Source

ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm derisio sit speciale peccatũ peccatum , ab alijs præmißis distinctũ disctinctum .

Source
AD Primũ Primum sic proceditur. Videtur, quòd derisio non sit speciale peccatum, ab alijs præmissis distinctum. Subsannatio enim videtur idem esse quòd derisio. Sed subsannatio ad contumeliam videtur pertinere. Ergo derisio non videtur distingui à contumelia.
¶ 2 Præterea. Nullus irridetur nisi de aliquo turpi, ex quo homo erubescit. Huiusmodi autem sunt peccata, quæ si manifestè de aliquo dicuntur, pertinent ad contumeliam: si autem occultè, pertinent ad detractionem, siue susurrationem. Ergo derisio non est vitium à præ missis distinctum.
¶ 3 Præterea. Huiusmodi peccata distinguuntur secundùm nocumenta quæ proximo inferũtur inferuntur . Sed per derisionem non infertur aliud nocumentum proximo, quàm in honore, vel fama, vel detrimento amicitiæ. Ergo derisio non est peccatum distinctum à præmissis.
SED contra est, quòd derisio fit ludo. Vnde & illusio nominatur. Nullum autem præmissorum ludo agitur, sed seriò. Ergo derisio ab omnibus prædictis differt.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà dictum est, pecca
Quæst. 72. art. 2.
ta verborũ verborum præcipuè pensanda sunt secundùm intentionem proferentis. Et ideo secundùm diuersa, quæ quis intendit, contra alium loquẽs loquens , huiusmodi peccata distinguuntur. Sicut autem aliquis conuitiando intendit conuitiati honorem deprimere, & detrahendo diminuere famam, & susurrando tollere amicitiam: ita etiā etiam irridẽdo irridiendo aliquis intendit, quod ille qui irridetur, erubescat. Et quia hic finis est distinctus ab alijs, ideo etiam peccatũ peccatum derisionis distinguitur à præmissis peccatis.
AD primum ergo dicendum, quòd subsannatio & irrisio conueniunt in fine: sed differunt in modo: quia irrisio fit ore, id est, verbo & cachinnis: subsannatio autem naso rugato, vt dicit gloss. super il| lud
Psalm. 2. Qui habitat in cælis, irridebit eos. Talis autem differentia non diuersificat speciem. Vtrun que tamen differt à contumelia, sicut erubescentia à dehonoratione. Est enim erubescentia timor dehonorationis,
Li. 2. Orthod. fidei cap. 15.
sicut Damasc. dicit.
AD secundum dicendum, quòd de opere virtuoso aliquis apud alios & reuerentiam meretur & famam, & apud seipsum bonæ conscientiæ gloriam, secundùm illud 2. ad Corinth. 1. Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ. Vnde econuerso de actu turpi, idest, vitioso, apud alios quidem tollitur hominis honor & fama: & ad hoc cō tumeliosus contumeliosus & detractor turpia de alio dicunt. Apud seipsum autem per turpia, quæ dicũtur dicuntur , aliquis perdit conscientiæ gloriam per quandam confusionem & erubescentiā erubescentiam : & ad hoc turpia dicit derisor. Et sic patet quòd derisor communicat cum prædictis vitijs in materia: differt autem in fine.
AD tertium dicendum, quòd securitas conscientiæ & quies illius magnum bonum est, secundùm illud Prouerb. 15. Secura mens quasi iuge conuiuium, & ideo qui conscientiam alicuius inquietat, confundendo ipsum, aliquod speciale nocumentum ei infert. Vnde derisio est peccatum speciale.

ARTICVLVS II.Vtrùm derisio poßit esse peccatum mortale.

Source
AD Secundum sic proceditur. Videtur quòd derisio non pos sit esse peccatum mortale. Omne enim peccatum mortale contrariatur charitati. Sed derisio non videtur contrariari charitati, agitur enim ludo quandoque inter amicos, vnde & delusio nominatur. Ergo derisio non potest esse peccatum mortale.
¶ 2 Præterea. Derisio illa videtur esse maxima, quæ fit in iniuriam Dei. Sed non omnis derisio quæ vergit in iniuriam Dei, est peccatum mortale: alioquin quicunque recidiuaret in aliquod peccatum veniale, de quo pœnituit, peccaret mortaliter. Dicit enim Isidorus
quòd irrisor est, & non pœnitens, qui adhuc agit quod pœnitet. Similiter etiam sequeretur, quòd omnis simulatio esset peccatũ peccatum mortale: quia sicut
Li. 31. ca. 6. & 12. simul.
Grego. dicit in Moral. Per struthionem significatur simulator, qui deridet equum, id est, hominem iustum, & ascensorem, id est, Deum: ergo derisio non est peccatum mortale.
¶ 3 Præterea. Contumelia & detractio videntur esse grauiora peccata, quàm derisio: quia maius est facere aliquid seriò, quàm ioco. Sed non omnis detractio vel contumelia est peccatum mortale, ergo multo minùs derisio.
SED contra est, quod dicitur Prouerbiorum. 3. Ipse deridet illusores. Sed deridere Dei, est æternaliter punire pro peccato mortali, vt patet per id quod dicitur in Psalmo. 2. Qui habitat in cælis, irridebit eos: ergo derisio est peccatum mortale.
RESPONDEO dicendum, quòd irrisio non fit nisi de aliquo malo, vel defectu. Malum autem, si sit magnum, non pro ludo accipitur, sed seriosè. Vnde si in ludum vel risum vertatur, ex quo irrisionis vel illusionis nomen sumitur: hoc est quia accipitur, vt paruum. Potest autem aliquod malum accipi, vt paruum, dupliciter. Vno modo secundùm se: alio modo ratione personæ. Cùm autem aliquis alterius personæ malum, vel defectum in ludum, vel risum ponit: quia secundùm se paruum malum est, est veniale & leue peccatum secundùm suum genus. Cùm autem accipitur quasi paruum ratione personæ, sicut defectus puerorum & stultorũ stultorum , parum ponderare solemus: sic aliquem illudere, vel irridere, est eum omnino paruipendere, & eum tam vilem æstimare, vt de eius malo non sit curandum, sed sit quasi pro ludo habendum. Et sic derisio est peccatum mortale, & grauius quàm contumelia, quæ similiter est in manifesto. Quia cōtumeliosus contumeliosus videtur accipere malum alterius seriosè, illusor autem in ludum: & ita videtur esse maior contemptus & dehonoratio. Et secundùm hoc illusio est graue peccatum, & tanto grauius, quanto maior reuerentia debetur personæ, quæ illuditur. Vnde grauissimum est irridere Deum, & ea quæ Dei sunt: secundùm illud Isaiæ 37. Cui exprobrasti? & quem blasphemasti? & super quem exaltasti vocem tuam? Et postea subditur; Ad sanctum Israel. Deinde secun dum locum tenet irrisio parẽtum parentum . Vnde dicitur Prouer. 30. Oculum, qui subsannat patrem, & despicit partum matris suæ, effodiant eum corui de torrentibus, & comedant eum filij aquilæ. Deinde iustorum derisio grauis est: quia honor est virtutis præmium. Et contra hoc dicitur Iob. 12. Deridetur iusti simplicitas. Quæ quidem derisio valde nociua est, quia per hoc homines à bene agendo impediuntur, secũdùm secundùm illud Gregor. Qui in aliorum actibus exoriri bona respiciunt, mox ea manu pestiferæ exprobrationis euellunt.
AD primum ergo dicendum, quod ludus non importat aliquid contrarium charitati, respectu eius, cum quo luditur. Potest tamen importare aliquid contrarium charitati, respectu eius, de quo luditur, propter contemptum, vt dictum
In corp. art.
est.
AD secundum dicendum, quòd ille qui recidiuat in peccatũ peccatum de quo pœnituit, & ille qui simulat, non expressè Deum irridet, sed quasi interpretatiuè: inquātum inquantum scilicet ad modum deridentis se habet. Nec tamẽ tamen venialiter peccando aliquis simpliciter recidiuat, vel simulat, sed dispositiuè, vel interpretatiuè.
AD tertium dicendum, quòd derisio secundùm suam rationem leuius aliquid est, quàm detractio, vel contumelia: quia non importat contemptum, sed ludum. Quandoque tamen habet maiorem contemptum, quàm contumelia, vt suprà dictum
In corp. art.
est, & tunc est graue peccatum.
Loading...