro, qui sua bona prodigebat, curator non detur, ne ei rerum suarum
administratio turbetur, aut minuatur, vt etiam probatur in d. l. sed & si lege. §. consuluit.
ff. de pet. hær. superest vt filius ab eo non possit in vita exigere legitimam (vt probatur) indebitam: quia si exigere posset, non tantùm
administrationem bonorum ei turbaret, ac
minueret, sed etiam ipsam rerum suarum proprietatem adimeret, vel ex parte minueretur,
quod longè durius ac deterius esset.