Et cùm exuberantior bona fides iure Canonico in præscriptionibus admittendis exigatur, cap. possessor, de regu. iur. lib. 6. c. si diligenti. capit. fin. de præscrip. & mala fides cùm
pendeat ex animo nostro probari non possit,
nisi præsumptiuè,
* iustissimè præsumitur eo
iure mala fides in eo qui possidet aliquid in
quo alius fundat intentionem suam de iure,
vel quando est præsumptio iuris contra talem
possidentem, quia isthæc iurium præcepta
omnibus nota aut sunt aut esse debent ac præsumuntur. l. leges sacratissimæ. C. de legibus,
vnde qui in tali possessione vel quasi fuerit,
semper intelligetur esse in mala fide, id est, in
scientia rei vel iuris alieni, vt in capitul. primo. de præscrip. in 6. qui ita est intelligendus,
sicq́;sicque præscribere non poterit, vt ibi. Neque ad
|
rem pertinuit, quòd ibi dicatur esse posse in
bona fide quem, quæ tamen sibi
nōnon proderit,
donec
titulũtitulum ostenderit, nam
intelligẽdusintelligendus est
ille tex. in eo qui habebat titulum putatiuum
(puta quia
ꝓcuratorprocurator sibi nunciauerat titulum
sibi datum, vel aliter) tunc enim re vera habet
bonam fidem, quæ tamen sibi ad præscribendum non sufficit, nisi titulum ostendat, quando est contra eum iuris præsumptio, vel fundamentum iuris, nam
quemadmodũquemadmodum de iure ciuili, vbi requiritur titulus ad præscribendum, id est, iusta causa possidendi, quæ causetur ex titulo præambulo, licet sufficiat titulus
putatiuus, ortus ex iusto errore, lege non solùm. §. quòd vulgò. ff. quòd vulgò. ff. de vsucap. lege, quòd vulgò. ff. pro empto. tamen
non sufficeret, si oriretur ex iniusto & fatuo
errore, vt dd. ll. & leg. fina. ff. pro suo. l. pro
legato, leg. fin. cum gloss. ff. pro legato. ita
quoque de iure Canonico, quando desideratur iusta causa possidendi ad præscribendum,
& sic titulus, quod accidit, quando contra
possidentem est iuris præsumptio, vel fundamentum iuris, non sufficit sola bona fides,
orta ex causa vel titulo fatuo & intolerabili, licet sufficeret si oriretur ex titulo putatiuo, non fatuo, vt dict. cap. 1. Itaque de iure
canonico ad præscriptionem annorum 30.
vel 40. (nam de ea loquitur dict. cap. 1.) regulariter non exigitur titulus verus, nec etiam
putatiuus, vnde indubitanter sufficeret
* putatiuus ortus etiam ex errore fatuo, vt d. cap.
1. at speciale est in casibus, quibus contra possidentem erat ius commune, vel iuris præsumptio, vt tunc titulus exigatur, sicq́ue sufficeret verus vel putatiuus ortus ex errore probabili, sed non sufficeret putatiuus ortus ex
*
errore fatuo, vt diximus. Istud tamen speciale, de quo in dict. cap. 1. procedit, vbi ageretur de magno præiudicio, vt ibi, secus si
ageretur de leuiore, vt in cap. cum ecclesia Sutrina, de causa possession. & proprieta. & in
*
cap. cum personæ. §. quòd si tales, de priuile.
in 6. quòd enim aliquis Clericus per priuilegium summi Pontificis sit exemptus à iurisdictione episcopi siue diœcesis, id respectu ipsius episcopi nullus negabit, quin leuioris sit
præiudicij, vt d. §. quòd si tales. Item quòd
cũcum
Canonicis in electione episcopi alij clerici
cōuiciniconuicini concurrerent, similiter leuioris est præiudicij, vt d. c.
cũcum ecclesia, cum ibi traditis per
Doct. præsertim per Aegidium Bellameram
oppositio. 8. 9. 10. & 11. non sic in terminis d.
cap. 1. de præscript. in 6. vbi quòd vnus episcopus episcopalia iura in diœcesi alterius episcopi exerceat, graue cuilibet homini modò sano
videtur. Idemq́ue & fortius, si decimarum
præstationes, vnde victus capitur, apprehenderet, vt ibi. Isq́ue intellectus non sanus modò verùm etiam necessarius videtur ad d. cap.
cùm personæ. §. sin autem. & §. quòd si tales,
nam in prin. illius c. loquitur, quando is, qui se exemptum dicebat, habebat, vel se habere
dicebat, priuilegium per se solùm sufficiens.
