Quid dicendum? & quidem videtur hæc
posterior opinio in noxali causa longè verior
quàm contraria, per text. apertum in d. l. generaliter, & in eo tantùm quæstio erit, an is text. iure cano. correctus intelligatur, quod
minimè dicendum est, non enim sequitur, habet quis
scientiāscientiam rei alienæ, ergo
nōnon potest
pręscriberepræscribere,
* quinimò sæpe præscribere potest,
nec in mala fide esse videtur, quod primùm
apparet in l. si id quod. 2. resp. ff. pro derelicto.
vbi vxor viro donauit rem suam,
sicq́;sicque eum dominum non fecit, vt per tot. ff. & C. de dona.
inter virum, & vxor. virq́ue deinde eam rem
mihi scienti vendidit, qui
pręscriberepræscribere possum,
vt tex. asit, licet non ignorarem, eam rem vxoris esse, neque ab ea sed ab eius marito causam
habere, Ratio est, vt ibi expressim Iureconsultus ait, quia quasi volente, & concedente domina, is maritus vendidisse videtur. Nec ad
rem pertinet quod Gloss. ibi ait, rem alienam
donasse vxorem. nam illud est diuinare, &
præterea est contra præscriptionem leg. merito. in prin. ff. pro soc. & per tot. C. de reb. alien.
non alien. & quod intolerabilius est, aduersatur palam illi textui in verbo, domina. Secundò est tex. in l. si vir. ff. pro dona. Tertiò leg. 1.
§. si vir. ff. de acqui. possess. vbi vir vxori donauit, nec ideò desijt
trāsuolaretransuolare possessio in vxorem donatariam, quàm iustè possidere intelligendum est. Quartò est tex. in c. 1. de præscri.
& in c. placuit. suprà allega. vbi etiam iure cano. ecclesia contra ecclesiam potest etiam breui tempore præscribere locum, iusq́ue quod
sciebat esse alienum. Quintò
* dominia non
sunt de iure naturali primæuo, sed tantùm
de iure gent. quod induxit dominorum distinctionem, & separationem, antea enim
omnia erant in communi. leg. ex hoc iure. ff.
de iust. & iu. §. ius autem gentium. Institutio.
de iur. nat. plenè per Barthol. Paul. Ias. & alios
in dict. l. ex hoc iure. diximus in tract. de success. creat. in præfatio. & in §. primo. huic autem iuri genti. lex ciuilis, & derogare potest,
& quotidiè derogat. iuxta Glo. communiter
apppro. ibi in leg. ius ciuile est. ff. de iust. & iu.
& licet id quod nostrum est si non facto nostro à nobis auelli non debeat. leg. id quod
nostrum. ff. de regu. iur. tamen illud regulare,
verùm ex causa à nobis aufertur, etiam inuitis, vel ignorantibus, vt in leg. item si verberatum. §. 1. ff. de rei vendi. l. Lucius. ff. de euic.
Glo. & Barthol. in leg. Antiochensium. ff. de
priu. creat. Barthol. Paul. Iason & alij in dict. l.
ex hoc iure. vt ergo ibi aufertur nobis inuitis
rei nostræ dominium ex legis ciuilis dispositione & permissione, nec se intromittit ius
canoni. ad hoc vt ablatum domino reddatur, cur non idem erit & in specie nostra, vbi
iustissima causa est, vt res nostra nobis auferatur, ne mihi immerenti damnum seruus
tuus impunè inferat, vel si intulerit, nobis resarciatur, ibi re tua adempta, & in
me ad emendationem damni translata.
Nam & similiter quid si furtum mihi facere manifestum, quid si non manifestum,
quid denique si vi rem abripuisses, nónne
|
præter ipsius rei subtractæ, aut vi ablatæ restitutionem etiam
tuũtuum amitteres, & in me transferetur, scilicet pœna vel dupli vel quadrupli.
