ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm quis poßit iustè iudicare eum, qui non est sibi subiectus.

Source
AD PRIMVM sic pro
ceditur. Videtur, quòd aliquis possit iustè iudicare eum, qui non est sibi subditus. Dicitur enim Daniel. 13. cap. quòd Daniel seniores de falso testimonio conuictos, suo iudicio condemnauit. Sed illi seniores non erant subditi Danieli, quinimo ipsi erāt erant iudices populi. Ergo aliquis potest licitè iudicare sibi non subditũ subditum .
¶ 2 Præterea. Christus non erat alicuius hominis subditus, quinimo ipse erat Rex Regum & dominus dominantium. Sed ipse exhibuit se iudicio hominis. Ergo videtur quòd aliquis licitè possit iudicare aliquem, qui non est subditus eius.
¶ 3 Præterea. Secundũ Secundum iura quilibet sortitur forum secundùm rationem delicti. Sed quandoque ille, qui delinquit, non est subditus eius, ad quem pertinet forum illius loci: puta cùm alterius est diœcesis, vel cùm est exemptus. Ergo videtur quòd aliquis possit iudicare eum, qui non est sibi subditus.
SED contra est, quòd Grego| rius dicit super illud Deuteronom.
23. Si intraueris segetem, &c. Falcem iudicij mittere non potest in eam rem, quæ alteri videtur esse commissa.
RESPONDEO dicendum, quòd sententia iudicis est quasi quę dam particularis lex in aliquo particulari facto. Et ideo sicut lex generalis debet habere vim coactiuam, vt patet per
Li. 10. c. vlt. to. 5.
Philosophum in 10. Ethicorum. ita etiam & sententia iudicis debet habere vim coactiuam, per quam constringatur vtraque pars ad seruandam sententiam iudicis: alioquin iudicium non esset efficax. Potestatem autem coactiuam non habet licitè in rebus humanis, nisi ille, qui fungitur publica potestate. Et qui ea funguntur, superiores reputantur respectu eorum, in quos sicut in subditos potestatem accipiunt, siue habeant ordinariam, siue per commissionem. Et ideo manifestum est quòd nullus potest iudicare aliquem, nisi sit aliquo modo subditus eius vel per commissionem, vel per potestatem ordinariam.
AD primum ergo dicendum, quòd Daniel accepit potestatem ad iudicandũ iudicandum illos seniores quasi commissam ex instinctu diuino. Quod signatur per hoc, quod ibidem dicitur: Quòd suscitauit Dominus spiritum pueri iunioris.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd in rebus humanis aliqui propria sponte possunt se subijcere aliorum iudicio, quanuis non sint eis superiores: sicut patet in his, qui com promittunt in aliquos arbitros. Et inde est quòd necesse est arbitrium pœna vallari: quia arbitri qui non sunt superiores, non habent de se plenam potestatem coercendi. Sic ergo & Christus propria sponte, humano iudicio se subdidit: Sicut etiā etiam &
Leo Papa se iudicio Imperatoris subdidit.
AD tertium dicendum, quòd Episcopus in cuius diœcesi aliquis delinquit, efficitur superior eius ratione delicti, etiam si sit exemptus, nisi fortè delinquat in re aliqua exempta, putà in administratione bonorũ bonorum alicuius monasterij exempti. Sed si aliquis exemptus committat furtum, vel homicidiũ homicidium , vel aliquid huiusmodi, potest per ordinarium iustè condemnari.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est negatiua. Ratio est, quia iudicium debet habere vim coactiuam sicut & ipsa lex. Vim autem coactiuam nemo habet, nisi qui fungitur authoritate publica: sed qui fungitur authoritate publica superior est secundùm istam rationem, quàm ille circa quem fungitur ista authoritate, ergo.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbium primum in hoc articulo est, An sententia tyranni Principis qui per vim obtinet rempublicam oppressam, sit valida: si detur secundùm leges iustas.
Pro parte negatiua arguitur primo ex ratione Diui Thomæ in articulo, & communi sententia Scholasticorum in 4. distinctione. 17. & 18.
Secundò arguitur ex iure Canonico, vbi sæpe dicitur, quòd sententia à non iudice, nulla est. Vt v. g. in cap. at si clerici. de iudicijs. & in. l. Barbarius. ff. de officio prætoris.
De hoc dubio Soto libro. 3. de iustitia, | quæstione. 4. artic. 6. inquit, quòd sententia tyranni nunquam est valida nisi iam ipse tyrannus factus sit princeps legitimus ex consensu reipublicę: quales fuerint in Hispania Gothi, & in Gallia Franci. Qui quidem à principio fuerunt tyranni, postea vero respublica consensit illorum gubernationi. Sed opposita opinio est nobis probabilior, scilicet, quòd sententia tyranni, qui iam oppressit rempublicam & obtinet principatum quanuis tyrannicè, valida est & obligat in foro conscientiæ. Hanc sententiam tenuit Victoria. Cuius ratio est, quia talis sententia, quanuis vt proficiscitur à tyranno, sit à non iudice: tamen quatenus proficiscitur à voluntate interpretatiua reipublicæ, valida est. Colligitur autem voluntas interpretatiua reipublicæ tali ratione. Quia necesse est vt in tali oppressione reipublicæ, sit aliquis qui dirimat lites inter ipsos ciues. Non est autem alius modus possibilis, nisi vt sententia tyranni quæ datur secundùm leges, sit valida, ergo Respublica interpretatiuè consentit & debet consentire in tali sententia: etiam si non consentiat in principatu tyranni. Et confirmatur ex illo Matthæi cap. 22. Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari. Et tamen constat quòd Romani tyrannicè dominabantur Iudæis, ergo reddenda sunt tributa secundùm sententiam Principis tyranni, si aliàs sunt moderata. Ad argumenta verò in oppositum respondetur, quòd talis sententia quæ datur à tyranno non est valida quatenus est ab illo, sed quatenus est à voluntate reipublicæ interpretatiua saltem.
DVbium secundum est, An clerici sint subiecti Principibus secularibus. Pro parte affirmatiua arguitur primò. Respublica secularis est perfecta, ergo potest punire omnes suos ciues malefactores perturbantes pacem reipublicæ: sed tales possunt esse clerici, qui sunt ciues ipsius reipublicæ, ergo ab ipsa possunt puniri.
Secundò. Clerici tenentur de facto multis legibus secularibus: vt v. g. legi de taxatione tritici & aliarum rerum, ergo sunt subditi. Nam lex loquitur his qui sunt subditi. Et confirmatur experientia. Nam in tribunalibus Regijs videmus quotidie compare re clericos & monachos, ergo sunt subditi.
Tertiò. Christus Dominus Summus Pō tifex Pontifex ecclesiæ totius, subiecit se iudicio Pilati in causa sanguinis. Item etiam tributum soluit Cæsari, ergo nemo ecclesiasticus est exemptus à potestate seculari. Et confirmatur. Nam Leo. 4. subiecit se iudicandum Ludouico Imperatori, vt patet. 2. quæst. 7. canone, nos si incompetenter. De hac re fuit hæresis antiqua cuiusdam Marsilij Paduani tempore Ioannis 22. qui aiebat Summum Pontificem, & omnes sacerdotes nullam habere potestatem, nisi datam à Cæsare. Imo & Christum Dominum soluisse tributum ex necessitate, non ex liberalitate. Ista hæresis damnatur in Concilio Constantiẽsi Constantiensi contra Ioannem Hus & contra Vvitcleph: vt pate terrore. 12. & 17. & in Extrauagantibus etiam Ioannis 22. contra Marsilium Paduanum. Hanc etiam hæresim sequutus est Lutherus in quadam reformatione quam misit ad Carolum V. anno Domini 1520. Henricus etiam octauus Rex Angliæ se constituit supremum caput ecclesiæ Anglicanę in spiritualibus & temporalibus.
