Iam ergo dubitari non oportet quin princeps non secus quàm reliqui, quinimmò firmius & iustius, quàm reliqui legibus à se, vel
à republica latis comprehendatur, (præsertim cùm ipse non sit lege superior, sed custos,
minister, & executor, aut defensor, vt plenè
suprà ca. 1. cum seq.) & in eo tantùm quæstio
super erit, quemadmodum ab ijs
quęquæ suprà in
contrarium adduximus, nos enodare possimus: & in primis quod attinet ad d. l. princeps. ea nullum negocium nobis facit, qui de
iure communi omnium gentium agimus,
non de iure peculiari Romanorum. exulauit
enim cæca eorum sententia, qui existimabant
ius Romanorum omnium gentium commune esse debere, quasi Romanorum Imperator
dominus esset totius mundi, res sanè risu &
ludibrio quàm longa contentione dignior, vt
fusè disseruimus suprà c. 19. cum 3. seq. Sic
ergo de iure communi omnium gentium
princeps non lege superior, sed potius eius minister, custos & executor est, vt iam diximus.
Præterea
* d. l. princeps. in verb. lege regia, sat
superq́ue significat ipsum etiam principem
Romanum legibus subesse ante, quàm illa lex
regia, de qua ibi mentio fit, lata fuisset: sic lex
illa nostram potius quàm contrariam firmat
sententiam. Tertiò & si ea lege regia tam plena & generalis potestas principi Romano à
populo data fuerit quò ad verborum corticem, tamen quò ad mentem concedentium,
quæ præualere debet, sui natura ea generalis
cōcessioconcessio videtur limitata, restricta, coangustata, ad vtilitatemq́ue concedentium redacta.
nec enim in generali mandato, commissione, aut concessione comprehenditur id, quod
quis in specie non esset concessurus. l. obligatione generali. ff. de pign. id quod innumeris
legibus & rationibus ornauimus in l. si quando. per tex. ibi, iuncta sua Glo. C. de inoffic.
testamen. & suprà c. 25. & c. 28. Vnde scriptum
sequi calumniatoris esse mente derelicta, ait
Cicero in oratione pro Cecinna. nec enim
legis verbis, aut scriptura, sed mente tantùm
ipsius obligamur. leg. obligationum substantia, in princip. in iuncto vlti. respon. l. non figura. ff. de act. & obliga. adeò vt legi fraus fiat
ab eo, qui eius mente relicta, verba aut verbo|
rum proprietatem ipsius amplectitur. l. fraus.
ff. de legib. Quinimmò etiam in contractibus
stricti iuris non tam verborum proprietas,
quàm mens & sensus contrahentium inspicitur. l. ita stipulatus, in mag. vers. Sabinus. verbo, ex mente. vbi notant Ias. & Paul. Cast. ff. de
ver. oblig. l. quidquid astringendæ, in prin. eodem tit. l. hæredes mei. §. cum ita. ff. ad Treb.
egregia lex, pater Seuerinam. §. conditionum
verba. ff. de condi. & demo. Ex mente
* ergo
& verisimili sensu concedentium intelligo
ciues, qui principi suo omne suum imperium & potestatem dederunt, intellexisse quo
ad ea, quæ ipsis vtilia essent, quæq́ue ipsi verosimiliter concessissent, non quò ad contraria,
quæ verisimiliter ipsi in specie minimè concessissent.
sicq́;sicque non quò ad hoc vt ei liceat leges
trāsgreditransgredi, quæ reipubl. vtiles
præsumũturpræsumuntur, argumen. c. erit autem lex. quarta dist. l. 1. & 2. ff.
de legib.
quarumq́;quarumque transgressio ciuibus non
potest non esse noxia. Quartò intellige
* d. l.
princeps, quod si quando leges transgredi potuerit, id erit ex iusta causa reipublicæ vtilitatem
respiciẽterespiciente, & hoc est quod vulgò dicitur,
principem non solùm posse ex causa cum legibus dispensare, sed etiam debere, & hanc ad
rem ipse solus est legibus solutus, & præterea
nullus. sine causa autem dispensare potest in
his, quæ sibi nominatim à populo concessa
sunt, id quod à populo Romano factum fuit
quò ad legitimationes, vt per totum auth. quibus mod. nat. eff. sui. & in auth. quib. mod.
nat. effi. legi. & in criminum abolitionibus, vt
ff. de aboli. & in eorundem restitutionibus, vt
C. de sent. passis & restitu. & in natalibus restituendis. vt ff. & C. de natalibus resti. & si quæ
sunt alia. Item etiam in reliquis, quæ tam modici sunt præiudicij, & verosimiliter ea ei populus in specie concessurus esset: argumento
l. scio. cum similibus. ff. de minor. & diximus
multa lib. 1. de succe. resol. §. 7. & aliquid suprà
cap. superiore. & c. 25. num. 3. Ergo princeps legibus solutus est quò adhoc, vt etiam sine causa eas transgredi cumq́ue eis dispensare possit
in his duobus vltimis casibus, & quò ad hoc vt
in reliquis omnibus ex iusta causa tamen, &
non aliter possit dispensare, quinimmò tunc
non solùm potest, sed etiam debet, vt plenè
ostendimus in dictis locis, & in capitu. 25. nu.
3. is ergo est verus sensus d. l. princeps. cum simil. suprà all. dum aiunt, principem legibus
solutum esse. Et in d. l. 1. in fin. ff. de const. prin.
d. §. sed & quod principi, dum similiter aiunt,
principem cum legibus liberum habere dispensandi arbitrium, quas leges nullibi sic enodatas & ad totius humani generis communem vtilitatem redactas inuenies. Itaque
extra hos casus princeps legibus solutus non
est, sed tam allegatus & fortè magis quàm reliqui conciues, cui rei dictæ leges rectè intellectæ minimè impedimento sunt.
Intelligoq́;Intelligoque
eum subesse legibus etiam ciuilibus reipublicæ suæ, vt in prin. Insti. de oblig. ibi, secundum
nostræ ciuitatis iura. Scilicet intell. ad d. l. princeps,
cũcum similibus, est, quod ibi loquitur quò
ad solennia legum ciuilium, quibus
nōnon astringitur princeps, sui enim actus inter viuos tenebunt prætermissis etiam
contractuũcontractuum solennitatibus. Idem in vltimis voluntatibus. Idem
in iudicijs, vt plenè egimus de succ. crea. §. 27.
cum seq. & de succ. progressu in præfatione. Id
quod in principe Romano sine dubio procederet per dd. ll. in reliquis autem principibus
non ita expeditum, & fortè diuersum esset per
superius dicta.