§. furtorum. §. conceptum, cum seq. §. fin. Inst.
de obli. quæ ex delicto, in prin. Institut. de vi
bon. rap. §. quadrupli. & §. dupli. Instit. de act.
nónne te inuito his casibus rerum tuarum dominium habeo, te, inquam, inuito iure tam
ciui. quàm cano. in tui pœnam, & punitionem ergo similiter, cum seruus tuus damnum
mihi, rebúsve meis dedit, tu damnum sentiens, seruusq́ue ille tuus mihi tradetur, nisi
dānumdannum emendaueris, nec refertur abs te an ab
alio possideretur quo tempore damnum dedisset, quinimmò inspecta legis interpretatione non videtur id damnum domino serui contigisse sine facto suo,
* nam appellatione facti etiam non factum continetur. Instit.
de nup. §. si qua vxor, in fin. dum ait rectius se
facturos si abstinuerint. Glo. & Doct. in l. 3. in
pri. ff. de verb. oblig. Alex. in §. si id quod. l. vbi
autem non apparet. ff. de verb. obl. Decius in
l. id quod nostrum. ff. de regul. iur. dominus
ergo qui damnum vel noxam à seruo suo datam non emendat, quasi fecisse videtur, quò
magis serui sui dominio priuetur. Quid denique si seruus meus iusto bello captus aufugerit, adq́ue suos reuersus fuerit inscio me vel
inuito? nónne eius dominium perdo? Quid
similiter si feram cœpimus, eiusq́ue dominium quæsiuimus, eaq́ue custodiam nostram
euaserit, inq́ue naturalem suam laxitatem se
receperit, nobis inuitis, aut ignorantibus,
nónne in his casibus & similibus id statim nostrum esse desinit? l. 3. ff. de acq. re. dom. cum
Il. sequen. l. naturalem. §. examen. leg. nihil, in
princip. ff. de capti. §. item ea quæ ex hostibus.
Institu. de re. di. Quid
præteteapræterea si seruus meus
proditionem detegit, nónne inscio me & inuito libertate præmij loco donatur, & meus
esse desinit. l. 2. 3. & 4. per tot. C. quib. ex cau.
serui. pro præmio liber. accip. Nam etsi patria
potestas res inæstimabilis sit. l. filiusfam. §. secundum vulgarem. ff. de leg. 1. nónne pater ob
duritiem filium emancipare cogitur? l. diuus.
ff. si à parente quis fuerit manu. id quod accidit in omnibus etiam delictis, in quibus pœna bonorum imponitur, ergo cùm res nostra
nobis aufertur, & in alium transfertur, interdum fit ob demeritum nostrum,
interdũinterdum ob
meritum illius in quem
trāsferturtransfertur, interdum
ob vtrunque, interdum & quartò ob meritum
& fauorem ipsius rei. ob demeritum nostrum,
vt in d. l. diuus. ob
meritũmeritum eius in quem transfertur, & ob eius fauorem, vt in d. l. item si verberatum, cum similibus. ob demeritum nostrum, & meritum illius in quem transfertur,
vel ob eius fauorem, vt in pœna dupli, quadrupli, & similibus, suprà allegatis, & facit per
totum C. & ff. quibus vt indigni. ob
meritũmeritum &
fauorem ipsius rei, vt in exemplo. C. quibus
ex causis serui. pro præmio libertatem accipi. Cùm ergo res nostra nobis à lege adimatur interdum culpa nostra, interdum sine ea, sed solùm ob fauorem ipsius rei, vel eius in quem
transfertur, isq́ue eam possideat, eaq́ue potiatur,
nōnon ignorans alienam fuisse, & à domino
inuito vel inscio ablata, inq́ue eum translata. Quid mirum, aut nouum est, si idem faciat
lex ex causa noxali? & qua ratione potuit lex
dominium statim tibi ablatum in me transferre, eadem ratione, & longè facilius, aut iustius poterit efficere, vt id dominium transeat
post
lōgamlongam possessionem, & præscriptionem:
Nam & prælatus, qui non potest res ecclesiæ
alienare, poterit per negligentiam, & interuentum longi temporis ecclesiæ nocere, vt eius res præscribantur. c. veniens, de præscrip.
vbi per Doct. & Decium in d. l. id quod. ff. de
regu. iur. facit tex. in c. illud. & cap. de quarta.
de præscript. ergo vtroque casu, ex parte legis
par potentia est, in
auferẽdoauferendo à nobis dominio
rerum nostrarum ex casu, nam & eius authoritate nostrum tuemur, aliter enim non deesset alter fortior vel calidior, qui vi, armis,
aut caliditate, vel dolo, reb. nostris potiretur,
itaque authoritate legis rerum nostrarum dominium nobis inuitis, & ignorantibus ex causa potest, & sæpissime solet auferri, quod accidit etiam per modum
pręscriptionispræscriptionis non secus, quàm per alios modos, siue is qui rem acquirit alienum sciat se possidere, siue ignoret,
cum adest causa non iniusta concedendi, vt
etiam sciens quis alienum, & possidere, &
præscribere possit, qualis profectò adest in
causa noxali,
quādoquidemquandoquidem esset per
iniquũiniquum,
vt seruus tuus mihi immerenti, aut rebus meis
damnum iniuria daret, idq́ue
impunitũimpunitum maneret, si ergo is seruus mihi iussu iudicis traditus fuerit, nec dominus, aut qui eum possidebat, illum defenderit, satis videntur maluisse
seruum abijcere, inq́ue me transferre, quàm
damni æstimationem præstare: argum. l. si finita. §. non autem statim. ff. de damno infect.
vbi per Doctores in simili per Ias. in l. 1. col. fin.
C. de seruis fugit. per eundem in l. naturaliter. §. nihil commune. num. 84. ff. de acq. poss.
Gloss. in l. si de eo, ibi Paul. & Alexan. §. 1. eod.
titu. Quod obtinet, si ponimus ex causa noxali conuentum à me fuisse ipsum dominum
serui illius, qui damnum dedit. idem si ponimus conuentum à me fuisse alium, qui bona
fide eum seruum possidebat, & cum iussu iudicis mihi is seruus pro noxa traderetur illud quidem notum fuisse vero domino, at si
ponimus dominum huius rei ignarum, iniquum videtur, eum re sua ignorantem priuari, meq́ue eam lucrifacere, cùm alienam scirem, nam tunc & ille innocens, & inculpatus
damno afficeretur, & ego impius sciensq́ue
mala fide alienum lucrifacerem, sed adhuc
idẽidem
esse debet tam iure ciuili, per d. l. generaliter.
ff. de noxal. quàm iure canonico. nam res mea
siue pereat, id ad detrimentum meum non al|
terius spectare debet, siue casu fortuito, siue
aliter. l. quæ fortuitis. C. de pig. act. siue etiam
damnũdamnum alteri dedat, id similiter ad detrimentum domini illius rei, quæ damnum dedit,
spectare debet vsque ad valorem ipsius rei, vt
per totum Inst. & C. & ff. de noxa. & in titu. si
quadrup. pauperiem. ergo seruus tuus si mihi damnum dedit, iussuq́ue iudicis traditus
mihi fuit, neque abs te, aut ab alio defendatur, æquum est vt meus fiat in emendationem
damni, quod mihi dedit, neque tam videor
hoc casu turpe, aut impium lucrum cum iactura aliena captasse, quàm iustam damni illati resarcionem, aut emendationem, ac satisfactionem recepisse, neque vltro ad rem alienam accessisse, aut adspirasse videor, sed coactus necessitate quod amiseram recuperandi, & faciens actum necessitate coactus est piè
subueniendus. l. si fideius. §. si necessaria. ff. qui
sat. coga. vbi plenè per Ias. Diuersa causa est illius qui à non domino sciens emit rem alienam, is quidem nec vlla necessitate coactus,
sed sponte, vltro, & impiè ad rem accessit alienam, neque vllum damnum ante ab re illa sibi, rebúsve suis illatum fuerat, quod resarcire
curaretur, sicq́ue scientia rei alienæ in isto casu meritò inducit malam fidem, & impedit
præscriptionem, non sic in casu illo, vbi scientia rei alienæ, nec est cur inducat malam
fidẽfidem,
aut præscriptionem impediat, sicq́ue cessat decisio, ratio, & mens, ac sensus. d. c. fin. & d. c. vigilanti, de præscrip. Nam & in terminis l. si voluntate. C. de resc. ven. constat quam quisque
contrahentium suam
cōditionemconditionem meliorem
facere studeat, quàm eius quo cum contrahit,
& adhuc ius canonicum se non intromittit.