PRO decisione sit prima conclusio. Cō munis Communis status Ecclesiæ iure diuino in spiritualibus, exemptus est ab omni potestate seculari. Vt v. g. in creandis Episcopis & cæ teris ministris ecclesiæ, in administratione sacramentorum actiua & passiua, & in definiendis rebus fidei, & in explicandis populo, & in similibus. Probatur ista conclusio ex illo Ioannis vltimo capite. Pasce oues meas. Vbi Christus plenariam potestatem dedit Petro & successoribus ad pascendum oues in omnibus quæ pertinent ad pastum spiritualem, ergo nulla respublica temporalis habet potestatem supra Petrum & successores eius in his quæ pertinẽt pertinent ad spiritualem gubernationem. Et confirmatur. Quia Petro datæ sunt claues regni cælorum: vt quodcunque soluerit super terram, sit solutum & in cælis, ergo non est aliud tribunal sub cælo superius tribunali ecclesiæ. Prima ista conclusio expressè definita est in Concilio Constantiensi vbi sup. & Ioan. 22. vbi sup. & probatur Apostolica traditione & perpetua: nũquā numquam enim Apostoli in gubernatione spirituali deferebant | aliquid autoritatis Principibus secularibus. Item probatur ratione. Finis reipublicæ spiritualis est supernaturalis: secularis autem reipublicæ finis est naturalis: ergo respublica secularis non potest gubernare spiritualem. Consequentia probatur. Nam non potest esse bona gubernatio, nisi in ordine ad finem præcognitum, quem constat ratione naturali non posse cognosci. Confirmatur. Nam spiritualis respublica est immediatè à Deo: at verò potestas reipublicæ secularis est immediatè ab ipsa republica collata Principi, ergo ista non potest iudicare de illa, vtpote quæ est inferior.
Secunda conclusio. Clerici in temporalibus & in naturalibus non sunt exempti ipso iure diuino immediatè à potestate seculari. Probatur. Nam distinctio clericorum à reliquo populo, tantùm habetur iure diuino positiuo: sed iure naturali omnes qui sunt partes alicuius reipublicæ debent obedire legibus ipsius reipublicæ, ergo clerici non sunt exempti iure diuino, siquidem sunt partes reipublicæ. Patet consequentia. Quia gratia, vt dicitur, non destruit naturam: sed perficit. Item confirmatur ex illo Pauli ad Romanos 13. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, siue Regibus, &c. vbi Apostolus ad omnes Christianos vniuersaliter loquitur, non excipiens clericos. Et ibidem D. Thom. inquit, clericos iure positiuo exemptos esse à tributis, non iure diuino. Denique confirmatur. Nam de facto in quibusdam sunt subiecti, vt inquit Syluester in verbo, iudex, primo. §. 4. ergo non sunt exempti iure diuino. Aliàs ecclesia non posset permittere illos subijci.
Tertia conclusio. Nihilominus valde cō sentaneum consentaneum est iuri diuino, vt ecclesia, si viderit expedire, eximat clericos à potestate seculari in temporalibus. Ratio potissima est. Nam ecclesia habet plenariam potestatem in ordine ad finem supernaturalem, ergo in ordine ad media conuenientia ad talem finem. Et est conueniens sæpissime, vt clerici eximantur, ergo &c. Minor probatur. Nam expedit maxime bono spirituali ecclesiæ, vt clerici in honore habeantur: si autem deferrentur ad tribunalia secularia illorum delicta spernerentur à populo, ergo &c. Confirmatur. Nam propterea cō uenientissimum conuenientissimum est, vt fideles eximantur à tribunalibus infidelium, propter honorem fidei, vt patet 1. Corinthiorum 6. Contemptibiles qui sunt in ecclesia constituite ad iudicandum. At est eadem proportio inter statum secularem & ecclesiasticum quantum ad honorem Christianæ religionis, ergo &c. Item est absurdissimum, vt qui sunt subditi in spiritualibus, fiant statim iudices in temporalibus, & habeant vt reos, quos paulò ante habuerunt vt iudices spirituales.
