ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm absque peccato mortali poßit accusatus veritatem negare, per quā quam condemnaretur.

Source
AD Primum sic proce
ditur. Videtur, quòd absque peccato mortali possit accusatus veritatem negare, per quā quam condẽnaretur condemnaretur . Dicit enim
Chrysostomus. Non tibi dico vt te prodas in publicum, neq; neque apud alium accuses: sed si veritatem confiteretur in iudicio accusatus, seipsum ꝓderet proderet , & accusaret. Non ergo tenetur veritatẽ veritatem dicere, & ita non peccat mortaliter, si in iudicio mentiatur.
¶ 2 Præterea. Sicut mendacium officiosum est, quando aliquis mentitur, vt alium à morte liberet: ita mendacium officiosum esse videtur, quando aliquis mentitur, vt se liberet à morte: quia plus sibi tenetur, quàm alteri. Mendacium autẽ autem officiosum non ponitur esse peccatum mortale, sed veniale. Ergo si ac cusatus veritatem in iudicio neget, vt se à morte liberet, non peccat mortaliter.
¶ 3 Præterea. Omne peccatum mortale est contra charitatem, vt supra
q. 24. arti. 12.
dictum est. Sed quòd accusatus mẽtiatur mentiatur , excusando se à peccato sibi imposito, non contrariatur charitati, neque quantum ad dilectionem Dei, neque quantum ad dilectionem proximi. Ergo huiusmodi mendacium non est peccatũ peccatum mortale.
SED contra. Omne quod est cō trarium contrarium diuinæ gloriæ, est peccatũ peccatum mortale: quia ex præcepto tenemur omnia in gloriam Dei facere, vt patet 1. ad Corinth. 10. Sed quòd reus id quod contra se est, confiteatur, pertinet ad gloriam Dei, vt patet per illud quod Iosue dixit ad Acham, Fili mi da gloriam Domino Deo Israel, & confitere atque iudica mihi quid feceris: ne abscondas: vt habetur Iosue. 7. Ergo mentiri ad excusandum peccatum, est peccatum mortale.
RESPONDEO dicendum, quòd quicunque facit contra debitum iustitiæ, mortaliter peccat, sicut supra
quaestio . 59. articulo. 4.
dictum est. Pertinet autem ad debitum iustitiæ quòd aliquis obediat suo superiori in his, ad quæ ius prælationis se extendit. Iudex autem, vt suprà
quaestio . 67. articulo. 1.
dictum est, superior est respectu eius qui iudicatur. Et ideo ex debito tenetur accusatus iudici veritatem exponere, quam ab eo secundum formam iuris exigit. Et ideo si confiteri noluerit veritatẽ veritatem , quam dicere tenetur, | vel si eam mendaciter negauerit, mortaliter peccat. Si verò iudex hoc exquirat, quod non potest, secundum ordinem iuris non tenetur ei accusatus respondere. Sed potest vel per appellationem, vel aliter licitè subterfugere: mendacium tamen dicere non licet.
AD primum ergo dicendum, quod quando aliquis secũdum secundum ordinem iuris à iudice interrogatur, non ipse se prodit: sed ab alio proditur, dum ei necessitas respondendi imponitur per eum, cui obedire tenetur.
AD secundum dicendum, quòd mentiri ad liberandum aliquem à morte cum iniuria alterius, non est mẽdacium mendacium simpliciter officiosum, sed habet aliquid de pernicioso admixtum. Cùm autem aliquis mentitur in iudicio ad excusationẽ excusationem sui, iniuriam facit ei, cui obedire tenetur, dum sibi denegat quod ei debet, scilicet confessionẽ confessionem veritatis.
AD tertium dicendum, quòd ille, qui mentitur in iudicio, se excusando, facit & contra dilectionem Dei, cuius est iudicium: & contra dilectionem proximi, tum ex parte iudicis, cui debitum negat: tum ex parte accusatoris, qui punitur, si in probatione deficiat. Vnde & in Psalmo 140. dicitur. Ne declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis. Vbi dicit Gloss. Hæc est consuetudo impudentiũ impudentium , vt deprehensi, per aliqua falsa se excusent. Et
Lib. 22. capit. 13. in princ.
Gregorius 22. Moral. exponens illud Iob 31. Si abscondi quasi homo peccatum meum, dicit: Vsitatum huma ni generis vitium est, & labẽdo labendo peccatum committere, & commissum negando abscondere, & cōuictum conuictum defendendo multiplicare.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Quando accusatus interrogatur secundũ secundum ordinem iuris, peccat mortaliter si veritatem non fateatur.
¶ Secunda cōclusio conclusio . Si iudex exquirit quod non potest, secundum ordinem iuris, accusatus non tenetur respondere. ¶ Tertia conclusio. In tali casu accusatus poterit per appellationem subterfugere vel alio modo veritatem occultare: nunquam tamen mendacium dicere.
Loading...