*
deinde in §. sin autem, quando nitebatur in
sola præscriptione citra vllius tituli interuentum. tertiò in §. quòd si tales,
quādoquando nitebatur
in præscriptione procedente ex titulo insufficienti ad
dominũdominum, vel ius transferendum, sed
erat sufficiens ad præbendam vsucapiendi vel
præscribendi conditionem, ergò præscriptio
ibi contingere potuit, vel citra vllius tituli interuentum, vt ibi §. sin autem, & §. fi. ibi, donec, &c. vel etiam cum tituli
interuẽtuinteruentu, vt ibi.
§. quòd si tales, vt in eo tantùm differentia
inter illos §§. sit, quòd quando titulus abest
pendente
pręscriptionispræscriptionis probatione non tuebitur in sua quasi possessione exemptionis,
vt dict. versi. donec. at quando titulus aderat
pendente præscriptionis probatione tuebitur in sua quasi possessione exceptionis, vt
dict. §. quòd si tales. versi. præscriptionisq́ue
probatione pendente, &c. ratio differentiæ.
quid quando illa quasi possessio exemptionis erat, per illum titulum iustificata non est,
cur in eo non tueatur, donec iudicium proprietatis finiretur, at quando carebat omni
titulo, non videbitur iusta possessio, sed perfida, & clandestina, & contra cap. secundum
de maiorita. & obedien. quæ seruanda non
est, nec ei accommodamus eos ciuiles effectus, quos leges legittimæ possessioni solent
accommodare, præsertim quia in his incorporalibus initium possidendi ipse præscribens
à tempore scientiæ & tolerantiæ aduersarij vel
superioris cœpisse videtur. leg. 2. C. de seruitu.
l. pen. ff. eod.
* ergò qui dicit se
exemptũexemptum,
etiāetiam
si gesserit se pro libero, & exempto, adhuc tamen non probat se constitutum in quasi possessione exemptionis prætensæ, quamdiu
nōnon
ostendit superiorem illum, in cuius præiudicium tendebat illa quasi possessio, id sciuisse,
& tolerasse,
sicq́;sicque initium possidendi tunc demum nasci videtur, cum superior scire, & pati cœpit, vel cùm ille titulum nactus fuit, quia
isthæc paria sunt. l. si ego. §. 1. ff. de publi. ibi
per patientiam fortè, vel per traditionem. l.
1. §. fin. ff. de serui. rusti. præd. notant gloss. &
omnes in d. §. 1. Paulus col. pen. & Flo. col. pe.
in d. leg. seruitutes. ff. de seruit. Quinimò vt
iste constitueretur in tali exemptionis quasi
possessione, sine titulo non sufficeret, quòd se
semel, vel vnico fortè die pro exempto gessisset, etiam sciente superiore, sed præterea oporteret, quòd ille superior huic quasi possessioni consensum & patientiam accommodasset
diu, vel saltem aliquandiu, & per plures actus
vel vices, arg. c. cum ecclesia Sutrina, & quæ ibi
latè habentur per Aegidium,
perq́;perque Imolam,
Abb. & alios. Aliter enim in manu cuiusque
subditorum esset in quasi possessionem exemptionis prosilire, & dicere superiori, simul ac
istud ad aures tuas peruenit, ego cœpi constitui in quasi possessione exemptionis, & in ea
|
sum tuendus, quod ridiculum foret. Quinimmò à sua possessione iurisdictionis, quam superior ille in illum qui se exemptum dicebat
habebat non aliter cecidisse videbitur, quàm
si diu, sed saltem aliquo tempore iudicis arbitrio æstimando pateretur ac toleraret illum
gerere se pro exempto. argu. text. in l. 1. C. de
pat. potest. l. circa eum. ff. de probat. &. quod in
simili ex communi sententia resoluit Iaso. in
l. naturaliter. §. nihil commune. num. 84. ff. de
acquiren. poss. Ias. in l. 1. colum. fin. C. de serui.
fugit. Gloss. Paul. & Alexand. in l. si de eo. §. 1.
ff. de aquiren. possessione, & quod notat Glo.
in l. 1. de patr. potesta. & plenè Barthol. in l. 1. c.
hoc interdicto, & §. fin. ff. de itinere actuq́ue
priua.
* Neque absimile est, quod etiam si
princeps habeat fundatam intentionem de
iure in re aut causa qua de agitur, & in qua aduersarius possessionem diutinam habebat, adhuc tamen non potest incipere à manus iniectione, nec potest etiam ex priuilegio fiscali illum à sua diutina possessione deturbare,
vt ex communi opinione resoluunt Ias. in prælu. feudorum nu. 50. Idem Iaso. in l. 2. nu. 176.
C. de iure empt. Bartol. post Bartho. de Barulo, quem ipse allegat in l. 1. C. de conductoribus prædiorum fiscalium, libro 10. per tex. ibi,
qui benè probat hanc partem Couarru. variarum resolut. lib. 1. c. 16. num. 9. Ioan. de Plat. in
d. l. 2. ff. de iure emp. Host. in c. dilectus. de offi.
ord. & ibi Ioan. And. & Ant. de Butrio. colum.