Quarta conclusio. Clerici de facto sunt exempti à republica seculari in temporalibus, non solum iure Pontificio & communi: sed etiam iure seculari. Patet ex Concilio Constantiensi Sessione. 13. & 15. & in Concilio Tridentino Sessione. 25. capite. 20. de reformatione. & cap. non minus. in. 6. de foro competenti. & in capit. seculares. 96. distinctione. Et causa. 11. quæstione. 1. Item in iure ciuili in authentico statuimus. de episcopis & clericis. Idem habetur etiam in iure Hispaniensi Partita. 1. titulo. 6. in. l. 5. Item etiam in ordinationibus Regalibus libro. 1. titulo. 3. l. 6. Vide Ruffinum in libro. 16. Ecclesiasticæ historiæ, vbi narrat dictum Constantini Imperatoris: qui cum in synodo Nicena rogaretur à quibusdam episcopis, vt lites quasdam inter ipsos iudicaret & examinaret processus, Respondit. Indignum est, vt vos qui sacerdotes dati estis nobis à Deo, à nobis iudicemini. Vos estis Dij, & ideo ab illo iudicandi: de quo scriptum est, Deus stetit in synagoga Deorum. Ex dictis sequitur suspectos esse merito de hæresi Lutherana seculares iudices qui clericos contra sua priuilegia comprehendunt vel ad sua tribunalia trahunt. Probatur, quia facto ipso confirmant quod error Lutheranus asserit, scilicet, clericos subditos esse Principibus sæcularibus. Quemadmodum si quis imaginem conculcaret, vehementer esset suspectus de hæresi Lutherana quæ asserit imagines non esse colendas. Sequitur secundò ex dictis, quòd in grauissima necessitate Regni secularis debent clerici pati aliquam contributionem de licentia Pontificis, si non sit periculum in mora. Nam si est tale periculum, non oportet expectare | facultatem Pontificis. Tunc enim ius naturæ obligat, vt si opus fuerit non solum bona temporalia tribuant, sed etiam vitam periculo exponant, & arma capiant pro defensione reipublicæ. Non enim ius Pontificium derogare debet iuri naturali.
Vnde sequitur quinta conclusio. Iure defensionis innocentis, vel tranquillitatis reipublicæ poterit potestas secularis clericos comprehendere & detinere, donec opportunè suis prælatis tradat. Et si quis dicat quòd iure defensionis quilibet poterit hoc facere. Respondetur, quòd in actuali aggressione innocentis quilibet poterit illum defendere, sed tamen respublica secularis amplius potest, scilicet, prouidere & anticipare, ne sint occasiones & tumultus in republica. v. g. si clerici nocte incedant armati: poterit officialis potestatis secularis illos comprehendere & arma auferre ab illis: sicut ab alijs secularibus. Ratio huius asserti est: quoniam ius Pontificium, non derogat iuri naturali, secundùm quod respublica potest seipsam tranquillam seruare: non potest autem alio modo, ergo licitum erit illi, exercere suam potestatem in clericos perturbantes pacem reipublicæ. Ex dictis sequitur, quòd si in ecclesia non esset possibilitas puniendi clericos sufficienter ad tranquillitatem reipublicæ secularis: tunc potest inuocare auxilium brachij secularis: quod si non inuocauerit: respublica secularis poterit se intromittere & punire tales clericos: non tamen pœna mortis, quia hoc esset impium & scandalosum, & non necessarium ad tranquillitatem reipublicæ. Ratio huius corollarij est eadem atque conclusionis, & eadem ratione potest Rex secularis bellum indicere contra Summum Pontificem, si quod Deus auertat, iniquè rapiat aliquod oppidum, aut ciuitatem iurisdictionis secularis.
