PRO decisione igitur sit prima conclusio. Quanuis
prohibitũ
prohibitum
sit clericis pro|
ferre sententiam in causa sanguinis, & multo magis alia exercitia ministerialia, non tamen prohibetur eis concedere autoritatem
iudici delegato, vt iudicet huiusmodi causas. Hanc tenet gloss. expressè in.
c. clericis.
& in cap. sententiam. ne clerici vel monachi. Verum est tamen quod aliqui Theologi vt excusent episcopos ne sint causa præcipua sententiæ iudicis delegati, aiunt quod
quando episcopus designat iudicem ad causas sanguinis
dũtaxat
dumtaxat
exercet nudum ministerium creandi illum iudicem, non autem
confert illi autoritatem occidendi, quin potius illa autoritas confertur iudici vel à republica vel à principe seculari qui primitus
creauit illud officium prætoris ex quo accepit episcopus iurisdictionem illam temporalem ad nominandam personam iudicis,
& afferunt exemplum quemadmodum solemus dicere supra quæst. 1. art. 10. quod
cũ
cum
Cardinales eligunt Summum Pontificem:
non conferunt illi autoritatem Pontificiam
sed solummodo eligunt & nominant personam cui Christus tribuit Pontificiam autoritatem. Ita dicunt, quod episcopus nominat
personam iudicis ad causas sanguinis, respublica vero tribuit illi autoritatem occidendi
malefactores. Sed profecto hæc sententia
scrupulosior est quam oporteat, & quidem
D. Tho. in solutione ad tertium oppositum
dicit; ait enim expressè, quod prælatorum
autoritate, per alios exercetur iudicium sanguinis, & sic
etiā
etiam
aduertit glossa supra cap.
clericis. vbi ait, episcopus & quicunque clericus habens autoritatem & potestatem secularem, potest ex iuris concessione absque
aliqua dispensatione committere vices suas
alicui iudici, vt in causa sanguinis
sententiā
sententiam
ferat, ratio autem quare hæc autoritas non
dedeceat episcopum ea est: quia per huiusmodi
cōmissionem
commissionem
in vniuersali
nō
non
amittitur mansuetudo ecclesiastica, sed solum per
exercitium in particulari circa occisionem
malefactoris, vnde etiam & prædicatores
possunt exhortari prætores vt exerceant officium suum secundùm leges iustas & puniant malefactores, nec propterea amittunt mansuetudinem ecclesiasticam: multo autem minus confessarij amittunt mansuetudinem ecclesiasticam si prętorem pœ
nitentem admoneant in foro conscientiæ
vt in particulari exerceat iustum officium
etiam in causa sanguinis. Et ratio est manifesta. Quia ille homo loco Dei præcipit in
foro conscientiæ ita fieri in particulari.