Ad tertium iam diximus, quòd non est
præsentis loci omnino distinguere: qua ratione temperantia & fortitudo differant à
iustitia ex parte subiecti. Nunc autem breuiter respondetur, quòd voluntas non est
determinata ex natura sua ad quodlibet bo|
num rationis, nisi sit
propriũ
proprium
. Dicitur enim
amabile quidem bonum: vnicuique autem
proprium. Propterea igitur indiget voluntas speciali habitu determinante ipsam, vt
promptè & delectabiliter operetur bonum
rationis quod est ad
alterũ
alterum
. At vero ad temperantiæ & fortitudinis bonum agendum
tota difficultas est in appetitu sensitiuo. Et
idcirco in illo solum ponuntur istæ duæ virtutes, fortitudo & temperantia. Ad primam
confirmationem negatur minor. Imo
volũ
tas
voluntas
ex natura sua ad bonum rationis, quod
est ad alterum non est determinata. Ad secundam respondetur, quòd potius illud simile potest fauere nobis: quia quanuis materia prima sit ex natura sua determinata ad
formam
substātialem
substantialem
vt sic: non est tamen
determinata ad quamlibet formam specificam & indiuidualem: sed necesse est, quòd
determinetur ab agente mediantibus dispositionibus materialibus. Sic etiam voluntas
est determinata ex natura sua ad bonum rationis in communi: verum vel apparens bonum: & tamen ad bonum proprium non
ponimus aliquas dispositiones & habitus
determinantes: sed sufficit quòd respectu
proprij boni & veri secundum rationem auferatur difficultas quæ est in appetitu sensitiuo, vt statim voluntas inueniat se facilem
& promptam ad operationes temperantiæ
& fortitudinis. Ad operationes verò iustitiæ necesse habet determinari per habitum,
vt promptè & delectabiliter operetur, sicut
oportet.