Sexta conclusio. Rex Hispaniæ habet priuilegium à Summo Pontifice vt possit causas clericorum ad sua tribunalia interim aduocare, quando aliquis etiam secularis conqueritur, quòd vim patitur à iudice ecclesiastico, quod vulgo dicitur, por via de agrauio y fuerça : tunc iudices seculares poterunt iudicare ex ipsa commissione Pontificis, An fiat vis vel non. Quæ res multum reprimit episcoporum vicarios ab insolentijs. Nihilominus semper manet recursus liber ad sedem Apostolicam.
Ad primum argumentum respondetur, quòd probat quintam conclusionem. Nam quanuis ipsa respublica secularis perfecta sit, est tamen subdita reipublicæ spirituali in ordine ad finem supernaturalem. Vnde quando fuerit opus in ordine ad talem finem, vt clerici eximantur ab illa potestate seculari, exempti erunt: dummodo ab ecclesia sufficienter prouideatur, ne per talem exemptionem perturbetur tranquillitas & pax Reipublicæ.
Ad secundum respondetur, quòd pretium iustum in emptionibus & venditionibus omnes tenentur seruare secundùm morem reipublicæ in qua habitant: & hoc est de iure naturali. Est autem per accidens quòd pretium iustum constituatur per legem vel consuetudinem reipublicæ ad hoc quòd clericus teneatur seruare pretium iustum in emptione & venditione.
Ad tertium respondetur, quòd Christus Dominus soluit tributum, non quòd teneretur: vt ipse dixit, Matthæi. 17. cap. ergo liberi sunt filij. Vbi loquitur de filio naturali. Cæterum quòd Christus Dominus voluerit iudicari à Pilato, non probat quòd Pilatus non vsurpauerit iudicium: quia voluntas Christi Domini fuit in ordine ad Deum, non autem in ordine ad Pilatum committens illi iudicium, sed patiens ab illo iudicari propter Deum. Et hoc est quod Pilato dixit Christus: Non haberes potestatem aduersus me vllam, nisi tibi datum esset desuper. Hoc est, permissum. Nihilominus Pilatus vsurpauit iudicium, non solum ea ratione qua vsurpabat iudicando alios Iudæos, vt minister tyranni Principis, sed etiam speciali ratione respectu personæ Christi: qui cum esset verus Messias, nulli Principi subiectus erat. Neque ignorantia huius excusabat Pilatum: eo quòd erat valde culpabilis, quia ipsemet Pilatus po| terat & tenebatur illi credere, sciebat enim quòd per inuidiam tradidissent illum, qui multa miracula fecerat in testimonium veritatis quam prædicabat. Quod si quis contra obijciat, quòd illa sententia approbatur à Deo, ergo non erat iudicium vsurpatum. Distinguitur cōsequens consequens . In ordine quidem ad Pilatum, nego consequentiam. In ordine autem ad Deum, concedo consequentiam. Quia nulla fiebat iniuria Christo Domino ex parte Dei, sed erat iustus contractus & iusta sententia, quòd si vellet esse Redemptor hominum, pateretur pro illis & moreretur. Ad confirmationẽ confirmationem dicemus dubio sequẽti sequenti .
DVbium tertiũ tertium sit, Vtrùm Papa possit se subijcere alicuius iurisdictioni. Pro parte affirmatiua facit cōfirmatio confirmatio prædicta.
Secundò arguitur. Nam Papa subijcit se iudicandum sacerdoti in foro conscientiæ, ergo in alijs potest se subijcere. In oppositũ oppositum est communis sententia Theologorum in 4. distin. 18. & 19. quòd Papa non potest se subijcere alicui iudici in personalibus & criminalibus.
