Legitimus
* principatus rursum in species
tres diuiditur: Prima, quam deificam, quasi à
Deo factam appellauimus, licet enim omnis
principatus à Deo esse dicatur, iuxta illud
Prouerb. c. 8. Per me reges regnant, &c. tamen
illud intelligitur non immediatè, sed mediante populi concessione, vt infrà dicemus.
immediatè verò interdum à Deo est principatus, qualis fuit regis Dauidis, qui à populo
regnum non accepit, sed immediatè à Deo
per Samuelem, vt legitur Regum lib. 1. c. 16. &
qualis fuit Petri principatus à populo non electi, sed ab ipso Deo, per illa verba delecti:
Pasce oues meas, ter geminata, vt Ioan. 21. &
declarat Alfonsus Castrens. vbi suprà. Altera
species est, quam dominatum appellauimus,
quando dominus latissimorum fortè camporum, in quibus nulli erant habitatores, aliquos ibi habitare
ædificareq́;ædificareque permisit sub certis legibus & suprema iurisdictione, aut dominio fortè sibi reseruatis: tunc enim ex lege
cōuentionisconuentionis potuit sibi reseruare imperium, vel
par, vel inferius, vel fortè plenius liberiusq́ue, vt exposuimus suprà c. 1. cum seq. Vltima species
*
est, quando populi consensu & concessione principatum suscepit, hæcq́ue legitima
quoq;quoque principatus species est, vt duo superiores, sed ista frequentior, vt edocet Alphonsus
Cast. vbi suprà. & probat l. 2. §. deinde quia difficile. ff. de origine iuris. l. 1. ff. de const. princ. §.
sed & quod principi. Instit. de iure nat. & Alphonsus Castrensis, vbi suprà verissimè, Iure,
inquit, naturæ etiam, postquam illa deprauata fuit, nullus est populi rex, aut dominus, sed
hi principatus aut dominia, quæ iustè tenentur ex populi consensu euenerunt. Et primus
(inquit) rex, qui est hominibus datus (vt Regum lib. 1. c. 8. enarrat historia) non nisi populo petente fuit ab ipso Deo concessus. Deinde
populi varij varios sibi reges elegerunt, nec
paucos expulerunt, vt d. l. 2. §. exactis deinde
regibus. ff. de origine iur. apud aliasq́ue gentes regum nomen odio habitum fuit,
cœperuntq́;cœperuntque sese
ꝑper cōsulesconsules, per dictatores, per quosdam alios magistratus gubernare, interdum
per vnum, interdum per plures, sed omnes isti
modi gubernandi ex populi consensu descendebant, & legitimi videbantur. qui atuem illinc non descenderent, tyrannici esse intelliguntur. Nam quod 1. Regum capit. 8. legitur:
Per me reges regnant, intelligitur (vt iam post
Alphonsum Castrensem, vbi suprà attigimus)
mediante populi concessione, & Deus ibi est
tanquam causa vniuersalis, quæ cum omnibus rebus, & humanis actionibus concurrere
videtur. Nam secundum receptam sententiam tam Philosophorum, quàm Sanctorum
& Doctorum Deus consulit non solùm rebus
humanis vniuersis, sed etiam singulis, omnia eius prouidentia reguntur, vt per Saluianum libro primo, secundo & tertio de prouidentia Dei. & suprà plenius disseruimus c. 21.
num. 13. secundum quæ doctissimus Alphonsus Castrensis, vbi suprà, tenet populum
* etiam principem habentem, posse sibi leges, quibus regatur, instituere, dummodò ex nihil
obsint iuribus principis sui, hancq́ue potestatem iure
naturęnaturæ ei competere ait, quia, inquit,
quilibet homo legem sibi dicere posset, à qua
sibi recedere non liceat, quia eam potest sibi
imponere cum obligatione. ergo idem populo, inquit, fas erit, eiusq́ue verba ita habent.
Constat enim, inquit, potestatem legem statuendi populo iure naturæ
cōcessamconcessam esse, præsertim ad eas leges, quæ superioris sui iuri &
dominio minimè repugnant, nam quilibet
particularis homo potest sibi legem statuere,
qua vitam suam regat & moderetur,
etiāetiam cum
obligatione faciendi id, quod lege decreuerit, si id, quod apud se statuit nulli superioris
sui decreto obuiat. Idem prorsus de toto populo, aut de tota Republica dicere oportet,
quæ ratio re vera est contra textum vulgò notum, in l. si quis. in princ. testam. ff. de lega. 3.
vbi negatur posse
hominẽhominem sibi eam
legẽlegem impo|
nere, à qua eimet non liceat recedere: nec. n.
potest suam voluntatem seruam sibimet facere, id enim libero arbitrio natura hominibus
dato dilucidè aduersum, pugnans,
cōtrariumcontrarium
foret, & in hac ratione nititur illa egregia l. fi.
C. de pact. & l. si mihi & tibi. §. in legatis. vbi
multa per Ias. in vtraque lectu. post Bartol. in
dictis locis. ff. de legat. 1. l. 1. C. de sacrosanctis
Eccles. l. 4. & per totum illum titulum. ff. de
adim. lega. elegans. l. sub hac. ff. de act. & obligat. vbi nominatim sic dicitur, sub hac conditione, si volam, nulla obligatio est, sicq́ue vt
sit obligatio, non sibi ipsi tantùm quis loqui
debet, sed etiam cum alio paciscendum est, vt
dd. iuribus. Quinimò etiam tunc obligatio
præcisa non est, nam regulariter & re integra
pœnitere liberum est, nisi in solis contractibus nominatis, in quibus id expressim prohibitum est, ita procedit totus titulus ff. de præscript. verbis. & ff. & C. de rerum permu. & ff.
& C. de cond. ob caus. Mouetur secundò
Alfonsus Castrens. quia
* vt se habet totum corpus ad singula corporis membra, ita se habet
totus populus ad singulos ciues. sicq́ue vt totum corpus potest cuilibet membro imperare, idq́ue assolet, ita & populus imperare potest cuilibet
cōciuiumconciuium. quæ ratio leuis est, tum
quod superest princeps, qui populi vice fungitur. l. 1. ff. de const. princ. §. sed & quod principi. Instit. de iure nat. l. 2. §. deinde quia difficile. ff. de origine iuris. tum etiam quia ea similitudo nulla est, aut non procedit: primùm
quia vnusquisque ciuium potest domicilium
ad libitum mutare de populo in populum, &
de regione in regionem etiam
remotissimāremotissimam,
qua re nihil vsitatius aut frequentius: pes autem aut manus à reliquis corporis membris
abscedere nequeunt. Vnde Statius sic cecinit: