* Hactenus cùm agitur de vera possessione
rei corporeæ. Diuersum enim esset, si prætenderem te mihi aliquid annuum debere, & ex
diuturna eademq́ue annua præstatione contenderem legitimum titulum præsumi, iuxta
l. cum de in rem. ff. de vsuris. l. si certis annis,
cum ibi plenè notatis. C. de pact. & ad id probandum admissus contenderem sufficere,
vt probetur præstatio primi, & decimi anni,
quasi per hoc præsumeretur, vel præsumi deberent medij temporis præstationes, tunc enim
nihil agerem, nec medij temporis præstationes præsumerentur, secundum And. Tiraq. de
præscrip. §. 1. Glo. 5. ad finem: qui tamen ait,
hac in re cogitandum ideò esse, quòd contrarium tenuerit Pau. Castr. consil. 51. in casu spectabilium virorum, prope medium, lib. 2. &
sentit Panor. in c. accedentibus, de priuilegijs.
mouetur Andr. Tiraq. quia aliter, inquit, non
vnam tantùm, sed plures præsumptiones introduceremus, nempe vt & per primi & vltimi
|
anni possessionem medij quoque temporis
possessio vel quasi (hoc est medij)
quoq;quoque temporis præstationes, præsumeretur, & ex his sic
præsumptis annuis præstationibus titulus legitimus præsumetetur, prout à parte allegatus fuit, quæ ratio nobis leuis videtur, nam
præterea quod Glos. l. 1. C. de dotis promissio.
non est tuta, quinimmò passim leges plures
inducunt præsumptiones, vt ibi plenè per Docto. Quis nam ligauit manus legum latorum
quominus possint plures in vna eademq́ue
specie inducere
pręsumptionespræsumptiones, quoties id expedire eis
visũvisum fuerit, certè id ratio nulla suadet, adhuc tamen opinio ipsius Tiraquelli
cōtracontra Pau. Castrensem verior mihi visa est, ratione peremptoria, & occulta, nam quæ ratio facit, vt cum agitur de re corporea ex possessione pri mi & vltimi anni, præsumatur possessio
medij temporis, eadem ratio cogit, vt hic contrarium præsumatur. Cùm agitur enim de rei
corporeæ possessione, ideo diximus ex possessione primi & vltimi anni, vel etiam ex primi
tantùm anni possessione præsumi medij quoque tamporis possessionem, quod qui
cōtrariumcontrarium dixerit videretur nouum factum allegare (hoc est transitum possessionis de primo
possessore in alterum primumq́ue
possessorẽpossessorem
animum possidendi missum fecisse) quod probare deberet cùm minimè præsumatur. d. l. si
emancipati. d. l. in bello. §.
factęfactæ. ff. de capti. d. l.
bonæ fidei. d. l. fin. C. de inst. & substi. Sed in
specie nostra qui se possidere diceret annuum
reditum à me sibi præstandum, eo quod contenderet me legitimo titulo ei obligatum,
huncq́ue titulum ex diutina præstatione singulis annis facta præsumendum,
hancq́;hancque diutinam præstationem præsumendum ex præstationibus primi & vltimi anni, nihil ageret,
nam postquam ei præstiti primo anno nullo
nouo facto opus est, vt non videar ei sequentibus annis præstare desijsse, quinimmò ex diuerso nouo facto opus erat, vt sequentibus annis præstatio fieret, sicq́ue probanda esset ab
eo qui in ea suam intentionem fundabat, præsertim cùm ex parte aduersi negatiua (hoc est
se sequentibus annis non præstitisse) sic per
rerum naturam improbabilis. leg. actor quod
asseuerat,
cũcum ibi notatis. C. de
ꝓbaproba. Nisi & mecum esset consutus, & præterea vigiles oculos
semper haberet, ne fortè dum ipse mecum
cōsutusconsutus dormiret, ego eam præstationem facerem, sicq́ue admissa Pauli opinione,
absurdũabsurdum
intolerabile sequeretur, vt per vnius duntaxat
anni præstationem in effectu acquireretur, &
præscriberetur ius tantundem in posterum, &
in externum annum exigendi. Nam post annos decem dicerem me abs re illud annuum
legitimo titulo deberi, & probata vnius solius anni præstatione, inde dicerem similes
præstationes per sequens decennium factas
præsumi, & consequenter legitimus titulus, nec tu contrarium probare, aut te defendere posses, cùm negatiua, vt ostendimus, sit
improbabilis. Diuersa omnino ratio est in eo
qui probauit ab hinc annos decem se possedisse fundum, is enim etiam nullo extrinsecus
accedente nouo facto in præsentem vsque diem animo suo potuit possessionem retinere,
quæ ad præscribendum sufficeret. d. §. per seruum qui in fuga. & per contrarium aduersario facilè esset si fortè is possidere desijt, id probare edocendo eum fundum ab alio arari, aut
coli solitum, aut illius fundi fructus ab alio
perceptos fuisse, & similia, quæ omnia notanda sunt ad intell. d. l. si certis annis, & d. l. cum
de in rem verso, cum similibus.