PRO decisione sit prima conclusio. Iure diuino Papa hæreticus subijcitur dispositioni Concilij. De qua re disputatur à nobis in 2. 2. quæstione. 1. artic. 10. De qua re vide Caietanum in opusculo de autoritate Papæ & Concilij cap. 10. Et Cano lib. 6. de locis. cap. vltimo, ad vltimum. definita est conclusio in cap. si Papa. dist. 40. & in quinta synodo Romana, & in epistola. 3. Anacleti de Patriarchis.
Secunda conclusio. Nullus iudex ordinarius potest ordinaria potestate iudicare Papam in quacunque alia re. Ista est communis sententia Theologorum & Iurisperitorum. Et ratio est. Quia Papa est supremum caput in terra reipublicæ spiritualis, ergo habet ipse plenariam potestatem in ordine ad gubernationem spiritualem & eius finem: alioquin esset imperfecta respublica spiritualis. Rursus, ergo Summus Pontifex potest eligere media etiam temporalia conuenientia ad finem spiritualem: sed vnum medium necessarium est, vt nullus princeps temporalis possit legitimè Summum Pontificem cogere & punire, ergo hoc datum est illi à Deo, vt non sit subiectus iurisdi ctioni alicuius Principis. Et confirmatur. Papa potest alios clericos à potestate ciuili eximere etiam in rebus temporalibus, ergo ipse est exemptus iure diuino. Probatur consequentia. Quia alias Princeps secularis poterat illi præcipere, vt neminem eximeret, ergo necesse est, vt qui alios potest eximere ipse sit exemptus.
Tertia conclusio. Papa potest se subijcere iudici seculari in rebus temporalibus: & in spiritualibus sacerdoti in foro conscientiæ. Hanc conclusionem probant duo argumenta facta pro parte affirmatiua.
Quarta conclusio. In huiusmodi subiectione, quæ fit in rebus temporalibus, semper manet superior potestas Pontificis simpliciter loquendo, & non potest cogi ab aliquo iudice. Probatur. Quia potestas ex cō missione commissione semper manet inferior potestate committentis: sed potestas iudicis in proposito casu, est ex cōmissione commissione Pontificis, ergo.
Quinta cōclusio conclusio . Papa qui se alteri subijcit iudicandum, tenetur acceptare sententiā sententiam iustam necessitate virtutis iustitiæ commutatiuæ, ita vt sit iniustus, nisi acceptauerit sententiam: non tamen necessitate coactionis. Hanc asserit Caietanus in hoc loco. Sed est intelligenda ita quòd Summus Pontifex peccabit contra iustitiam respectu partis læ sæ: non autem respectu iudicis delegati. Nam respectu illius, semper habet ius reuocandi sententiam eius. Sed nihilominus peccabit etiam contra iustitiam commutatiuam respectu iudicis si dum commisit illi potestatem promisit illi se staturum sententiæ eius, & ea conditione iudex acceptauit. Ista conclusio ita explicata non aliter probatur quā quam cæteræ præcedentes.
Sexta conclusio. Papa in omnibus non potest se subijcere alterius potestati etiam modo prædicto. Hanc tenet D. Thom. in 4. distin. 19. quæst. 1. artic. 3. quæstiun. vltima ad tertium. & Richardus in distinct. 18. artic. 5. quæstione. 1. & Paludanus quæst. 2. & Caietanus hic. Et probatur. Nam Papa non potest se alteri subijcere suspendendum vel excommunicandum. Et si quis quærat, quare in quibusdam possit, & in quibusdam non possit subijci? Respondet Caietanus, quòd in omnibus in quibus Papa potest per | seipsum de se iudicare & exequi iudicium: potest etiam se alteri iudicandum subijcere. In quibus autem non potest per seipsum de se iudicare, neque poterit alteri se subijcere. Exemplum primi. Papa potest per seipsum diiudicare iniurias quas alteri fecit & restituere: & ideo poterit etiam alteri iudicium committere. Exemplum secundi. Papa non potest per seipsum se suspendere ab officio vel excommunicare: & ideo nec poterit alteri committere. Sed contra hoc est argumẽ tum argumentum . Papa non potest seipsum absoluere à peccatis, & tamen potest alteri committere tale iudicium, ergo regula falsa est. Respondetur, quòd regula Caietani intelligitur de iudicio in foro exteriori, non autem in foro conscientiæ. Et ratio differentiæ est, quia in foro conscientiæ quilibet sacerdos habet potestatem iure diuino remittendi peccata: iurisdictionem autem circa istum vel alium peccatorem, interdum habet sacerdos ex commissione Pontificis. Et quia ipse Summus Pontifex, si peccat mortaliter, manet iure diuino subiectus clauibus ecclesiæ absoluendus. Ideo quando alteri se subijcit in foro conscientiæ, habet se vt persona quædam particularis. Habet autem facultatem iure diuino eligendi confessorem: quia non habet superiorem in terra. Vnde colligitur plane: quòd facultas absoluendi Summum Pō tificem Pontificem , non est ex commissione Pontificis, vt iudex est: sed tantum ministrat materiā materiam , inquantum est pœnitens. Vnde ad primum argumentum respondetur, quòd Leo Papa subiecit se imperatori, non simpliciter, sed secundùm quid, scilicet, ita vt teneretur acceptare sententiam iustam ex virtute iustitiæ directiuæ, non autem ex necessitate iustitiæ vindicatiuæ & coactiuæ.
Ad secundum argumentum patet ex vltima conclusione. Si enim Papa peccat mortaliter, tenetur iure diuino subijcere se sacerdoti, & hoc non facit inquantum iudex sed vt reus.
DVbitatur quartò. An iudices extrahentes subditos suos ab ecclesijs ad quas confugiunt, vsurpent iudicium si postea iudicauerint illos? Et videtur quòd non . Quia huiusmodi priuilegia tantum sunt concessa in fauorem ecclesiarum, ergo non fit iniu ria subditis, si iudicentur iam extracti ab ecclesia. ¶ Secundò. Iudices qui extractos ab ecclesia iudicant, non tenentur restituere, nisi tātum tantum ecclesijs saltem, & ita habet vsus: ergo nullam iniuriam faciunt subditis iam extractis, ergo non vsurpant iudicium.
Tertiò. D. Thom. infrà quæst. 99. art. 2. ad tertium, inquit, quòd sacrilegium potest inueniri separatum ab omnibus peccatis, & ponit exemplum in casu nostri dubij: ergo ibi non est ratio iniustitiæ.
PRO decisione sit conclusio. Huiusmodi iudices vsurpant iudicium, & faciunt iniuriam reo. Probatur. Quia in tali casu tollitur ab ipsis iudicibus facultas iurisdictionis, vt patet in titulo de immunitate ecclesiarum. & in 1. 2. quæst. 4. & C. de sacrosanctis ecclesijs. & de his qui ad ecclesias confugiunt. & in iure Hispan. 1. par. titulo. 11. & lib. 1. Ordin. Regal. titul. 2. & lib. 1. for. Reg. titul. 5. ergo tales iudices vsurpant iudicium & sententia illorum nulla est.
Ex quo sequitur, quòd ille qui extrahitur ab ecclesia contra priuilegia ecclesiarũ ecclesiarum , potest se armis defendere: eo quòd patitur violentiam, neque tenetur postea respondere iudici interroganti etiamsi alias teneretur.
Ad primum respondetur, quòd priuilegia data sunt quidem in fauorem ecclesiarũ ecclesiarum primario, sed secundario data sunt etiam in fauorem confugientium.
Ad secundum respondetur, quòd non tantum fit iniuria loco sacro, sed etiā etiam extracto, vnde iudex tenetur restituere reo quicquid patitur ex eo quòd est extractus.
Ad tertium respondetur, quòd D. Tho. voluit ibi docere, quòd tota ratio culpæ in illo casu ortum habet à sacrilegio.
