Iustificantur
* hæ sententiæ, quia lex positiua vt valeat, oportet vt deriuetur à lege diuina & naturali, vt eleganter per eun dem Alphon. Castr. vbi sup. c. 2. cuius verba ita habent, Aliæ sunt leges humanæ, quæ à lege naturali deriuantur per modum specificationis
aut determinationis, sicut species in rebus artificialibus quodam modo deriuantur à genere, in qua deductione licet sit necessitas,
qua aliquam certam speciem statuat artifex
in orando,
ꝙquod tamen hanc aut
illāillam statuat, ex
mera artificis
pẽdetpendet voluntate, tales sunt omnes leges, quæ præmium aliquod virtuti, aut
pœnam vitio statuunt: quarum nullæ ex primis legis naturæ principijs necessaria consequentia deduci possunt. Nam licet necessarium sit ex lege naturæ, vt virtuti
pręmiumpræmium, eo
vitio pœna reddatur, non tamen ex eadem lege est necessarium, vt hoc aut illud præmium
virtuti, & hæc aut illa pœna vitio reddatur. Ta|
les ergo leges, licet verè humanæ dicantur,
quia ab hominum voluntate pendent, vt subditos obligare possent, non tamen est sola in
illis humana voluntas, ita vt sine illa similitudine aut specificatione legis naturalis illa sola subditis necessitatem & obligationem imponere posset. Possunt
* ergo huiusmodi leges quodammodo extensa vocis significatione naturales dici, quia per illas id in specie discernitur, quod in genere absque vlla specificatione lex naturalis
faciẽdumfaciendum esse decernit:
si enim lex humana omnino à lege naturali
discederet, illa iusta non esset, etsi nihil extra
legem naturalem præciperet, iam non humana, sed lex naturalis diceretur. Nam
* Vlpianus Iurisconsultus in l. ius ciuile. ff. de iusti. &
iure. ita ait, Ius ciuile est, quod
neq;neque in totum
à naturali iure vel gentium recedit, neque per
omnia ei seruit, itaque cum aliquid addimus
vel detrahimus iuri communi, ius proprium,
id est, ciuile efficimus. Hæc ille. In quibus verbis ius commune ad ostendendam vocum
idem significantium varietatem, posuit pro
iure naturali. & meritò, quoniam (vt ex testimonio Aristotelis suprà citati constat) ius naturale est idem apud omnes.
Deniq;Denique * quòd
lex positiua vt iustior sit, oporteat deriuatam
esse à iure naturali & diuino, vltra d. Alphonsum Castren. tenent Dominicus Sotus Theologorum disertissimus, & alij, quos retulimus
suprà c. 29. num. 20. Sicq́ue vt ex massa cerea,
si vis, potes facere vnam figuram, deinde eam
infectam reddere, ac rursum ex eadem massa
aliam formam effingere, idemq́ue in massa
aurea, vel argentea aut plumbea & similibus.
Ita massa aut materia ex quibus facienda est
lex positiua, est diuinum aut naturale, ex quibus variæ formæ fieri à lege positiua possunt,
ea enim iura edocent pœnam non mereri
malefactores, quamuis modum aut mensuram pœnarum non definiant, Vnde quòd
fur siue manifestus, siue non manifestus
puniatur, & etiam raptor, aut parricida,
& similes, ijs iuribus prospectum est. quod autem fur manifestus quadrupli, fur autem non
manifestus dupli pœna puniantur, vt in §. dupli, & §. quadrupli, cum vtrobique not. Instit.
de act. quodq́ue ex rapina pœna tripli sit, vt in
prin. & §. 1. Inst. de vi bonorum
raptorũraptorum. quodq́ue parricida culeo insutus pereat, vt in §. alia
deinde lex. Instit. de publi. iudi. & c. id genus.
isthæc sanè omnia à iure naturali incognita
erāterant, & à iure ciuili formata & specificata sunt
ex ipsa iuris naturalis massa & materia dictantis in genere puniendos esse tales malefactores, facit tex. in simili, in l. adeò. §. cum quis ex
aliena. ff. de acqui. rerum domi. cum §§. præced. & seq. quatenus loquuntur de specificationibus, quæ fiunt ex massa vel materia aliena: sicq́ue tales leges positiuæ habita consideratione materiæ aut massæ iustitiæ ex quibus
fiunt, naturales appellari possunt, habita verò ratione formæ & specificationis dici possunt
& debent ciuiles, & vtrunque probat d. l. ius
ciuile. Nam quatenus dixit ius ciuile esse,
quod intantum à naturali iure non recedit,
intellexit de materia iustitiæ, & quatenus subdit, neque ei per omnia seruit. intellexit de
forma seu specificatione, quæ à iure naturali
incognita & solo iure ciuili introducta est.
Idem
* quò ad præmia, quæ iure quoque pro
benefactis debentur naturaliter, non secus
quàm pœna pro malefactis. l. prima. ff. de iust.
& iure. ibi, bonos non solùm metu pœnarum,
verùm præmiorum quoque exhortatione efficere cupientes. Cæterùm quantum præmium deberetur seruis pro benefactis, de quibus in titul. C. de seruis. qui pro præmio libertatem accip. quantumq́ue præmium deberetur militibus in terminis. leg. item si verberatum. in princip. ff. de rei vendi. nullibi iure
naturæ in specie definitum erat, sed iure ciuili
definitur, vt ibi. Ergo quum omnis lex naturalis sit necessaria & vtilis, & ipsa quasi materialiter debeat generare legem positiuam, vt
positiua iusta sit, superest vt vtilis & necessaria quoque esse debeat, quia
* omne generatum simile est generanti. Nam vt poëta cecinit: