Denique
* cùm ad præscriptionem desiderentur possessio. l. 3. l. sine possessione. ff. de vsucapi. c. sine possessione, de re. iur. in 6. l. vnic. C. de vsuc. transf. & titul. l. clauibus. ff. de contrahen. empt. d. l. vnic. & in prin. Inst. de vsucap. is
sanè titulus & verus esse regulariter debet,
nōnon
tantùm putatiuus. l. quod vulgo. ff. pro empt.
l. fin. cum Gloss. C. pro donato. l. Celsus. ff. de
vsucap. & legitimus esse debet, non autem illegitimus, aut legib. non approbatus. l. quemadmodum. C. de agri. & censi. libro 11. cap. qui
contra iura, de reg. iur. in 6. l. 2. C. pro emptor.
l. 2. §. si à pupillo. ff. pro empt. l. nunquam. l. si
fur. §. 1. ff. de vsuc. c. 2. §. contractus, de rebus eccle. non alie. l. fin. §. sin autem sub conditione.
C. com. de lega. sicq́ue is titulus positiuè desideratur, non enim sufficit quòd absit titulus
improbatus, vt in exemplis suprà memoratis,
hoc est,
cōtentiscontentis in dictis legibus, sed oportet
quod positiuè interueniat titulus, vt patet in
l. 2. 3. & per totum. ff. pro suo. nam si quis rem
nullo iure, aut titulo occupasset, is sanè non
præscribere, etiam si tam incautus ignarusq́ue
esset, vt putaret id sibi (contra legem nullo. C.
de rei vend.) licere, & contra leges omnes suprà allegatas, quia regulariter non sufficit ad
præscribendam rem abscessus mali & improbi
tituli, sed tituli legitimi interuentus positiuè
desideratur, vt dd. ll. nisi in casibus specialib.
vt in l. si quis diuturno. ff. si seruitus vend. & similibus. Non sic est in bona fide quæ, vt satis
iam docuimus, positiuè si non desideratur ad
præscriptionem, sed tantùm remotiuè, non
enim necesse est quòd adsit bona fides, sed
quòd absit mala fides. abscessus enim malæ fidei, & remotio sufficit, non autem bonæ fidei
interuentus desideratur. ideoq́ue dicitur per
Iureconsultum in definitione vsucapionis,
quòd causatur non à bona fide, sed à possessionis continuatione. d. l. 3. ff. de vsuc.
* vnde in
quibus casibus ignoranti acquiri possessio potest, & in quibus casib. furioso, & infanti citra
ipsorum
factũfactum acquiritur, in eisdem si titulus
positiuè re vera interfuit legitimus,
cōtingerecontingere
potest præscriptio, licet non sit hic vllus bonæ
fidei
interuẽtusinteruentus, aut fidei malæ positiuè, cùm
ignorans non possit habere bonam, aut malam fidem. Vnde infertur veram esse illam
cōmunemcommunem opinionẽopinionem, quæ habet
* quod in præscriptionibus, quæ titulum non desiderant,
tunc bona fides orta etiam ex iniusta causa, &
fatua, puta ex iuris errore, sufficeret ad præscribendum. Ita tenent Ant. & Imol. in ca. peruenit, per text. ibi, de empt. & venditio. Idem
Imola in c. de quarta, & in c. fin. col. 4. de præscript. Paul. consil. 44. lib. 2. col. pen. Barth. in l.
Celsus. colum. pen. vbi etiam Paul. ff. de vsuca.
Bald. in rep. d. l. Celsus. q. 4. est communis secundum Rubeum consil. 75. tenent Feli. in d.
c. de quarta. numero 34. Couar. in c. possessor.
de regul. iur. par. 2. §. 7. vnde cùm præscriptio
30. annorum non requirat titulum. l. sicut, &
leg. omnes. C. de præscriptio. 30. annorum, talis bona fides in ea sufficiet. Nec obest l. cum
quærebatur. C. vnde vi. nam respon. vt per
|
Barthol. ibi in fine vide c. 81. num. 8. quod intelligitur procedere in errore iuris, neque assistentis, neque resistentis, non sic si ius expressim resisteret tali titulo, tunc enim cessaret præscriptio ex defectu bonæ fidei, quasi tunc vel
non videatur bona fides interfuisse, vel ea videatur illegitima, & sic insufficiens, propterea
quod profecta sit ab errore iuris, quod illi contractui resistebat. Ita Barthol. in l. sed & si lege.
§. scire. ff. de peti. hæred. Couarr. vbi suprà. versicu. hæc autem secunda. Balb. in d. l. Celsus. 4.
not. post Abbatem in d. c. de quarta. colum. 2.
Felin. in d. cap. de quarta. num. 26. Paul. in d.
l. Celsus. Bart. in d. l. quemadmodum. Card. in
clemen. 1. §. si quis. q. 11. de reb. eccle. & sic hæc
est communis opinio, vnde ex mente ipsorum si pupillus sine tutoris authoritate rem
alienam mihi venderet, licet re vera eam ipsius pupilli esse crediderim, non solùm cessat
præscriptio ordinaria, iuxta l. 2. §. si à pupillo.
ff. pro emp. sed etiam præscriptio annorum,
quasi ex tam fatuo iuris præsumatur mala fides. Vnde omnes hi, quos modò citauimus, similiter consentiunt, talem bonam fidem non
prodesse in præscriptione long. temp. quia ea
titulum requirit, & quando titulus requiritur, bona fides profecta ex titulo & causa fatua non sufficeret, nec haberetur pro bona fide. Verùm licet passim omnes plerique nostrorum vbique veluti notissimum iuris elementorum tradere soleant ad
præscriptionẽpræscriptionem,
vel vsucapionem ordinariam tria requisita desiderari, scilicet possessio, titulus, & bona fides, per iura suprà allegata. tamen nos sumus
in hac sententia, & opinione,
* vt sola diutina possessio continuata, & iusta sufficiat ad talem præscriptionem, vel vsucapionem creandam, perficiendam, consumandam, vt
nōnon obscurè ab Iureconsulto docemur, qui dum vsucapionis definitionem traderet in leg. 3. ff. de
vsuca. ait, Vsucapio est acquisitio dominij per
cōtinuationemcontinuationem possessionis temporis. l. definiti. perpende nullum verbum posuisse de titulo, aut bona fide, sed tantùm de continua &
diutina possessione, nam tituli interuentus
positiuè necessarius non est, patet, quia si procuratori vel seruo mandaui, vt agrum
emerẽtemerent
mihi, hiq́ue se emisse mentiti, mihi agrum ipsum tradiderunt, eum potero vsucapere non
secus, quàm si reuera titulus verus interfuisset
&
tñtamen hic nullus titulus interfuit, licet titulum
interfuisse putarem. text. in l. quod vulgo. ff.
pro empt. & ff. pro legato. l. pro legato. & l. fi. &
ff. de vsucap. l. non solùm. §. quod vulgo. versicul. idem hic. l. fin. ff. pro suo. licet enim regulariter pro emptore possidere nequeat qui
nōnon
emit, & pro legato nequeat possidere, is cui legatum non fuit. l. 2. & 3. ff. pro legato. d. l. fin.
ff. pro suo. d. l. quod vulgo, & d. l. non solùm. §.
quod vulgo. d. l. pro legato. & d. l. fin. ff. pro legato. tamen id verum est, nisi iustam causam
habuit existimandi sibi legatum fuisse, vt dd. legibus. iustam autem causam id existimandi habuisse videturis, cui
testamẽtotestamento legato relictum fuit, quod postea fuit codicillis ademptum. d. l. pro legato, & d. l. fin. ff. pro legato.
vel si nunciatum fuit legatario septem testes
affuisse in testamento, cùm pauciores interfuissent. Glo. in d. l. fin. vel sibi nuntiatum fuit,
testamentum fuisse à testibus sigillatum, cùm
non fuisset, secundum d. Glo. vel solenne erat
testamentum, sed apparuit iniustum fuisse
præteritione sui hæredis, vt d. Gloss. in omnibus his casibus, & similibus in d. Glo. adnotatis defectus tituli non nocet, quando, qui præscribit, habuit iustam causam putandi se iure
possidere, titulumq́ue possidendi habere. Itaque aut fuit iusta causa existimandi, aut fuit
iniusta, aut fuit media, si fuit iusta, procedit
vsucapio, vt dictis legibus, maximè in d. l. pro
legato, ibi, subest iusta causa, & d. l. fi. ff. pro legato. d. l. quid vulgo ibi, si nullam iustam causam. d. l. non solùm. §. quod vulgo, ibi, si nullam iustam causam, quod si interfuit causa iniusta, fatua, & supina, siue ille procederet ex
errore facti, cessaret vsucapio. l. 2. & 3. ff. pro legato, siue etiam ex errore iuris. l. nunquam in
vsucapionibus. ff. de vsuca. l. si fur. §. 1. eod. titu.
quod si nec nimis iusta fuit errandi causa, nec
nimis iniusta, sed media, puta quia fuit tolerabilis, adhuc continget vsucapio, dict. l. fina. ff. pro suo, ibi, tolerabilis error. similis distinctio fit inter culpam latam, leuem, & leuissimam. in Glo. §. præterea. vbi per Docto.
Instit. quibus modis recontrahen. obligatio.
quæ omnia maxima ex parte
pendẽtpendent ex arbitrio, & prudenti iudicis æstimatione, & censura, stat ergo ex sola possessionis diuturnæ continuatione contingere vsucapionem
ordinariāordinariam, nisi per
interuentũinteruentum malæ fidei excludatur
aut impediatur. Horum ratio est, quia vt per
traditionem quæritur
rerũrerum dominiũdominium, quando
dominus rem suam tradebat eo animo, vt à se
& dominium abscederet, & in accipientem
transuolaret. §. per traditionem. Inst. de rerum
diui. l. traditionibus. C. de pact. ita
quoq;quoque per
traditionem factam, & acceptam eo animo,
vt dominium à tradente in accipientem migraret, transfertur dominium non statim, sed
post longam continuamq́ue possessionem,
quando tradens dominus non erat, nec ius
transferendi dominium habebat, licet accipiens existimaret quod habebat ius, & potestatem dominij transferendi. l. clauib. ff. de contrah. emp. & cùm olim dominium ex naturali possessione cœpisset. l. 1. in princ. ff. de acqui.
possess. quòd in rebus quæ ad alium iure dominij pertinent contingere non potest, nisi
per domini concessionem. l. nunquam nuda.
ff. de acqui. rerum dominio. d. l. traditionib.
l. id quod nostrum. ff. de regu. iur. hoc limitatur nisi adsit vsucapio, vt si possessioni accedat, & causa possidendi tolerabilis, & non iniusta, & temporis diuturnitas, isthæc tantun|
dem importent, & iuuant acquisitionem dominij, quantum ipsius domini concessio per
rationes, quæ referuntur à Iureconsultis in l. 1.
ff. de vsuc. & in l. fin. ff. pro suo, & in l. cum notissimi. ad prin. C. de præscri. 30. ann. ergo licet
regulariter ad dominij translationem titulus
exigatur. d. l. nunquam nuda. d. §. per traditionem. d. l. id quod nostrum. tamen id procedit
quando agitur vt transferatur dominium sine
temporis interuallo, sed per solam ipsam traditionem, quale est cum dominus rem tradit.
ac cum quæritur, an post longam temporis
possessionisq́ue continuationem dominium
quæri possit citra tituli interuentum, tunc si
indubitatum posse per leges, & rationes memoratas.
nānam tũctunc tituli accessus, & interuentus
non exigitur, nisi ad iustificationem possessionis. cum enim, vt diximus, hæc diuturna possessio, vel iusta esse debeat vel saltem non iniusta, à communiter accidentibus ac plerunque
titulum & causam possidendi exigimus, ne
iniustè & perperam possidentibus tale compendium
cōtingatcontingat, per quod ad
delinquendũdelinquendum
inuitentur. sicq́ue titulus præscripti. non est
necessarius propter se, sed propter aliud, ad iustificandam, s. possessionem, vnde in quibus
casibus sine titulo iusta possessio inueniri potest, in illis vsucapio sine titulo procedit. d. l.
quod vulgo. ff. pro emp. d. l. non
solũsolum. §. quod
vulgo. ff. de vsucap. d. l. pro legata. d. l. fi. ff. pro
legato. In quibus iuribus,
* & in d. l. fi. ff. pro
suo. titulus erat vel falsus, vel inutilis, illegitimus, vel etiam tantùm putatiuus, & fi nullus,
vt §. fin. Institu. quibus mod. testamen. infirm.
plenè per Tiraquell. dum latè in tract. retract.
lignarier. §. 1. Glo. 20. num. 11. probat quod falsus denarius non est denarius, falsus testis
nōnon
est testis, falsum instrumentum non est instrumentum, falsus iudex
nōnon est iudex, falsus modius non est modius, & similia. Nam falsum
quod est, nihil est, & nos alibi diximus, in
libro secundo. §. 17. num. 65. de success. crea.
Idem bona fides non desideratur positiuè, sed
sufficit quod priuatiuè, negatiueq́ue absit mala fides, quod contingit cum datur ignorantia rei alinæ. d. c. fin. de præscri. d. c. si virgo. d. c.
vigilanti, bonus tex. ff. de publ. l. traditionem.
in verbo, sciens. iuncto verb. ignorasse, vbi sensus est quò ad vsucapionem, vel quò ad publicianam actionem concedendam, vel denegandam, malæ fidei possessorem intelligi, qui
sciat rem esse alienam, & per contrarium bonæ fidei possessorem, qui alienam ignorat,
nec dubium est quin in hac materia, & similibus, dubius ignoranti
exęqueturexæquetur. l. fina. C. de
cond. indebi. si sit tolerabilis, &
nōnon iniusta dubietas. d. l. fi. ff. pro suo, cum alijs suprà allegatis. sit ergo fixum
indubitatumq́;indubitatumque pręceptumpræceptum,
vt bonæ fidei interuentus positiuè ad præscriptionem non desideretur necessariò, sed quod
malæ fidei abscessus, ac defectus sufficit, &
quod similiter tit. non est necessarius, licet plerunque & prout plurimùm vtilis sit ad certiorem possessionis iustificationem, & ita sunt intelligenda iura
quęquæ in hac materia loquuntur
de titulo, aut bona fide. Quid enim iuuat dicere bonam fidem positiuè interuenire debere in vsucapienda re etiam à principio, cùm vt
ostendimus, nullus modò prouidus, & prudens, seu expertus rerum, possit non dubitare
an tradentis esset res illa iure dominij, an
nōnon,
cùm tradentis fuisse rem illam certò scire vix
vllus possit, ergo etiam si ipse possessor, qui
vsucapere contendit, fateatur hac in re dubitasse, sed tempore primo, quo sibi res tradebatur, & quo vsucapio inchoabatur, adhuc non
desinet vsucapere, si ex causa non nimis iniusta, sed tolerabili rem accipit, quòd si per contrarium firmasset se certò scisse, firmissimeq́ue
se securum, & incautum existimasse, rem traditam fuisse tradentis, adhuc non continget
vsucapio, si causam ita existimandi habuit iniustam & intolerabilem. ergo eius assertioni,
& declarationi cùm minimè standum sit, &
veritas huius rei in rerum natura incerta sit, vt
apud solum Deum satis certa esse possit, super
est vt illud solum sit
inspiciendũinspiciendum, vtrùm ille
initiò rem acceperit ex causa tolerabili, an ex
intolerabili, iusta, an iniusta, vt si iusta & tolerabilisúe sit, prosit ad vsucapionem, siue ipse
vt prudens, prouidus, & expertus dubitasset
de iure tradentis, siue vt ignarus, & supinus,
ac incautus animo suo nihil conceperit suspectionis, aut dubitationis, ne aut in curia prosit, aut diligentia, & prouidentia noceat, confirmatur, nam aut emptor certò sciebat rem
esse vendentis, & tradentis, & ilico fit dominus, sicq́ue cessat præscriptio. l. sequitur. §. lana. ff. de vsucap. aut certò sciebat esse alienam,
& nullo tempore præscribit. c. fi. de præscrip. c.
possessor. de regu. iur. aut neutrum certò sciebat, sed dubius erat, & locus est præscriptioni.
Ergo nullo alio casu præscriptioni locus est,
nisi cum emptor de vero dominio incertus
est.