Ad secundum argumentum
cōcedimus
concedimus
non esse necessarium accusare, quando sufficit denuntiare iudici vel fiscali ipsum crimen. Pro cuius explicatione nota, quòd accusatio & denuntiatio iuridica, per quam
intenditur punitio criminis, non differunt
substantialiter. Sed differentia est accidentalis, quæ præcipit vt accusatio fiat in scriptis, & accusator obligetur ad probationem
sub pœna talionis. Nihilominus dicimus,
quòd si aliquando necessarium fuerit ad bonum reipublicæ vt fiat accusatio cum istis
cōditionibus
conditionibus
tenetur accusare homo ex præ
cepto. Et ad tertium argumentum respondetur, quòd homo debet esse certus moraliter, quòd poterit probare testibus crimen
quod accusat: vt obligemus illum sub præcepto ad accusandum. ¶ Ad quartum respondetur, quòd consilium euangelicum intelligendum est quando
nō
non
interuenerit aliqua
circunstantia propter quam teneatur homo
ad accusandum. Denique notandum est,
esse aliam viam in iure, quæ dicitur exceptio, quæ reducitur ad accusationem. Qua
vtuntur oppositores alicuius præbendæ vel
cathedræ contra se inuicem obijcientes sibi
aliquod peccatum propter quod sunt inhabiles ad obtinendam præbendam. In qua
exceptione non obligantur partes ad probationem. De ista via habetur in
cap. super his.
de accusationibus. Ex dictis in ista quæstione sequuntur aliquot corollaria valde notanda. Primum est, quòd qui non accusat cùm
tenetur accusare tantum ex iustitia legali,
nō
non
obligatur ad restitutionem aliquam, quia restitutio pertinet ad iustitiam
commutatiuā
commutatiuam
.
¶ Secundum corollarium est, quòd fiscalis
vel quilibet alius qui ex officio vel pacto tenetur accusare & denuntiare, vt sunt custodes montium & tributorum
iustorũ
iustorum
, tenentur ad restitutionem nisi accusauerint vel denuntiauerint quoties fuerit licitum accusare vel denuntiare. Ratio est, quia peccant
contra iustitiam commutatiuam per quam
obligantur ad facienda hæc officia fideliter.
¶ Tertium corollarium. Quoties prælati
præcipiunt etiam sub excommunicationis
pœna, vt qui cognouerit tale vel tale
crimẽ
crimen
,
denuntiet vel accuset, tenebuntur accusare
vel denuntiare omnes illi, qui ante præceptum poterant licitè accusare, vel denuntiare. Ratio est, quia præceptum superioris potest obligare ad actiones
etiā
etiam
indifferẽtes
indifferentes
antequā
antequam
poneretur
præceptũ
præceptum
, & hoc sub peccato mortali, ergo multo magis poterit obligare ad actiones licitas ex se
antequā
antequam
præceptũ
præceptum
poneretur. ¶
Quartũ
Quartum
corollariũ
corollarium
. Si ante præ
ceptum superioris erat illicitum accusare aliquod crimen vel denuntiare, superueniente
præcepto superioris, non est licitum accusare vel denuntiare tale crimen. Ratio est,
quia præceptum humanum non debet esse contrarium præcepto naturali & diuino:
sed præcepto naturali ego tenebar seruare secretum in aliquo crimine, ergo etiam superueniente præcepto superioris, illicitum erit
reuelare tale secretum. ¶ Quintum corollarium est. Crimen hæresis semper est tutum & necessarium reuelare Inquisitoribus sancti Officij vel Episcopo. Ratio huius est: quia fides est fundamentum vnitatis ecclesiasticæ, vnde crimen hæresis
|
valde nocet communitati: neque poterit aliquis facile de se præsumere, quòd corriget
hæreticum, qui decessit à totius Ecclesiæ autoritate. Item quia experientia compertum
est, quantum damni sequutum fuerit sæpe
in Ecclesia ex eo quòd aliquis non denuntiauerit de hæretico: eo quòd inquit
Paulus
1. ad Timoth. 2. sermo eorum vt cancer serpit. Sed notandum est, quòd non negamus
quin teneatur aliquis corripere fraternaliter
hæreticũ
hæreticum
si sperat se posse corrigere: sed
tamen dicemus,
ꝙ
quod
simul debet etiam
denũ
tiare
denuntiare
de illo propter periculi
magnitudinẽ
magnitudinem
.
De qua re
supra quæst. 33. plura diximus.