DVbitatur quintò. An iudex ex eo quod sit excommunicatus vsurpet iudiciũ iudicium . Probatur quòd non. Nam aliàs esset perturbatio in conscientijs hominum, nesciencientium, An iudices sint excommunicati dum proferunt sententiam, & dominia rerum transferunt. Sed in oppositum est quod habetur. 14. quæstione. 1. cap. miramur. & cap. auerte. & capit. ait Cælestinus. & 15. quæstione. 6. capit. nos sanctorum. & capite iuratus. quibus in locis excommunicati iudices priuantur authoritate iuris| dicendi & exercendi quoscunque actus iudiciales, & subditi absoluuntur ab eorum obedientia. De hoc dubio Caietanus, verbo excommunicatio, prope finem in cap. Vbi scito, ait vniuersaliter, quòd gesta per excō municatum excommunicatum ratione publici officij etiam ciuilis, non valent. Quam sententiam sequitur Soto lib. 3. quæst. 4. art. 6. corollario. 2. & in. 4. distin. 22. quæst. 1. artic. 4. Idem videtur tenere.
PRO decisione sit prima cōclusio conclusio . Omnes iudices excōmunicati excommunicati vsurpant iudicium, & mortaliter peccant ferendo sententiam & exercendo actus iudiciales. Probatur, quia sunt priuati autoritate & publica facultate iurisdicẽdi iurisdicendi , vt patet in iuribus citatis.
Secunda conclusio. Nihilominus sententia excommunicati qui ab ecclesia toleratur, valida est. Hæc conclusio est contra Caietanum & Soto: & probatur. Nam in Concilio Constantiensi sub Martino V. conceditur fidelibus, vt possint communicare cum excommunicatis, exceptis nominatim excommunicatis, & notoriè clericorum percussoribus. ¶ Arguitur ergo. Talis cōcessio concessio facta fuit in fauorem populi fidelis. Cum ergo populus fidelis non minus habeat vtilitatis ex eorum communicatione, quam si non essent excommunicati, erit valida sententia. Et nihilominus ipsi iudices non peccāt peccant exercendo suum officium, quam si talis gratia non esset concessa.
Secundò. Absolutio sacramentalis facta ab excommunicato qui toleratur ab ecclesia valida est, ergo multo magis sententia lata in foro ciuili. Antecedens patet ex Concil. supra, & ex communi sententia Theologorum. Consequentia probatur. Quia excommunicatio ex natura sua magis priuat à communicatione in spiritualibus quam in ciuilibus aut politicis.
Tertiò arguitur ex. l. Barbarius. ff. de officio prætoris. vbi dicitur, quòd ignorantia communis circa autoritatem iudicis, non irritat neque inualidat gesta per illum iudicem, & ita est communis sententia Iurisperitorum, qui etiam tenent nostram conclusionem. Vide Innocentium & Panormitanum in cap. veritatis. de dolo & contumacia. & Syluestrum in verbo excommunica tio. 3. quæst. 23. num. 4. vbi refert Richardũ Richardum & alios Theologos pro nostra sententia. Et si quis contra arguat. Ille iudex excommunicatus vsurpat iudicium, ergo illa sententia est à non iudice, & per consequens est inualida. Respondetur primò nego consequentiam: quia illa sententia est à republica, & ecclesia, quæ vult esse validam sententiam, non quatenus est ab ipso iudice excōmunicato excommunicato : sed quatenus ab ecclesia toleratur & illius gesta approbantur, sicut diximus dubio primo de tyranni sententia. Hinc est, quòd ipse iudex perinde peccet iudicando: atque si ab ecclesia non esset concessa facultas fidelibus vt non vitarent excommunicatum: eo quòd in ipsomet Concilio expressè dicitur, quòd per hoc nolumus aliquam gratiam facere excommunicatis ipsis, aut in aliquo illos subleuare. Ad argumentum in oppositum respondetur, quòd illud militat contra sententiam Caietani & Soto, & probat nostram secundam conclusionem.
Loading...