1. num. 3. 2. notab. per text. ibi qui ait & etiam
Hostiensis id notandum esse contra principes
qui contra l. legi. C. de petitio. hæredi. volunt
vt sibi titulus ostendatur ab eo qui est in possessione eius rei, vel iuris quo de agitur, nam
contra ius esse ipsi contendunt, nec in fisco
quicquam esse speciale, idem tenet Francisc.
Cardinal. ibidem notabi. 4. & alij plures quos
refert Ioannes Lup. in capit. per vestras, de donatio. inter virum & vxorem. 2. notab. versicu.
sed pulchra. num. 47. sequitur nouissimè Petrus Artius ab Otalora senator regius dignissimus ingenio felix ac eruditione nobilitatus
in suo tracta. nobilitatis Hispanicæ pagina
227. num. 7. alleg. Glos. in res quæ. ff. de iure fisci, & in l. fina. C. eo. titu. & in l. in litibus, vbi
etiam Barth. C. de agricol. & censi. lib. 11. Guido Papæ quæstio. 366. per tex. in c. 1. si de feud.
inuestitu. inter dominum & vasallum lis oriatur, nam & fiscus ipse in re dubia vtitur iure
communi
* nisi peculiare priuilegium in re
vel iure quo de agitur reperiatur habere, secundum eundem Artium, & Couarru. vbi suprà
Decius consilio quinto per totum. Idem Decius in l. ex testamento. C. vnde liberi. Alciatus lib. 4. paradoxorum c. 10. Andre. Tiraquel.
de vtroque retract. Glo. 14. num. 93. Crotus in
l. ne mo potest. ff. de leg. 1. num. 18. & ibi Ioannes Annibal. num. 369. Decius in l. hac consultissima, per text. ibi. C. qui testamen. facere
possunt. Iaso. in leg. sicut. numero decimo. C. de testamen. mili. Fulgosius, & Paulus Castre.
in d. l. hac
consulrissimaconsultissima, Francis. Ripa. numero 52. in d. l. nemo potest, per textum in leg. 1.
C. de petiti. hæredita. & in l. in fraudem. §. fin.
ff. de mili. testamen. ibi, quia generalis erat illa determinatio, & licet Ioannes Lupi, vbi suprà, & nonnulli eorum quos suprà retulimus
videantur hoc intelligere quando fiscus non
habebat fundatam intentionem de iure in ea
vel iure de quo agebatur, tamen ipsorum plerique hoc generaliter admittunt minimè distinguentes, quòd tamen intelligendum est,
dum modo ille qui in sua sese possessione tuendum esse contendebat, & contra quem princeps habebat suam intentionem fundatam
de iure, re vera esset in possessione vel quasi
possessione illius rei, vel iuris de quo agebatur, id quod non per vnicum actum aut per
temporis momentum contingit, sed quando
fuit in illa quasi possessione per tantum tempus quod sufficeret ad inducendum consuetudinem, vt videtur voluisse Antonius Butrius in d. c. dilectus, de officio ordinarij. 2. notab. vel si diu stetit in illa quasi possessione, vt
probat d. l. prima. C. de patria potestate, verb.
*
diu, vbi per Gloss. & Doctores, quod verbum
demum post semestre tempus verificatur secundum Abbatem, numero 49. in fin. in cap.
cum ecclesia Sutrina, de causa possessio. & proprieta. per cap. 2. de concessione præben. denique huiusmodi temporis mensura seu diffinitio non tam lege præstituta est, quàm iudicis
arbitrio relicta, vt per Glo. in l. 1. C. de seruis
fugiti. vbi Iason columna fina. Idem numero
octuagesimoquarto. in leg. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquire. possessione. Glos.
Paulus Castren. Alex. & alij in leg. si de eo. §.
primo. ff. eod. tit. per Aegidium Bellamer. Antoni. Butri. Imolam Panormit. & alios per
text. in d. capit. cum Ecclesia Sutrina, de causa possessi. & proprieta. itaque hoc vnum certum, fixum ac nemini
suspectũsuspectum esse debet, vt
is qui est in possessione alicuius rei vel iuris,
licet contra se sit fundata iuris intentio, sit in
ea tuendus pendente super proprietate illius
rei vel iuris licet mota licet per quanti temporis cursum vel per quod actus seu vices in
tali quasi possessione constitutus videatur
non satis certum sit, cùm vt iam edocti sumus non tam id lege certa definitum quàm
iudicis arbitrio relictum sit, cui varijs ex
causis variè arbitrari liberum erit, quibus vt
magis munita sint, iungenda sunt, quæ
diximus suprà in primo & secundo capitul.
præceden.